Psalmi XCI-XCV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS XCI
PSALMI TITULUS : PSALMUS CANTICI IN DIE SABBATI.
Bonum est confiteri Domino.
Titulus : Psalmus cantici in die Sabbati
[Aug., Alcuin., Aug.] Propter fastidium animorum tollendum, eadem diverse et varie tractantur. Nullum enim aliud canticum tractatur in hoc psalmo, quam in aliis, sed idem, licet diverso modo, id est canticum fidei, spei et charitatis. Quod autem ait, in die sabbati, sciendum quod triplex est sabbatum, scilicet sabbatum temporis, sabbatum pectoris, sabbatum aeternitatis. Sabbatum temporis est septimus dies, quo post opera VI dierum requievit Deus, docens suos in praesenti laborare, ut in futuro quiescant : quod Sabbatum in veteri lege observabatur. Sabbatum autem mentis, est tranquillitas bonae conscientiae, spe futuri, ut non turbetur rebus saeculi : de quo sabbato hic agitur. In hoc autem sabbato cordis primum est, ut bona tua tribuas Deo, mala tibi.
[Aug., Alcuin., Cassiod.] Sabbatum autem aeternitatis est, aeterna requies, pro qua in praesenti bona operari debemus agentes sabbatum mentis, de quo sabbato aeternitatis etiam agit hic Propheta. Agitur ergo hic de duplici sabbato, mentis et aeternitatis. Unde bene in titulo ponitur, Psalmus cantici. Et est sensus :
[Cassiod., Aug.] Psalmus iste, per quem notatur spiritualis operatio, est cantici, per quod notatur exsultatio mentis, quia in ea debemus semper cantare Deo, et gratias agere exsultantes. Et hoc in die sabbati,
[Alcuin.] id est de aeterna requie, cum mentis tranquillitate, de qua requie loquitur hic Propheta, ostendens iustos laborare VI diebus, id est VI aetatibus, VII requiescere. Malos autem econtra hic quiescere, ibi laborare : hac intentione ut hic libenter laboremus pro aeternis, agentes sabbatum mentis. Modus.
[Cassiod.] Tripartitus est psalmus.
Primo, dicit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus.
Secundo asserit malos perituros, ut metus sit caeteris, ibi, cum exorti fuerint.
Tertio dicit iustos florere virtutibus, ut hac promissione devoti gaudeant, ibi, iustus ut palma florebit.
[Aug.] Et quia propter futurum saeculum Christiani sumus, ideo quocunque modo se habeant praesentia, grati simus ; vel consolationi Dei per blanda ; vel iustitiae per aspera. Bona enim praesentia a Deo nobis donata consolatio sunt, cum desuper iustitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat. In utroque simus ei grati, dicentes :
- Bonum est confiteri Domino : et psallere nomini tuo, Altissime.
Bonum est confiteri, [Greg.] voce Domino ut mala nobis, bona Deo tribuamus ; perversi et turbati, qui sunt sine sabbato mentis, bona sibi tribuunt ; mala vero vel Satanae tribuunt, quasi coegerit, vel fato stellarum : quod est accusare Creatorem ; vel aperte Deo tribuunt. Quasi dicat : Ipse hoc voluerit, contra autem docet iste psalmus, scilicet confiteri Domino in utroque ; in peccato, quia tu fecisti ; in bono, quia ipse fecit. Et sic psalles nomini Domini, gloriam Dei quaerens, non tuam. Unde subdit : Et bonum est psallere opere nomini tuo, o Altissime. Deinde duobus praedictis duo alia reddit. Quasi dicat : Dico bonum est confiteri, ad quam rem ?
- Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, [Aug.] id est, quando bene est, quod est misericordia. Quando bene est tibi, annuntia, id est lauda misericordiam Dei ; et ad annuntiandum veritatem tuam, non crudelitatem, per noctem, id est in adversis. Quasi dicat : Quando male est tibi, lauda veritatem qua flagellat iuste. Et est sensus : In prosperis quae per mane, et in adversis quae per noctem intelliguntur laudare debes.
- In decachordo psalterio, cum cantico in cithara.
In decachordo. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Bonum est etiam psallere in psalterio, id est in spiritu vivificato. Psalterium enim a superiori reddit sonum, et ideo per ipsum congrue vivificatio spiritus intelligitur. Psalterio dico, decachordo, id est decem praeceptorum, per quorum observantiam spiritus hominis, id est ratio, vivificatur. In hoc psalterio psallit qui spiritu vivificato, per observantiam decalogi, cum hilaritate bene agit. In psallendo enim hilaritas est. Quidquid ergo facis cum hilaritate, bene facis. Qui autem cum tristitia bonum facit, de eo fit, non ipse facit ; et portat psalterium, sed non cantat in eo. Bonum est psallere cum cantico, id est verbo, et in cithara, id est opere. Si enim bene loqueris tantum, canticum est sine cithara ; si operaris et non loqueris, cithara est sine cantico. Ideo et bene loquere, et benefac, ut sit cithara cum cantico.
[Haym., Cassiod.] Vel bonum est psallere cum cantico in cithara, id est cum gaudio in carnis mortificatione, et in actualibus rebus. Cithara enim ab inferiori reddit sonum, ideo bonum est psallere et confiteri, quia haec in me fecisti. Et hoc est,
- Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua, [Aug.] id est in eo quod in me facis ; tu enim fecisti, si bene ago. Unde Apostolus : Ipsius figmentum sumus, creati in operibus bonis ; nisi enim te reformaret Deus ad bona opera, non nosses nisi peccatum. Unde in Evangelio : Qui loquitur mendacium, de suo loquitur. Hoc in Evangelio Dominus dicit : Omne autem peccatum mendacium est, quia contra legem et veritatem est. Ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur, id est de suo peccat qui peccat ; sed qui loquitur veritatem, de Deo loquitur, quia solus Deus verax, omnis homo mendax. Haec est bona confessio : Et in operibus manuum.
[Aug.] Quasi dicat : Et deinde exsultabo non in mea felicitate, sed in operibus manuum tuarum, id est, si quid boni ago de te exsulto. Sed quid de his qui male vivunt et florent ? Inde perturbatur animus, et perdit sabbata, quia videt se in decem chordis, id est in operibus legis esse, et mala tamen pati. Alium vero videt sine his esse, et florere, unde ait :
- Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. [Aug.] Quibus facis, ut boni laborent, et mali floreant, quod ideo est, quia illi sunt alieni, hi filii, sed
- Vir insipiens non cognoscet : et stultus non intelliget haec.
Vir insipiens, vel, imprudens, [Rem., Aug., Cassiod.] qui non providet sibi in futurum, non cognoscet, et stultus, qui nescit se caedi, ut sit haeres, dimisso exhaeredato, cui parcitur a flagello, non intelliget haec quae sequuntur, et quae dicta sunt. Nota, insipiens est ille qui caelesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est, qui non noscit opera Dei, quia casu putat omnia agi, stultus est, brutus, qui nec saecularia novit.
[Hier., Alcuin.] Aliter potest legi ab illo loco : quia delectasti me, et agit de operibus creationis, in quibus laudandus est Creator. Quasi dicat : Ideo confitebor et psallam, quia delectasti me in factura tua, scilicet et in decore ipsius mundialis fabricae, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus. Et exsultabo in operibus manuum tuarum, quibus utor, vel quae miror. Et merito exsultabo, quia, o Domine, opera tua quam magnificata sunt, in substantia, et in forma, et in vita, et in caeteris. Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, quibus talia fecisti et regis.
[Cassiod., Alcuin.] Nota quia summum genus scientiae est, scire Deum tanta praestare quae humanus sensus non valet attingere. Me delectasti in operibus, sed, vir insipientiae non cognoscet ; et stultus, qui si scit, non cavet sibi, non intelliget haec, quae supra dixit, vel quae dicit postea.
Pars II.
- Cum exorti fuerint peccatores, sicut fenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem.
Cum exorti fuerint. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi asserit malos perituros, ut metus sit caeteris. Ordo verborum talis : quasi dicat : Stultus non intelliget haec, scilicet, ut, id est qualiter peccatores intereant in saeculum saeculi, id est sine fine cum ipsi peccatores fuerint exorti,
[Aug.] id est postquam excreverunt in temporalibus, sicut fenum quia in hieme huius saeculi virent, et in aestate futuri iudicii arescent. Et cum prospexerint, alia littera, illos scilicet orientes, et ad tempus florentes, omnes qui operantur iniquitatem, id est qui non recte sentiunt de Deo in corde, et imitantur florem illorum : et ita intereunt cum illis in aeternum. Unde repetitur :
- Ut intereant in saeculum saeculi ; tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
Ut intereant cum illis in saeculum saeculi ; [Aug.] tu autem, quasi dicat : Modo peccatores florent et prosperantur, tu autem, Domine, altissimus es in aeternum qui exspectas desuper ex aeternitate tua, quando transeat tempus impiorum, et veniat tempus iustorum, quia aeternus est Deus. Longanimiter tolerat Deus mala et videt quid illis servet. Vis et tu homo esse longanimis et patiens ? Iunge te Aeterno. Si enim homo cito transit ut fenum, verbum Dei permanet in aeternum. Si ex se temporalis est homo, et non longanimis, ex verbo Dei est aeternus. Iunge ergo te verbo aeterno, et patienter feres mala videns infra te omnes malos, et dices :
- Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
Quoniam ecce inimici tui, Domine. [Haym., Cassiod.] Vel ita legi potest : Quasi dicat : Stultus non intelliget haec, scilicet quod peccatores exoriuntur hic, sicut fenum. Hic enim brevi tempore florent ut fenum. Et cum exorti fuerint hic peccatores sicut fenum, postea, omnes qui operantur iniquitatem, id est peccatores apparuerint, id est apparebunt omnibus conspicui, et notabiles : quod non hic apparebunt, non quidem ad gloriam suam, sed ut intereant in saeculum saeculi, id est semper. Tu autem, Domine Christe, permanebis altissimus in aeternum, non erit sicut putaverunt Iudaei, scilicet te communi sorte mori.
