Psalmi LXI-LXV — IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS
PSALMUS LXI
PSALMI TITULUS : IN FINEM PRO IDITHUM, PSALMUS DAVID.
Nonne Deo subiecta erit anima mea ?
[Aug., Cassiod., Aug.] Titulus : In finem pro Idithum, psalmus David.
Sicut supra diximus, Idithum praefectus fuit cum quibusdam aliis cantoribus in tabernaculo Domini, de quibus in titulis psalmorum plerumque fit mentio, tum pro officii dignitate, tum pro nominum interpretationibus, per quas subiectorum psalmorum intelligentiae declarantur, ut hic ponitur Idithum, quod interpretatur transiliens eos, scilicet remanentes in mundo, et haerentes terrenis. De hoc transiliente agit hic Propheta, qui a terrenis ad caelestia mente transilivit, monens pigros, illuc sequi, et laudans Domini locum quo transiliendo pervenit. Ita enim iste transiliens super aliquid est, ut sub aliquo sit. Et est sensus : Psalmus iste est David prophetae, qui hic loquitur in persona transilientis. Psalmus dico habitus pro Idithum, id est agens de transiliente. Transiliente, dico, in finem, id est in Christum. Intentio. Monet ut, spretis caducis his, aeterna speremus. Modus : Tripartitus est psalmus.
Primo, transiliens invidis respondet volentibus decipere.
Secundo se subiici hortatur, et monet reliquos ad idem, ibi, verumtamen Deo subiecta.
Tertio errantes exprobrat, et monet in Deo non in caducis confidere, quae est intentio psalmi, ibi, verumtamen vani.
Transiliens autem iste, videns tot impedimenta sibi occurrentia, Deo se subdit, qui est altior eo, et inferioribus se, quasi de alto respondet increpando.
- Nonne Deo subiecta erit anima mea ? ab ipso enim est salutare meum.
Nonne Deo. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Et si agitis ut movear, et si multa transilio, tamen anima mea semper erit subiecta Deo, nil praeter eum cupiens. Hoc ideo dicit, ne transiliendo sit elatus, quia, qui se exaltat humiliabitur. Et, Nonne subiecta erit ? erit quidem, quia ab ipso, scilicet a Deo Patre est, salutare meum, id est Filius, qui est auctor salutis meae. Vere auctor.
- Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
Nam et ipse est Deus meus. [Cassiod., Aug., Gl. int., Hier., Cassiod.] Hoc dicit, ne minor Patre putetur. Vel ita, ut non fiat distinctio personarum. Vere erit subiecta, quia ab ipso, Deo, est salutare meum, id est salvatio mea. Quasi dicat : Scio quis supra me sit. Et vere. Nam et ipse, qui est Deus omnium per potentiam, est meus quadam proprietate, scilicet per gratiam, et est salutaris meus, id est redemptor per Incarnationem, et susceptor meus ad gloriam. Vel, adiutor meus, alia littera, scilicet in laboribus saeculi, et ideo, non movebor.
[Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Vos agitis ut movear, sed in velamento alarum eius munitus, non movebor ab eo amplius, qui in Adam quidem motus fui. Vel, non movebor amplius, ut prius motus fui carnis infirmitate. Et dicit hic idem quod in alio psalmo. Quod enim dicit hic : Nonne Deo subiecta erit anima mea ; hoc est quod alibi dicitur : Non veniat mihi pes superbiae. Quod vero hic dicitur : Non movebor amplius, hoc est quod ibi dicitur : Et manus peccatoris non moveat me.
- Quousque irruitis in hominem, interficitis universi vos, tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae ?