[Gl. int., Cassiod.] Quoniam ecce inimici tui, an interibunt peccatores ? utique, quoniam ecce inimici tui, et repetit, quoniam ecce inimici tui. Quasi dicat : Iam video quod inimici tui, scilicet blasphemi, et amicus huius mundi Dei est inimicus, sicut dicit Iacobus. Omnes scilicet qui adulterant amore saeculi, peribunt, qui modo florent, et dispergentur a grege Domini separati, omnes qui operantur iniquitatem. Hi sunt inimici.
- Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum ; et senectus mea in misericordia uberi.
Et exaltabitur. [Alcuin., Gl. int.] Quasi dicat : Et si illi peribunt, quae spes tibi est qui pateris ? ecce et exaltabitur sicut unicornis, id est fortitudo unitatis, quae tunc erit sublimis, quae est sicut cornu meum, id est sicut monarcha, id est princeps meus, qui exaltabitur destructis haeresibus.
[Aug., Cassiod.] Aliquando enim unicornis superbiam significat, sicut ibi : Et a cornibus unicornium humilitatem meam, aliquando exaltationem unitatis sicut hic, quia unitas exaltabitur, sicut unus princeps monarcha.
[Aug.] Omnes vero haereses peribunt. Et quando hoc erit ? cum senectus mea erit in misericordia uberi, id est, in novissimo. Totum quod patitur Ecclesia iuventus est ipsius. Novissima autem semper senectus ipsius, quae in laetitia erunt.
- Et despexit oculus meus inimicos meos ; et insurgentibus in me malignantibus, audiet auris mea.
Et ideo, [Aug.] iam nunc despexit, vel, respexit oculus meus inimicos meos, id est, omnes operantes mala, quos respicit vel despicit, dum in aliquo probat, et invenit inimicos, qui sunt visi amici. Et insurgentibus in me malignantibus auris mea
[Gl. int., Alcuin.] praescia, et praecauta audiet a veritate intus ; quid audiet ? quod
Pars III.
- Iustus ut palma florebit : sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Iustus ut palma florebit. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi iustos dicit florere, ut hac promissione devoti gaudeant. Vel ita, et subaudiatur de, quasi dicat : Et de malignantibus, modo, insurgentibus in me, audiet in futuro, mea auris,
[Aug.] id est, auris mei stantis ad dexteram. Quid audiet ? Ite, maledicti, in ignem aeternum. A quo malo auditu, iustus non timebit.
[Cassiod., Aug.] Vel secundum aliam litteram, insurgentes in me malignantes audiet auris mea, in novissimo, quando se increpabunt dicentes, sicut ait Salomon : Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia ? Ecce haec erunt illis in futuro : et quid de iustis erit ? Iustus florebit ut palma, illi ut fenum. Iustus palma dicitur pro altitudine, et quia radix aspera, et pulchra coma in summo fine et tarde fert fructum, ita et iustum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem recipiet operum. Deinde sequitur alia comparatio. Et sicut cedrus Libani multiplicabitur.
[Alcuin., Hier., Cassiod., Gl. int.] Cedrus immarcessibilis est altior aliis arboribus, praesertim in Libano quae interpretatur candidatio, ita iustus erit imputribilis stola immortalitatis candidus. His ergo arboribus comparantur iusti, quia hae arbores non arescunt aetate ut fenum, cui impius comparatur, quia cito arescit.
[Aug., Cassiod.] Iustus autem comparatur palmae, et cedro, quae cedrus multo palma altior est maxime in Libano. Et quia non unus est, sed multi qui florebunt, ideo pluraliter subdit, praemissam aperiens comparationem. Nunc,
- Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
Plantati in domo Domini, [Aug., Haym.] id est in Ecclesia, ubi est aspera radix, palmae florebunt, in atriis domus Dei nostri, id est in atriis caeli. Atrium est initium mansionis, domus est interior.
[Cassiod. Gl. int.] In atriis ergo florebunt, id est in ipso initio resurrectionis, dum audient : Venite, benedicti Patris mei, etc. Et quasi quis quaereret, nonne iam florent ? subdit :
- Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi ; et bene patientes erunt ut annuntient.
Adhuc multiplicabuntur hic, [Gl. int., Cassiod.] quasi hic aliquid habent, sed ibi plus. Multiplicabuntur dico in senecta uberi : Ecclesia enim magis incipit esse uberrima, cum ad finem saeculi erit perducta. Tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. In summo, palma florebit, quae in radice concepit, et interim bene patientes vel, tranquilli erunt
[Aug.] Ecce sabbatum, quod in titulo memoratur, non eos movet fenum. Cedrus enim et palma, nec in tempestatibus curvantur, sed tranquilli sunt. Ad quid ? ut annuntient hic, quid ?
- Quoniam rectus Dominus Deus noster ; et non est iniquitas in eo.
Quoniam rectus Dominus noster, et non est iniquitas in eo. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Qui dicit non omnia bene agi, fenum est. Qui autem est in Sabbato, contra nuntiat. Vel potest accipi, sic : Ideo modo tranquilli sunt, ut annuntient in futuro perpetua laude, dum praemia capient. Tunc enim annuntiabunt hoc, quoniam rectus Dominus Deus noster, id est quod iustus est, qui suis promissa complet, et non est iniquitas in eo, ut hic permittat pati pro se, quos ibi non ornet.
[Alcuin.] Annuntiabitur ergo rectus, qui remunerat ; et non iniquus, ut fraudet praemio, sed benignus, ut accumulet.
PSALMUS XCII
PSALMI TITULUS : LAUS CANTICI DAVID IN DIE ANTE SABBATUM QUANDO FUNDATA EST TERRA.
Dominus regnavit, decorem etc.
Titulus : Laus cantici David in die ante Sabbatum, quando fundata est terra.
[Aug.] Titulum istum ex libro Genesis, non est difficile cognoscere. Dies enim ante Sabbatum, dies sextus est, quo factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, factis prius omnibus operibus quae erant valde bona, et postea requievit in Sabbato, cessando a novis operibus, praesignans quod requiescemus in Deo, si faciamus opera bona, quae cum labore fiunt, in quo deficeret homo, nisi spes quietis eum teneret. Et quia haec opera finem habent, ideo sextus dies quo fiunt, habet vesperam. Sabbatum vero non habet vesperam, Scriptura subticente pro significatione, quia requies, quae post laborem dabitur operum, fine carebit. Inde etiam est, quod in die qui celebratur pro mortuis, post festum Omnium Sanctorum Ecclesia in vespera officium non facit de mortuis, quia requies quae ea die eis optatur vesperam non habet. In sexto autem die ad litteram, non legitur terra fundata, sed mystice dicitur. Ut enim sexto die fecit Deus hominem, ita sexto saeculo, id est sexta aetate saeculi, quam sextus dies significat, venit hominem reformare. Tunc ergo fundatur terra, cum homo fundatur in fide immobilis, et tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, quae deformata erat in homine per peccatum, quod significat sextus dies.
[Cassiod., Aug.] Et est sensus tituli : Laus ista cantici, id est, divina fit ipsi David, id est Christo, laus cuius hic cantatur demonstrativo genere, de eo quod fecit, quando fundata est terra in die ante Sabbatum, id est septimum diem, id est de eo quod fecit sexta aetate saeculi significata per sextum diem. Tunc enim venit Christus fundamentum, et in fide fundavit hominem. Unde agit Psalmus.
Intentione agit et monet ad laudem.
Modus : [Cassiod.] Septem sunt partitiones, sicut et septem loci laudis.
Primus locus laudis est a pulchritudine ;
secundus a fortitudine, ibi, indutus ;
tertius, ab operibus, ibi, etenim ;
quartus, a potestate, ibi, parata ;
quintus a laudibus universitatis, ibi, elevaverunt ;
sextus, a veritate dictorum, ibi, testimonia ;
septimus a laude domus, ibi, domum tuam.
Propheta ergo ad laudem Domini monens, demonstrativo genere utitur, dicens :
- Dominus regnavit, decorem indutus est ; indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se.
Dominus Christus regnavit, [Cassiod., Aug.] id est, rex esse innotuit. Deinde primum locum laudis exponens subdit : Decorem indutus est. Vel induit, alia littera, quantum ad eos quibus placebat, et eum laudabant. Christus enim decorus est, quibus placent bona. Decorem ergo induit,
[Cassiod.] id est pulchritudinem suae maiestatis ostendit, his quibus placebat ut in monte Thabor coram tribus discipulis resplenduit.
[Aug., Cassiod.] Sequitur secundus locus laudis a fortitudine. Indutus est Dominus vel, induit fortitudinem quantum ad eos quibus displicebat qui ei detrahebant. Fortis enim est contra detractores, fortitudinem ergo induit, ut quando venientes eum capere, retro abierunt vel corruerunt. Amicis ergo decorem, inimicis fortitudinem ostendit. Et his duobus praecinxit se,
[Alcuin.] ut quasi promptus et expeditus esset, in subiugando mundum sibi. Vel ita, praecinxit se. Nota quod non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed, praecinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, praecingimur ministraturi.
[Aug.] Cinctio ergo opera significat, quia cingit se aliquis operaturus. Accingeris, quando aliquid tibi adiungis. Unde : Accingere gladio tuo circa femur, id est, iam in carne vigeat gladius, quo debellatur orbis terrarum, dum occiditur occulta nequitia, id est spiritus Dei in veritate sermonis vigeat. Praecingeris autem, cum ante te aliquid ponis, sicut et Dominus se praecinxit quando lavit pedes discipulorum, ostendens humilitatem omnem, in qua est omnis fortitudo. Superbia autem fragilis est, et omnis fortitudo de humilitate est. Loquens ergo de fortitudine dixit, praecinxit se, scilicet humilitate quam in se habuit, et aliis ostendit, quasi ante se ponens illa. Unde praecinxit se linteo, et lavit pedes discipulorum ; quia tunc humilis fuit, dans exemplum humilitatis, sicut ipse docuit : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, vel aliud in hoc verbo potest intelligi, id est patientia quae per fortitudinem accipitur, qua et opus est inter detractores maxime qui praesentibus detrahunt. Detrahit enim quis tibi absenti, quod quia non sentis, non est tibi opus fortitudine ; detrahit quis et tibi praesenti, ubi opus est ut praecingas te fortitudine, ne irascaris, quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Praecinxit ergo se fortitudine patientiae, quam ante se habuit.
[Hier., Alcuin., Aug.] Vel, praecinxit se, coetu angelorum ascendens ad Patrem, vel praecinxit se, strenuitate operandi. Et sicut Christus indutus fuit et praecinctus fortitudine, sic sit homo immobilis per fortitudinem, et est orbis qui non commovebitur. De quo subdit :
- Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur.
Etenim firmavit orbem terrae. [Cassiod., Aug.] Hic est tertius locus ab operibus. Quasi dicat : Decorem et fortitudinem induit utique ad hoc ut fundaret terram. Unde addit : etenim firmavit in fide orbem terrae qui non commovebitur,
[Cassiod., Aug.] id est, in toto orbe paravit qui non commovebuntur ulla concussione. In toto enim orbe sunt stabiles, sunt et mobiles paleae : orbis ergo qui non commovebitur, est credens in Christum, paratus non mollescere linguis laudantium, nec frangi linguis vituperantium. Sequitur locus a potestate, quartus.
- Parata sedes tua extunc ; a saeculo tu es.
Parata est sedes tua, [Cassiod., Aug.] qua sedes ad dexteram Patris, scilicet vel in fidelibus. Anima enim tranquilla et humilis, sedes Dei est. Unde : Spiritus meus requievit super humilem et quietum. Esto ergo humilis et quietus, ut in te habitet Deus. Parata est dico extunc vel, ex illo, alia littera per hoc, gratiae tempus designat, forte intelligit hoc ex die ante Sabbatum, id est sexto tempore huius mundi, quo Dominus venit, id est, parata est ab Incarnatione, quando veniens homines docuit. Sed ne tunc putes eum coepisse quando natus venit, quia a saeculo, id est ab aeterno, tu es. Vel ita continua :
[Gl. int.] Licet dixerim sedem paratam extunc, tamen a saeculo, id est ab aeterno, tu es proprie.
- Elevaverunt flumina, Domine : elevaverunt flumina vocem suam.
- Elevaverunt flumina fluctus suos, a vocibus aquarum multarum.
Elevaverunt. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Quintus locus a laude universitatis, et legitur talis littera elevaverunt flumina, Domine, vocem suam a vocibus aquarum multarum. Caetera quae interponuntur, non sunt in editione Septuaginta Interpretum, quam Angustinus exponit. Quasi dicat : Sexto die venit Dominus, et veniens discipulos suos elegit, quos Spiritu sancto implevit. Unde dicuntur flumina, de quo alibi : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Haec ergo flumina, id est apostoli impleti misso Spiritu, elevaverunt vocem suam, id est fortiter et alte locuti sunt, qui primo timuerunt. Ubi autem impleti sunt Spiritu sancto accersierunt eos Iudaei, et praeceperunt ne omnino loquerentur, neque docerent eos in nomine Iesu. Quibus Petrus et Ioannes dixerunt : Non possumus non eloqui quae vidimus et audivimus. Elevaverunt ergo flumina vocem suam, quia discipuli audientes levaverunt vocem, omnes unanimes ad Dominum, dimissi a concilio Iudaeorum. Apostolis autem levantibus vocem suam, multi crediderunt et impleti Spiritu sancto, et ipsi clamaverunt. Unde sequitur : Et factus est clamor, a vocibus aquarum multarum, cum omnes unanimes, tanquam multae aquae elevaverunt vocem, et coeperunt multa flumina clamare de paucis. Illis autem clamantibus,
- Mirabiles factae elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.
Mirabiles factae sunt elationes [Aug.] vel suspensurae maris, id est saeculi, quod coepit irasci et persequi fideles, sed mirabilis est Dominus in altis ; ambulat enim super aquas maris, id est super capita potestatum et regum terrenorum, quos subiugat et premit ut sit pax Ecclesiae. Quod significatum est olim, dum super aquas ambulavit.
[Cassiod., Alcuin.] Vel secundum eamdem litteram, non mutato principio sic potest legi, sub alia distinctione : Elevaverunt flumina vocem, Domine. Hoc non mutatur. Quod autem sequitur : Elevaverunt flumina fluctus suos, hoc deest in aliis editionibus, sicut dixeramus, a vocibus aquarum multarum, factae sunt, mirabiles elationes maris. Aquae sunt gentes, quae Deum laudant. Unde mare, id est saeculum multum ascendit, cum in mandatis Dei firmatur. Sed ut haec omnia ad Deum referantur, qui facit omnia bona, addit : Mirabilis in altis Dominus.
[Rem.] Vel secundum litteram nostram, sic potest legi totum : Firmavit Dominus orbem ; et dum firmaret, elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam, id est philosophi elevaverunt contra Deum vocem contradictionis. Et, elevaverunt flumina fluctus suos, id est ipsi iidem elevaverunt fluctus suos persecutionis concitatos, a vocibus aquarum multarum, id est, populorum multorum ; et, mirabiles factae sunt elationes maris, id est saeculi. Non mutatur hoc a prima lectione. Similiter et illud quod sequitur, mirabilis in altis Dominus.
- Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
Testimonia. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Sextus locus a veritate dictorum. Quasi dicat : Quia mirabilis elatio maris, et quia mirabilis in altis Dominus testimonia tua, Domine, facta sunt nimis credibilia. Quia illud totum ante dixerat, in me pacem, in mundo pressuram habebitis. Cum ergo viderent pressuras, sperabant et coronas ex praedictione, et ita, sunt facta testimonia tua credibilia nimis, ratione et auctoritate et miraculis.
[Gl. int., Alcuin., Cassiod.] Vel ita : Saeculum firmatum est in mandatis Dei, et gentes laudant. Et cum haec sint, testimonia tua, scilicet testimonia prophetarum, facta sunt nimis credibilia, id est facta sunt vera, id est in Christo impleta. Domum tuam.
[Cassiod., Aug.] Septimus locus a laude domus. Quasi dicat : Quid de his omnibus est factum ? domus, quam domum tuam, o Domine, per totum orbem qui non commovebitur decet sanctitudo, id est adventus tui benedictio, quod est decus Ecclesiae aeternum. Et hoc in longitudinem dierum quia si multi cadunt, domus tamen stat multo tempore.
[Aug., Alcuin.] Nota psalmum istum in matutinis laudibus ante alios cantari, quia Christi laudem et laudis locos plenissime licet brevibus verbis continet.
PSALMUS XCIII
PSALMI TITULUS : PSALMUS DAVID, QUARTA SABBATI.
In plerisque psalmis sunt tituli additi a Septuaginta vel ob decoris gratiam vel ob Spiritus sancti auctoritatem, iuxta ea quae dicit Hieronym. in secundo prologo ab libros Paralipom.
Deus ultionum, Dominus.
Titulus : psalmus David, quarta Sabbati.
[Aug.] Infirmis qui et murmurant in Deum corde vel verbis, videtur Deus haec praesentia negligere, ubi indiscrete bona et mala bonis et malis dantur, et amplius bona malis et mala bonis. Vel videtur aeque malos et bonos habere, vel etiam amplius malis favere. Propter hoc homines infirmi adversus Deum murmurant, et impatientes quasi frustra sint boni, vel mala aperte agunt, similes leoni ; vel si timore hominum non audent, tamen intus habent, similes lupo, et inventa occasione nocendi, non mali fiunt, sed quod erant, produnt. Lupus enim et leo non similiter nocent, sed similiter cupiunt ; aequa est illis voluntas, sed dispar facultas. Ille enim timet canem ; iste non timet. Hos ergo murmurantes corde, vel erumpentes in dicta vel facta, curat hic psalmus totus, docens patientiam. Unde bene intitulatur : Quarta Sabbati, quo die fecit Deus luminaria, solem in potestatem diei, et lunam et stellas in potestatem noctis. Isti sunt sancti, qui lucent in medio huius nationis pravae et perversae sine murmuratione fixi in caelo. Quibus dicit Apostolus : Omnia facite sine murmuratione, positi in medio nationis pravae, ubi lucetis tanquam luminaria in mundo. Horum enim conversatio in caelis est, unde et despiciunt quae in terra fiunt. Quasi dicat, non curent quae hic fieri vident, sicut luminaria placide peragunt cursus suos, quidquid in terra agatur. Et est sensus tituli : Psalmus iste est David prophetae, habitus quarta Sabbati,
[Aug.] id est agens de patientia sanctorum, qui significantur per luminaria facta quarta Sabbati.
Intentio. Monet ad patientiam.
Modus. Tripartitus est psalmus.
[Cassiod.] Primo Propheta assumens querimoniam infirmorum, cur peccatores gloriantur, praemittit unde sanentur, scilicet quia Dominus in eos vindicaturus est.
Secundo contra blasphemos invehitur, ostendens Deum scire haec, et curare, ibi, intelligite.
Tertio dicit quod mala saeculi per iniquos fiunt iustis, ut puncti clament ad Deum, ibi, quis exsurget.
Contra blasphemos ergo qui putant Deum non vindicare, praemittit, dicens :
- Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit.
Dominus, [Aug., Gl. int.] qui putatur a quibusdam non vindicaturus, est Deus ultionum, et ut amplius confirmet, repetit, Deus ultionum.
Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Non putabatur vindicare etiam malos, sed vere vindicat. Ne ergo festines alium punire, si ipse te laesit sicut nolles puniri alio rogante quem laesisti. Noli misericordiae pontem subvertere, quae transisti, et si ille peccat in te, ne pecces tu deterius blasphemans Deum, appende in statera aequitatis illum furem, et te blasphemum. Ille enim te dormire putat, tu vero Deum. Ille somnum captat, hominis ut aliquid involet ; et tu dicis, quia Deus dormit, et hominem non videt. Nec optes vindictam, quae si venerit, forsan te prius inveniet. Unde scis cum vindicaturum ? quia in carne loquens libere, vel, fidenter alia littera egit, quia nulli pepercit, vitia hominum medicus secuit. Libere ergo egit tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit tanquam potestatem habens, quia nec veritati eius, nec potestati poterat obviari. Quid ergo in iudicio faciet ? utique qui iudicandus non pepercit in verbo, iudicaturus non parcet in facto. Unde conversus ad Dominum ait :
- Exaltare qui iudicas terram ; redde retributionem superbis.
Exaltare. [Alcuin., Gl. int., Aug.] Quasi dicat : Et si illi ita te occiderunt, quia fidenter egisti, nunc exaltare ut iam contra te nihil possint
[Gl. int., Cassiod., Aug.] Vel ita continua : Et quia tunc egisti, nunc exaltare, resurgendo, ascendendo, ut iam contra te nihil possint, qui iudicas terram, id est terrenos. Et redde retributionem superbis, non his qui poenitent. Ideo dico redde, quia
- Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ?
Usquequo, etc. [Aug.] Vel ita continua. Dico redde, sed quando hoc erit ? quaerit pro te, ut in illo invenias quod tu nescis, qui non nescit ; quaerit ergo quando fiet, sic dicens : Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores. Haec repetitio dolorem exspectationis significat,
[Cassiod., Gl. int.] quia bonis gravis est iactantia malorum. Usquequo, inquam, gloriabuntur, non modo peccabunt ?
- Effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur iniustitiam.
Effabuntur et loquentur. [Alcuin., Aug., Cassiod.] Exponit eorum peccata. Quasi dicat : Vere sunt peccatores, quia effabuntur, id est omnes pravas cogitationes efferent, et loquentur iniquitatem contra Deum dicentes : Deus non curat haec : vel placent ei quae facimus, vel effabuntur publicas persuasiones, et loquentur iniquitatem, id est privatas persuasiones, ne quod tempus sit vacuum a culpa.
[Aug.] Vel secundum aliam litteram, quae est, respondent et loquentur. Quasi dicat : Peccant et gloriantur. Et hoc ideo, quia respondent, id est habent quid respondeant iuste arguenti, dicentes : Cur non facerem quod libet ? ego sum felix, iustus vester miser est. Talia suae responsionis inveniunt argumenta. Et hoc respondendo, loquentur iniquitatem, dicentes Deum non curare haec.
[Cassiod., Gl. int.] Deinde procedit exaggerando, loquentur omnes qui etiam operatur, non solum loquuntur iniustitiam. Deinde exponit quam iniustitiam operentur, hanc scilicet,
- Populum tuum, Domine, humiliaverunt ; et haereditatem tuam vexaverunt.
Domine, populum tuum humiliaverunt, [Aug., Cassiod.] id est iustos in quos volunt superbire. Deinde determinat populum, dicens : Et haereditatem tuam, haec est populus, vexaverunt non perdiderunt.
- Viduam et advenam interfecerunt ; et populos occiderunt.
Viduam et advenam, [Cassiod., Alcuin.] id est peregrinum interfecerunt et pupillos occiderunt ad litteram. Hos Deus tuetur, et praecipit adiuvari, et ita maius crimen. Vel typice per viduam, significantur illi, quibus error maritus mortuus est, et advenas dicit illos, qui non quaerunt hic manentem civitatem, et pupillos dicit eos, qui sunt sine patre diabolo, et sine matre concupiscentia.
- Et dixerunt : Non videbit Dominus ; nec intelliget Deus Iacob.
Et dixerunt ecce blasphemi, Non videbit Dominus. [Cassiod., Aug.] Hoc ideo dicit malus, quia tacet modo Deus non vindicando, et putat ei placere. Nec intelliget. Quasi dicat : Et si videt non apponet cordi, id est non curat. Quasi dicat : Non attendit ista, negligit ista, nec attendit ut videat, non me curat Deus quid agam, alias res curat, Deus Iacob,
[Cassiod., Gl. int.] id est Christianorum, de quo hoc non deberent dicere.
Pars II.
- Intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite.
Intelligite, insipientes. [Alcuin.] Secunda pars, ubi contra blasphemos invehitur, ostendens Deum scire haec et curare, prudenter et iuste disponendo de malis, quibus foditur fovea, et de bonis qui patientes afficiuntur ; quod consilium suum malis incognitum, suis amicis aperit. Quasi dicat : Vos mali ita dicitis, sed, o peccatores, intelligite, qui estis insipientes, quorum scilicet pedes nutant, aemulando prosperantes in malis.
[Aug., Cassiod.] Et hoc in populo quia duplice docent, quod male didicerunt ; et vos, stulti, stulti sunt qui aperte blasphemant, dicentes Deum non videre. Aliquando sapite.
[Aug., Gl. int.] Vel ita : Vos insipientes, id est nescii, intelligite, qui iam bene vivendo, estis in populo, id est in numero bonorum, et vos, stulti, id est improvidi ; et si scitis, aliquando sapite. Quid ? illud :
- Qui plantavit aurem non audiet ? aut qui finxit oculum non considerat ?
Qui plantavit aurem, ut audires, non audiet ? [Hier., Aug., Cassiod.] Non dico non habet aurem, quia has virtutes habet Deus ; sed non membra. Quasi dicat : Qui fecit tibi unde audias, non habet unde audiat. Aut qui finxit oculum non considerat ? utique considerat. Nulli enim tantum dedit, quantum in se habet, et nonne arguet in iudicio ?
- Qui corripit gentes non arguet ? aut qui docet hominem scientiam.
Qui modo corripit gentes. [Alcuin.] Quasi dicat : Qui corripit quotidie pro originali peccato gentes, nonne arguet pro superadditis ? Vel secundum aliam litteram, qui erudit gentes, propter quam eruditionem misit Deus Filium suum, et ante ipsum, et post ipsum misit servos suos, id est prophetas et apostolos. Nonne ergo arguet, id est iudicabit, quibus sermonem doctrinae praemisit ? Magister in schola erudiens, committit tibi ut reddas ; utique quando accipis a magistro, erudiris ; committit tibi magister quod praebet, et nonne exiget ut reddas ? et cum coeperis reddere, sine metu eris plagarum ? Sic Deus exiget quid seminavit. Qui enim modo accipimus, postea statuemur ante magistrum, ut reddamus rationem de omnibus. Unde Apostolus : Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque, etc. Et qui docet hominem scientiam, ipse est sine ea, et ipse nescit, qui te scire facit ? absit!
- Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
Dominus scit. [Gl. int., Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Vere scit, quia Dominus etiam scit cogitationes hominum. Et hoc scit, quoniam vanae sunt ; tu vero nescis cogitationes Dei, quoniam iustae sunt ; sed ipse vanas esse scit cogitationes hominum, et revera talium hominum cogitationes sunt vanae, quod ipsi per se non possunt scire, sed Dominus novit esse vanas.
[Aug.] Ideo has relinquite, ut comprehendatis cogitationes Dei, quae sunt sapientes ; quas comprehendit, qui est in firmamento caeli, alius non ; sed amicis factis prodit Deus consilium suum, scilicet cur malis parcit. Unde subdit :
- Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.
Beatus homo etc. [Alcuin., Gl. int.] Quasi dicat : Illi sunt vani, sed beatus est, homo quem tu, o Domine, erudieris, ut puerum, per tribulationes. Et de lege tua, non de vanitate, docueris eum ut adultum scilicet quem caelesti doctrina confirmas, Et nota quia eruditio dupliciter fit, scilicet per disciplinam tribulationum : unde addit, quem tu erudieris ; et per doctrinam legis : unde ait, et de lege tua docueris eum. Hi autem qui erudiuntur, sic sunt quasi luminaria in caelo. Lex enim Dei caelum est in quo fixa sunt luminaria, id est sancti meditando in lege, ne moveri queant. Unde in titulo mentionem fecimus, de hoc caelo alibi dicitur : Extendit caelum sicut pellem ; hic extenditur enim liber Dei ut pellis, ut in eo legatur quod modo necesse est discituris hominibus. Cum autem in futuro omnes scient Deum, caelum sicut liber plicabitur : ex lege ergo Dei disce patientiam ut patienter feras, donec fodiatur peccatori fovea. Non est enim tuum scire, quomodo et cur fodiatur illi.
- Ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
Ut mitiges. [Aug.] Quasi dicat : Docueris, ad hoc utique, ut a diebus malis, quibus florent mali, et laborant boni, mitiges ei, ut patienter ferat quidquid hic agitur, sicut luminaria peragunt placide cursus suos, quidquid infra agatur vel ab hominibus in ea, id est contra ea dicatur. Mitiges, donec fodiatur peccatori fovea, felicitas malorum fovea est ; labor bonorum flagellum patris est. Ideo autem felicitas est fovea, quia cum Deus parcit, per impunitatem fit homo elatus ; et cum putat se altum, cadit. Unde alibi : Deiecisti eos dum allevarentur. Ecce iam est consilium Dei, quo malis parcit. Ideo enim malis parcitur, ut fodiatur fovea eis. Adhuc foditur fovea peccatori, et tu iam vis sepelire eum ? nimis festinas, exspecta, donec fodiatur fovea peccatori, non omni quidem peccatori sed superbo. Unde supra dixit : Redde retributionem superbis, non publicano confitenti, sed Pharisaeo superbienti. Superbus autem est ille qui non humiliatur ad poenitentiam. Deinde qui sibi dat bona, si qua habet. Et si attribuat Deo, insultat eis qui non habent, et se super eos extollit. Ergo prius humiliare ad poenitentiam, postea si bene vivis, age gratias ei, a quo habes, nec alium despicias : et si illi foditur fovea, quid mihi qui laboro ? ecce magnum quid :
- Quia non repellet Dominus plebem suam ; et haereditatem suam non derelinquet.
Quia non repellet Dominus. [Aug., Gl. int.] Vel ita continua : Bene dixi mitiges, quia Dominus non repellet, ut abiectam plebem suam, et si exercet eam, ut det haereditatem aeternam. Et haereditatem suam non derelinquet ut inadiutam. Non derelinquet, dico,
- Quoadusque iustitia convertatur in iudicium ; et qui iuxta illam ? omnes qui recto sunt corde.
Quoadusque iustitia, [Cassiod., Gl. int.] id est illi qui modo iusti sunt. Et ideo iudicati, convertatur in iudicium, ut diiudicent, quia tunc erunt iudices illorum. Unde : Sedebitis et vos super sedes duodecim, etc.
[Aug.] Sed ne dubites qui sint isti, quaerit et solvit, dicens : Et qui sunt iuxta illam ? solvit omnes qui recto sunt corde, id est qui sunt sine errore. Vel secundum aliam litteram ; Et qui habent eam, id est iustitiam, omnes sunt recto corde, id est hoc volunt quod Deus vult, scilicet exspectare malos et huiusmodi. Qui enim voluntatem suam tortuosam divinae voluntati subiiciunt, et ad regulam divinae voluntatis dirigunt, recti corde sunt, quod Christus in passione nos docuit, duas exprimens in se voluntates, secundum duas naturas, et humanam subiiciens divinae voluntati, praefigurans in corpore suo, id est in Ecclesia quosdam futuros, qui voluntatem suam vellent facere, sed postea sequerentur voluntatem Dei. Infirmos enim in se praefigurans Dominus, id est personam infirmorum gerens, illisque compatiens, ait : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes hominis voluntatem, quam ad divinam continuo dirigens, ait : Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Ibi ergo infirmitatem humanam praesignavit. Non enim vere, id est ex necessitate, Dominus timebat pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi, et esse cum Christo. Iste gaudet coronandus, et Dominus tristis est coronaturus alios. Sed tristitiam sic assumpsit, quomodo carnem, scilicet voluntate non necessitate. Fuit enim tristis ut Evangelium dicit. Si enim tristis non fuit, cum Evangelium dicat, tristis est anima mea usque ad mortem, ergo et quando dicit, dormivit Iesus, non dormivit. Vel cum dicit manducasse, non manducavit. Et ita nihil sanum relinquetur, ut etiam dicatur, quia corpus non erat verum. Quidquid ergo de illo scriptum est verum est. Factum est ergo, et tristis fuit, et voluntate tristitiam suscepit veram quomodo voluntate carnem veram.
Pars III.
- Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
Quis consurget mihi. [Cassiod., Alcuin., Aug.] Tertia pars, ubi dicit quod fluctuatio fit iustis, et fluctus saeculi, id est mala per iniquos, ut puncti clament ad Deum, et nihil aliud eis placeat, et tunc gratior sit liberatio. Quasi dicat : Undique multi suadent mala, nescientes quomodo iuste Deus haec mundana regat, sed quis consurget. Quasi dicat : Fluctuo, prope vincor. Quocunque respicio occurrunt mihi mala : sed unde vincam ? Quomodo ergo ero rectus, cui tot obsunt ? Et hoc est, quis consurget mihi,
[Cassiod.] id est pro me, adversus malignantes, id est daemones, aut quis stabit, id est perseverabit mecum in acie patiens ? quia ille vincit, qui sustinet ; perdit ille qui ferit. Stabit, dico, adversus operantes iniquitatem. Quasi dicat : Nullus, nisi Dominus. Homo enim non potest, sed Dominus, quod per effectum ostendit.
- Nisi quia Dominus adiuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
Nisi enim hoc esset, quia Dominus adiuvit me, anima mea paulominus habitasset, [Aug., Cassiod.] vel habitaverat, in inferno, id est in fovea quae paratur peccatori, id est pene consenserat, vel consensit impiis. Iam enim nutabat, iam prope consentiebat malis. Vanis enim persuasionibus poterat decipi, nisi Dominus liberaret, sed
- Si dicebam, motus est pes meus ; misericordia tua, Domine, adiuvabat me.
Si dicebam : Motus est pes meus, misericordia tua Domine, adiuvabat me contra motionem meam. [Aug., Cassiod., Aug.] Ecce quomodo confessionem amat Deus, confitere motum et evadis. Mox ut iudici culpa non negatur, liberat, sicut Petrum liberavit super aquam ambulantem ne mergeretur, qui Domino dixit : Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquam. Cui Dominus dixit : Veni. Ut enim Christus sua potestate super mare ambulat, id est calcat capita superborum, et fluctus saeculi, ita iussu eius, Petrus, id est Ecclesia, sed ex infirmitate titubat et clamat : Domine, pereo. Et misericordia manum porrigit, sicut Dominus porrexit manum Petro, dicens : Modicae fidei, quare dubitasti ? ibid.) Quod ergo hic dicitur, motus est pes meus, hoc ibidem, pereo, et quod hic dicitur : Misericordia tua, Domine, adiuvabat me, hoc ibi, porrexit Iesus manum.
[Gl. int., Cassiod.] Pericula autem dulciorem faciunt liberantem. Unde et contra mala saeculi consolatio subditur, quae tunc est laetior. Unde ait :
- Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo ; consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
Et consolationes tuae laetificaverunt animam meam, [Aug., Cassiod.] et si corpus uritur, quae sunt secundum multitudinem dolorum meorum. Multi sunt dolores et amari, sed multae consolationes et suaves, non desunt laboranti, et hae consolationes sunt in corde meo. Per hoc salubres esse cogitationes significat, ut cum aeternas retributiones cogitaret, mala temporalia despiceret, me adiuvat misericordia, sed
- Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto ?
Nunquid adhaeret tibi sedes iniquitatis ? [Aug.] Nemo iniquus sedet tecum, quia nulla conventio luci ad tenebras.
[Cassiod., Aug.] Vel, sedes iniquitatis, est possessio mundi cum amore, quae non haeret Deo, qui suos praecipit haec fugere. Qui fingis. Quasi dicat : Ex hoc intelligo, quod non haeret tibi aliquis iniquus, quia nec nobis pepercisti a flagello. Et hoc est, tu es qui fingis, et facis et formas laborem vel dolorem, alia littera, etiam filiis. Sicut enim Petrus dicit : Modo incipit iudicium a domo Dei, id est a fidelibus : et si flagellantur filii, quid debent sperare servi nequissimi ? Et item : si initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio. Et item : si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? Quomodo ergo erunt tecum iniqui cum nec fidelibus tuis a flagello parcas ? In praecepto.
[Aug., Alcuin.] Quasi dicat : Facis dolorem, et ille dolor vel labor est in praecepto, id est habet vicem praecepti. Sicut enim praeceptum corrigit, ita dolor flagelli emendat filios : Unde bene posuit, fingis, id est facis et formas. Dolor enim alius formatus, alius informis. Formatus est qui erudit et emendat, et ille dolor est praeceptum ; et alter est informis.
[Aug., Cassiod., Aug.] Vel ita : Fingis laborem vel dolorem in praecepto, id est de labore vel dolore praeceptum facis nobis, ut ipse labor vel dolor sit praeceptum. Nam praeceptum praeceptum eius continet : Beati qui lugent et qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Merito hoc praecipit, quia labor est pretium regni Dei, quo ipsum venale ematur. Ideo praecipit Deus laborem et dolorem, ut non sit homo sine timore, nec amet aliquid aliud oblitus veri boni. In tranquillis enim dormit Deus Christus, et tunc surgit fluctus, in quo excitatur : ita in quibusdam tepescit fides Christi, in tranquillitate otii, et surgit fluctus tentationis. Excitent ergo fidem et sic liberantur.
- Captivabunt in animam iusti : et sanguinem innocentem condemnabunt.
Captivabunt. [Alcuin.] Quasi dicat : Et cum nihil malis hominibus tecum sit, ad quid ergo sunt ? ut de eis pungas bonos, ut boni puncti ad te clament. Et demum hi pereant, quae tria his tribus versibus ostenduntur.
[Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Ita fingis laborem et dolorem, quia de malis exerces bonos et erudis. Captivabunt in animam iusti. Quia enim vera non possunt, falsa crimina obiiciunt. Et cum in anima non possunt nocere, sanguinem innocentem condemnabunt : quod sceleribus competeret. Et quare hoc permittit Deus ?
- Et factus est mihi Dominus in refugium ; et Deus meus in adiutorium spei meae.
Et, [Gl. int. [Aug.] id est quia, sic factus est mihi Dominus in refugium, ut sim securus. Si enim non periclitareris, non quaereres refugium ; pungeris dolore ut quaeras remedium, recedit spes saeculi, et venit spes Dei. Et Deus meus in adiutorium factus est spei meae. Nondum enim est res, sed spes in qua adiuvat, ne in spe deficiamus, sed sperata consequamur.
- Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos ; disperdet illos Dominus Deus noster.
Et reddet illis iniquitatem ipsorum. [Cassiod., Aug., Cassiod., Gl. int.] Hoc fine omnis dubitatio curatur. Aperte enim ostenditur quod iam non negligit Deus, sed opportuno tempore retribuit. Et in malitia eorum, id est non secundum quod nobis de eis praestat, sed secundum quod intenderunt disperdet eos, id est a suo regno separabit, ubi, id est qua separatione incomprehensibilis erit miseria ; quod vere poterit, quia ipse qui disperdet illos est Dominus Deus noster.
PSALMUS XCIV
PSALMI TITULUS : LAUS CANTICI IPSI DAVID.
Venite, exsultemus Domino.
Titulus : Laus cantici David ipsi David.
[Alcuin., Aug.] Agitur hic de tempore gratiae, in quo per Christum intratur in requiem. Unde tam titulo quam psalmo monet Deum hilariter et devote laudare. Laus enim devotionem, cantus hilaritatem significat, ut cum laetitia laudemus. Quid ? psalmus indicat, scilicet Deum. Et est sensus :
[Cassiod.] Laus ista cantici, id est devotionis et hilaritatis, fit ipsi David, id est Christo.
Intentio : Monet ad exsultationem et laudem.
Modus : Bipartitus est psalmus.
Propheta laudes Christi describens, primo Iudaeos invitat, quos praevidebat posse resistere Christo.
Secundo ipse Christus monet eosdem ne obdurentur, ibi, nolite.
[Aug.] Itaque quasi ad magnas epulas invitans, ait : O vos qui longe estis per dissimilitudinem,
- Venite exsultemus Domino ; iubilemus Deo salutari nostro.
Venite, [Haym., Aug., Cassiod., Aug.] fide et exsultemus mente, Domino, non in saeculo, Iubilemus voce, Deo salutari nostro Iesu. Quasi dicat : Gaudium sit tantum, quod verbis dici non possit, quod tamen intus conceptum, vox extra testetur. Et
- Praeoccupemus faciem eius in confessione ; et in psalmis iubilemus ei.
Faciem eius, [Aug., Gl. int., Cassiod.] id est conspectum venturi iudicis praeoccupemus, quia venturus est, ne inimicus accusando praeveniat nos, et ne quid in nobis tunc sit discutiendum.
[Aug.] Et hoc in confessione illum laudantes, nos accusantes : quae sunt vota distincta. De quibus alibi : Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Distinguit ergo qui eum laudat et se accusat. Gemina enim confessio est laudis, scilicet et peccati. Et confessio peccati pertinet ad laudem ignoscentis, de qua laude psalmus agit. Et in psalmis iubilemus ei, id est quae dicimus in psalmis vel facimus, sentiamus in iubilatione.
- Quoniam Deus magnus Dominus ; et rex magnus super omnes deos.
Quoniam Deus. [Aug.] Haec sunt verba illa quae pertinent ad laudem cantici huius. Quasi dicat : Ideo iubilemus et exsultemus, quoniam Deus est magnus Dominus summa potestate, et rex magnus super omnes deos gentium. Vel magis deos dicit homines super quos rex est, non super daemonia.
- Quia in manu eius sunt omnes fines terrae ; et altitudines montium ipsius sunt.
Quia in manu eius sunt. [Cassiod., Aug.] Post magnitudinem venit ad clementiam. Quasi dicat : Ideo iubilate, quia in manu eius sunt omnes fines terrae, id est gentes. Vel secundum aliam litteram, secundum quam additur : quia non repellet Dominus plebem suam, quia in manu, etc. Quasi dicat : Ideo iubilemus, quia non repellet Dominus plebem suam, id est Iudaeos qui proprie sua plebs, cuius si aliqui rami fracti, tamen ipsa oliva remanet, de qua apostoli et alii multi, et ipse Christus. Inde, scilicet de hoc loco, Apostolus testimonium accepit in Epistola ad Romanos. Item ideo, quia in manu eius sunt omnes fines terrae, id est gentes. Lapis enim angularis, et alios in se coniungit, id est gentes ; Et altitudines montium, id est terrenae potestates, quae prius erant adversae,
[Gl. int.] vel potestates caelorum, id est angeli, ipsius sunt. Item ideo iubilemus.
- Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud ; et siccam manus eius formaverunt.
Quoniam ipsius est mare, [Aug.] id est mundus, et ipse fecit illud, cuius fluctus termino arcet Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus, qui fluctus etiam proventum nobis faciunt Deo id agente. Ipse ergo facit quod nec scandala tibi nocent, quae mensuram a Deo accipiunt, quia ipsius est mare, dominio. Et ipse fecit illud ;
[Cassiod., Aug.,] hoc addit ut scias ei subesse. Et manus eius formaverunt siccam, id est aridam terram, humanae mentis, quae recepit imbrem et fructificat, quam non sinit fluctus tentationum operire.
- Venite, adoremus et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster.
Venite. [Cassiod., Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] Prius rudes vocavit ad exsultationem. Iam ostensa gratia Dei, vocat ad poenitentiam quod durius est. Quasi dicat : Quia tanta facit, ergo, venite. Repetit praemissam admonitionem. Quasi dicat : Commemoratis a me laudibus, nolite longe stare vita et moribus, sed venite propius, et adoremus, quod plus est, et procidamus cum humilitate ante Deum, et si forte de peccatis quae vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate, faciamus quod sequitur ; Et ploremus ante Deum. Lacryma enim exstinguit flammam peccati, quae ardet in conscientia. Qui fecit nos. Quasi dicat : Qui opus suum non spernit. Ecce magna fiducia. A te enim deficere potes, tu te reficere non potes. Ille reficit, qui te fecit. Ideo adoremus, quia ipse est Dominus Deus noster, qui adorandus est.
- Et nos populus pascuae eius, et oves manus eius.
Nos autem quid sumus, ut securi ploremus et procidamus ?
[Aug.] ecce, et nos sumus populus pascuae eius, et oves manus eius. Vide quam eleganter ordo verborum mutatus est. Non dixit oves pascuae, et populus manus eius, quod magis videtur congruere, quia ad oves pertinent pascua : quod ideo fecit, ut ipsos intelligas, oves qui sunt populus Dei. Dixit etiam oves manus quas fecit, quia fecit nos esse oves. Et dicit hoc ad differentiam earum ovium quas emimus, quae non dicuntur oves manus, quia sunt a nobis emptae oves, sed eas non fecimus, sed ipse gratia sua fecit nos oves.
- Hodie si vocem eius audieritis.
Hodie si vocem. [Cassiod., Haym., Aug.] Quasi dicat : Populus et oves sumus, sed his omnibus proponitur conditio. Quasi dicat : Hac conditione dico, si hodie, id est tempore gratiae, audieritis vocem eius, qui per se nunc loquitur, qui olim per servum loquebatur, qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est. Ideo ne sitis duri, sicut tunc fuistis. Deinde quam vocem audire debeant, subdit, hanc scilicet
Pars II.
- Nolite obdurare corda vestra.
Nolite obdurare. [Cassiod.] Secunda pars. Iam ipse Christus monet ne obdurentur, ne contingat eis ut patribus ; nolite obdurare corda vestra. Qui non credit, lapideus est.
- Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt et viderunt opera mea.
Sicut in irritatione etc. [Cassiod., Alcuin.] Ipsa maiestas Christi loquentis, obstinatos terret per patrum similitudinem, ut vel, id est saltem sic mollescerent ; vel in persona Prophetae sub alia distinctione legi potest sic ; quasi dicat : Quia populus et oves Dei sumus, ergo hodie, id est semper, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut patres vestri fecerunt, in irritatione. In persona Christi loquitur hic Propheta. Irritatione, dico, facta secundum diem, id est in die tentationis, factae in deserto, tunc similes illis eritis, si duri fueritis.
[Gl. int., Aug., Cassiod.] Ecce culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur, ubi tentaverunt me, an possem, patres vestri. Iam ne sitis talium filii, id est imitatores. Probaverunt me quid possem, et viderunt oculis, sed non crediderunt mente opera mea virtutis magnae.
- Quadraginta annis offensus fui generationi illi ; et dixi : Semper errant corde.
Quadraginta annis fui generationi illi proximus, [Aug.] in signis et virtutibus. Vel offensus, alia littera, id est implacabiliter fui iratus generationi illi.
[Aug., Alcuin.] Numerus iste mysticus est. Per XL enim annos omnia designat saecula. Constat enim ex denario, qui est primus limes numerorum. Et ideo plenitudinem significat, et ex quaternario, qui ad quatuor tempora refertur. Unde et Dominus in huius numeri sacramento, XL diebus ieiunavit, quando tentatus est, et XL cum discipulis post resurrectionem fuit,
[Aug.] significans se nobis adesse consolatorem, et adiutorem in huius peregrinationis et tentationis tempore. Sicut ipse ait : Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
[Cassiod.] Et nota quod Christus XL diebus ieiunans, et XL cum apostolis post resurrectionem conversatus, fecit ut totus mundus crederet. Iudaei vero, nec beneficiis XL annorum acquieverunt. Et dixi,
[Haym., Gl. int.] arguendo per ministros : Semper errant corde, id est serio, vel, corde eis dato, quasi per quod non deberent.
- Et isti non cognoverunt vias meas, ut iuravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
Et isti non cognoverunt vias meas. [Aug., Haym., Cassiod.] Et ideo, si introibunt illi duri. Alii enim non introibunt in requiem meam aeternam, ἀποσιώπησις. Quasi dicat : Non introibunt, ut, id est sicut iuravi, id est immobiliter statui. Non per alium, sed per se iurat Deus : per seipsum enim minas confirmat, ut et promissa. Iuravi dico, in ira mea. Hoc ideo addit, quia iurat aliquando placidus, sicut : Iuravit Dominus David veritatem.
PSALMUS XCV
PSALMI TITULUS : PSALMUS IPSI DAVID, QUANDO DOMUS AEDIFICABATUR POST CAPTIVITATEM.
Cantate Domino.
Titulus : Psalmus David, quando domus aedificabitur post captivitatem.
[Cassiod., Alcuin.] In Veteri Testamento legitur quod domus Dei, id est templum a Babyloniis destructum, post LXX annos captivitatis, quando filii Israel permittente Cyro rege redierunt Hierosolymam sub Zorobabel et Iesu sacerdote magno reaedificatum est : per quam reaedificationem intelligitur reaedificatio spiritualis templi, de quo dicit Apostolus : Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Hoc templum a diabolo per peccatum subversum est. Et homo in legem peccati et mortis captivatus ; sed per Christum reaedificatur hoc templum toto orbe. Et homo a captivitate ne pereat, liberatur : de qua reaedificatione, non de illa actuali agit hic psalmus. Et est sensus tituli : Psalmus iste, est David prophetae, qui hic loquitur, agens de hoc quod factum est quando domus Dei aedificabatur post captivitatem quae sub diabolo fuit per peccatum, sicut ad litteram sub Zorobabel post captivitatem Babyloniae reaedificatum est templum Salomonicum. Et est iste psalmus secundus de utroque adventu. Intentio :
[Cassiod.] Monet ad laudem pro reaedificatione. Modus : Bipartitus est psalmus. Primo ad praelatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient omnibus. Secundo ad subditos loquitur, ibi, afferte Domino. Praemonuit autem Iudaeos in praecedenti psalmo, ut deposita duritia in Christum crederent ; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet, dicens ad omnes communiter :
- Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino, omnis terra.
Cantate lingua et vita Domino Patri canticum novum, [Cassiod. [Rem., Gl. int.] exuentes, scilicet veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum : quod cantat qui amat.
[Aug.] Vetus autem canticum cantat cupiditas ; novum charitas, quae ipsa est novum canticum. Cantare autem, ipsum aedificare est. Quidquid ergo cantaveris de cupiditate, vetus cantas ; quidquid de charitate, novum resonas. Melius est ut novus taceas, quam ut vetus cantes, quia si novus tacueris auribus hominum, sonas auribus Dei. Hypocrisis quoque vetus cantat canticum. Paries enim dealbatus est hypocrisis, quae foris lucet, intus lutum est. De isto pariete dicitur, in pariete non coniuncto aliis, sed singulariter erecto si ostium facias, quisquis intraverit, foris est. Hic est hypocrita qui parietem vult struere dealbatum, non solidatum. Et ideo, qui imitatur tanquam in eo ostium faciens, foris invenitur. Quia enim ipse per ianuam non introit, et ianua ipsius non intromittit aliquem. Deinde repetit, cantate Domino Filio. Deinde quos cantare monuerit, ostendit, dicens, omnis terra,
[Rem., Cassiod.] id est omnes homines. Unde domus Dei reaedificatur. Item repetit.
- Cantate Domino, et benedicite nomini eius ; annuntiate de die in diem salutare eius.
Cantate Domino, Spiritui sancto. [Rem., Cassiod.] Et dicit Domino, ad distinguendam personarum trinitatem, quia laus Christi honor est totius Trinitatis. Et est figura ἐπιμονὴ, id est crebra repetitio sententiae, quae exaggerat in laude vel vituperatione. Et benedicite nomini eius, quod est Iesus,
[Haym., Alcuin., Cassiod.] id est salvator, ut dicatis esse salutare. Deinde ad praelatos loquitur, dicens : Annuntiate, o vos praelati : sic crescit aedificatio domus Dei. Quid ? salutare eius. Et hoc de die in diem, id est continue,
[Hier., Rem, Cassiod.] vel de Filio in Patrem, vel de Veteri Testamento in Novum. Vetus et Novum Testamenta sunt dies qui aeterno sole clarescunt. Illud praenuntiat, hoc factum praedicat
[Hier., Alcuin.] Annuntiat ergo de die in diem, qui utriusque Testamenti auctoritate utitur in annuntiatione Salvatoris. Illa quippe duo Testamenta tanquam duo dies unam lucem faciunt, non lucet unum sine altero. Ideoque in Levitico omne animal quod findit ungulam et ruminat, mundum est, id est quod duas ungulas habet, quia mundus est, qui duo Testamenta servat, quibus affectuum meorum pedes a vitiorum spinis muniuntur. Iudaeus unam ungulam tantum habet. Et ideo immundus est.
[Aug.] Deinde ubi sit annuntiandum, exponit, quasi quaereret aliquis : Ubi vis annuntiari ?
- Annuntiate inter gentes gloriam eius ; in omnibus populis mirabilia eius.
Annuntiate gloriam eius, [Aug., Gl. int.] non vestram, inter gentes, praetermissis Iudaeis pro contumacia. Et ne aliquos putares excipi, addit in omnibus populis, non in quibusdam gentibus, mirabilia feci, hoc ideo.
- Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos.
Quoniam Dominus. [Aug., Cassiod., Aug.] Christus est potentia magnus, etsi homo factus sit, per quod parvus apparuit, parvus utique factus est pro nobis, quia vos parvi, intelligite magnum, et eritis in illo magni. Et laudabilis est bonitate.
[Cassiod., Aug., Gl. int.] et hoc, nimis, non potest dici quantum. Et terribilis est sibi adversis et suis, qui territus fuit inter homines.
[Aug.] Et est super omnes deos, quos colebant gentes, dum in captivitate erant. Et vere est super deos gentium,
- Quoniam omnes dii gentium daemonia ; Dominus autem caelos fecit.
Quoniam omnes dii gentium daemonia. [Gl. int., Aug.] Et est hic laus per comparationem, et quia parum erat esse super daemonia, addit, Dominus autem caelos fecit, ubi habitare non possunt daemonia, et accipit caelos, ad litteram. Vel caelos, apostolos accipit, et angelos. Et est, Dominus fecit caelos, non modo in eis sedet. Si caelos fecit, ergo et angelos, tunc et apostolos, qui daemonibus imperant.
- Confessio et pulchritudo in conspectu eius ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius.
Confessio. [Cassiod., Aug.] Postquam monuit cantare et annuntiare, subdit quae utilitas inde provenerit. Haec est scilicet utilitas, quae venit omnibus cantantibus. Inde est confessio et pulchritudo.
[Aug.] Confitendo fit homo de foedo pulcher. Si ergo amas pulchritudinem, confitere, ut sic sis pulcher, id est iustus. Ideo prius dixit confessio, et post pulchritudo.
Unde et Rebecca de camelo prosiliit viso Isaac, ut ei iungeretur, quia Ecclesia de tortuosa vitiorum gibbositate per confessionem descendit, veniens ad Christum. Unde sequitur : Et haec confessio et pulchritudo est, in conspectu eius.
[Alcuin., Gl. int., Aug.] Tales enim ipsum conspiciunt, et conspiciuntur ab eo. Et sanctimonia, vel sanctitas, alia littera, et magnificentia, est inde, scilicet ex cantu. Et haec sanctimonia est in sanctificatione eius, scilicet quasi qui vult esse magnificus et potens, ut sunt angeli, prius sit sanctus, quod fit ex eo sanctificante, non enim per te potes esse sanctus, eo ergo sanctificante, aliquis fit sanctus, et ita magnificus.
Pars II.
- Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini eius.
Afferte. [Alcuin., Rem, Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi ad subditos loquitur. Quasi dicat : Et quia talis est Dominus, ergo o vos, patriae gentium, ut nullus excipiatur indigena vel peregrinus, afferte ; hoc debent gentes facere, quibus annuntiatum est. Domino,
Alcuin., Aug.] non sit spes vestra in homine, non in baptista. Maledictus enim qui ponit carnem brachium suum. Deinde repetit, afferte Domino, non vobis, ut qui annuntiaverunt, non sibi, sed Domino annuntiaverunt, quid debetis afferre ? gloriam et honorem.
[Cassiod.] Gloria affertur, quando bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus ; honor affertur cum de bonis gratiae referuntur. Non est inventus qui daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Item repetit, afferte gloriam Domino,
[Aug.] ita ut etiam nomini eius, non nomini hominum.
- Tollite hostias, et introite in atria eius ; adorate Dominum in atrio sancto eius.
Tollite hostias. [Aug., [Hier.] Quasi dicat : Ne vacui intretis, sed cum hostiis. Sacrificium autem Deo est spiritus contribulatus, confessio est Deo hostia. Si ergo cum humili corde intras, cum hostia intras, superbus vero inanis intrat. Et introite, intrat qui aedificatur, in atria eius prophetica, et adorate Dominum in atrio sancto eius evangelico.
[Haym., Gl. int.] Per atria, prophetia ; per atrium, Evangelium intelligitur. Et per atria intelligitur praesens Ecclesia ; per atrium, caelestis. Et est, introibo in atria eius, quae sunt in terra,
[Cassiod.]. Sitis conformes populo eius. Adorate Dominum in atrio sancto eius, quod est in caelo. Vel atria sunt prophetae et apostoli, de quibus itur ad Deum. De his autem atriis, id est prophetis et apostolis, venitur in atrium catholicae Ecclesiae, ubi maiestas adoratur. Et est introite in atria eius, id est in doctrinam prophetarum et apostolorum. Adorate Dominum in atrio sanctos eius, id est in catholica Ecclesia.
- Commoveatur a facie eius universa terra ; dicite in gentibus quia Dominus regnavit.
Commoveatur, [Alcuin., Hier., Gl. int.] omnibus admonitis, vovet et optat. Quasi dicat : Dico. introite et adorate, vos boni. Terra autem, id est amatores saeculi, commoveatur, ut convertantur ad poenitentiam, a facie eius
[Aug.], id est praesentia gratiae eius, et non tantum pars, imo universa terra, ne quis ergo dicat : Ecce hic Christus, ecce illic.
[Cassiod., Alcuin.] Vel in malo potest accipi sic, universa ergo terra commoveatur a facie eius, id est amatores saeculi a facie Dei submoveantur. Ut autem hoc sit, o vos boni, dicite in gentibus,
[Gl., int., Cassiod.] id est quod Dominus regnavit et correxit, et iudicavit. Et hoc est quod sequitur : Quia Dominus, id est Christus, victo diabolo, regnavit, id est innotuit rex mundo, qui semper regnavit apud Patrem
[Aug.] Vel secundum aliam litteram, Dominus regnavit a ligno, scilicet crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur.
- Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur ; iudicabit populos in aequitate.
Etenim correxit post resurrectionem orbem terrae, [Gl. int., Aug.] id est Ecclesiam toto orbe, ubi fit aedificatio, quae non commovebitur. Cur ergo dicit haereticus non solum motum, sed etiam diminutum et post iudicabit populos in aequitate. Tunc dolebunt qui aequitatem eligere noluerunt. Alii addunt : Et gentes in ira sua.
[Cassiod.] Populos ergo, id est bonos iudicabit in aequitate. Gentes, id est malos, iudicabit in ira. Unde :
- Laetentur caeli, exsultet terra, commoveatur mare et plenitudo eius, gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.
Laetentur caeli, [Aug., Gl. int.] qui enarrant gloriam Dei, et exsultet terra, quam compluunt caeli, et inde commoveatur mare, id est saeculum, et plenitudo eius a maximo usque ad minimum. Omne enim saeculum concitatum est contra Ecclesiam, cum dilataretur toto orbe, quod praedicit, non optat. Et licet commoveatur mare, tamen gaudebunt campi. Vel in bono commovetur mare,
[Cassiod., Aug., Haym.] id est saeculum in melius ; et plenitudo eius, scilicet gentium. Et inde gaudebunt campi, id est omnes lenes, mites, et aequi ; et omnia quae in eis sunt, id est omnes vires, sensus, ratio. Et
- Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram.
Tunc, [Alcuin., Aug.] quando corriget, omnia ligna silvarum, id est pagani, qui olim erant ligna silvarum, sed modo sunt ligna domus Dei, abscisa in aedificium Ecclesiae, exsultabunt, quia praecisi sunt ab oleastro, et inserti in bonam olivam. Exsultabunt dico, a facie, vel ante faciem Domini. Bene dico, ante faciem Domini quia venit. Primo venit in Ecclesia, in nubibus, id est in apostolis, et in aliis sanctis, et implevit totum orbem. Unde in Evangelio : Amodo videtis Filium hominis venientem in nubibus caeli. Cui adventu qui credit, exsultabit in ultimo adventu : de quo subdit : Ideo etiam exsultabunt, quoniam venit,
[Cassiod., Haym., Alcuin.] id est postea venturus est iudicare terram, id est vivos et mortuos. Vel haec omnia de secundo adventu dici possunt : Mare, id est saeculum, et plenitudo eius commoveatur, ad gaudium in secundo adventu. Quod erit, quia gaudebunt campi, id est omnes lenes et mites, et omnia quae in eis sunt, scilicet omnis sensus, ratio. Tunc, id est in secundo adventu, exsultabunt omnia ligna silvarum, id est gentes conversae, quae fuerunt inventae in campis silvae, a facie Domini, quia venit, id est veniet, et vere, quoniam venit, id est veniet, iudicare terram.
- Iudicabit orbem terrae in aequitate : et populos in veritate sua.
Iudicabit orbem terrae, [Gl. int.] venit iudicare : et vere iudicabit. Iudicabit enim orbem terrae,
[Aug.] non partem, quia non partem emit, totum iudicare habet, quia pro toto pretium dedit. Orbem ergo dicit, omnes filios Adam, id est omnes homines qui fuerunt in eo unus homo, qui tunc fuit in uno loco, sed modo disparsus est per totum orbem, quem significat Adam secundum Graecum. Adam enim significat, secundum Graecam linguam, orbem terrarum. Quatuor enim litterae sunt in hoc nomine, scilicet alpha, delta, alpha, mi ; et quatuor partes orbis, has in capite litteras habent, ἀνατολὴν dicunt orientem, δυσμὴν occidentem, ἀρκτὸν, aquilonem, μεσημβρίαν, meridiem. Ex his quatuor litteris, a quibus haec nomina incipiunt, constat nomen Adam.
[Cassiod.] Cum ergo dicit, iudicabit orbem terrae in aequitate, omnem hominem generaliter includit, secundum aequitatem Dei iudicandum. Sed quomodo iudicet, apertius exponit omnia, subdens, et populos in veritate sua.
[Aug.] In illo enim iudicio veritas et aequitas erit. Quid enim aequius et verius, quam electos congregare secum ad iudicandum, et caeteros dividere ? hos ad dexteram, qui fecerunt misericordiam ; illos autem qui non fecerunt, ad sinistram ? Ibi ergo veritas et aequitas,
[Cassiod.] quia in separatione illa duo erunt populi, quibus dabit sententiam veritatis, ut alii in vitam, alii in poenas eant.