Quousque ? [Aug., Gl. int., Aug.] Quasi de turre, id est de arce contemplationis loquitur imis, id est haerentibus terrae. Quasi dicat : Et quia non movebor, ergo, quousque irruitis, ut flumen vel fera, in hominem ? non utique in animam, sed in carnem, quia in corpore vobis data est potestas, non in anima. Unde Iob : Terra data est in manus impii. Nota quod ait, quousque, etc. A sanguine enim Abel hic inceperunt. Sed nunquid illi pertinebant ad hominem qui hic loquitur ? utique pertinebant ad hunc hominem generalem, id est ad Ecclesiam, quae hoc dicit quod et alibi ait : Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam. Haec autem unum est cum capite suo Christo, qui est caput omnium fidelium. Hoc ergo dicit : Quousque irruitis in hominem, quasi a sanguine Abel, quia ad caput pertinent membra, quae ante caput prodierunt ? Sed nunquid prodierunt aliqua ante caput ? utique, quia caput dicit in alio psalmo mater Sion. Unde diceret mater mea Sion, nisi aliqui praecessissent, de quibus natus esset ? mater dicit, sed hoc dicit homo in ea natus, id est hoc dicit caput, secundum quod est homo in ea natus, non secundum quod est fundator eius Altissimus. Irruitis,
[Cassiod., Aug., Cassiod., Hier., Aug.] et non leviter, sed interficitis innocentem, scilicet, alia littera, irruitis, tanquam deiecturi eum. Vos dico incumbentes ei tanquam parieti inclinato et maceriae, quia putatis quod sine defensore sit, et quia facile corruit ut inclinatus paries, qui etiam non impulsus caderet ; et quasi maceria, quae est constructio saxorum sine ligamine coementi, ut sit circa hortos et vineas. Et ne de ipsa novitate firmam putes, addit, depulsae vel impulsae, vel aliis manentibus. Ita legitur illud, secundum litteram nostram, interficitis, universi vos.
[Hier., Aug.] Quasi dicat : Irruitis in hominem, sed non est vobis irruendum, quia irruendo in hominem, interficitis vos ipsos, universi, etiam consentientes. Vel ita, secundum aliam litteram, quousque apponitis super hominem. Idem sensus est cum praecedenti. Apponunt enim mala super hominem, id est super Ecclesiam, onera passionum, ut usque in finem impleat quisque fidelis in corpore suo quod deest passionum Christi. Deinde quasi irridendo subdit, interficitis omnes vos, alia littera, quasi dicat : Vos omnes interficitis hominem illum, quantum ad hominem ; sed non omnes unum, sed omnes Ecclesiam. Sed, quia Deus susceptor, non movebor, ut supra dictum est, tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Hoc non mutatur. Nil possunt contra me persecutores.
- Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti ; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
Verumtamen ficti et occulti cogitaverunt repellere, [Aug., Cassiod., Aug.] quia latet venenum in corde, et si non audent proferre ; pretium meum repellere, id est Christum, ne homines colerent eum. Vel beatitudinem aeternam mihi tollere cogitaverunt. Vel secundum aliam litteram, honorem cogitaverunt repellere, id est Christum. Quia enim non possunt exstinguere nomen Christi, inhonorant exaltatum verum Ioseph. Et nota diversa genera hostium. Irruunt enim persecutores violenti, cogitant repellere haeretici et ficti. Illi ita. Ego tamen salutem illorum sitiebam. Et hoc est, cucurri in siti, quia, etsi semper eos bibit, semper sitit ultra ; sed ipsi ore suo benedicebant. Quia nequeunt per aperta mala, tentant per blanda eum seducere, et corde suo, ubi cogitaverunt repellere, maledicebant. Hos sitiebat iste. Sciendum est hic significari duas spirituales civitates, unam malorum, quae dicitur Babylonia, quae incipit a Cain ; altera bonorum, quae dicitur Ierusalem, quae incipit ab Abel. Illius rex, diabolus : istius rex Christus. Cives Babyloniae sunt irruentes, et repellere pretium cogitantes ; cives vero Ierusalem, sunt sitientes, et eos usque in finem potantes. Hae duae civitates permistae sunt corpore, sed divisae mente. Civitas malorum significata est per illam civitatem quam prius Cain aedificavit, ubi non erat ante civitas, quam vocavit Enoch, id est dedicatio, quia mali temporalibus se dedicant, dum in hac vita quae ante est, radicem cordis plantant, quia prius est quod animale est. Civitas autem bonorum significata est per Ierusalem, quae post aedificata fuit, non ibi ubi prius non erat civitas, sed ubi fuit Ierus, unde Iebusaeus. Fuit namque trinomia, scilicet Iebus, Salem et Ierusalem. Iebus autem interpretatur conculcata, ubi congrue Salem, seu Ierusalem, illa eversa, aedificatur : quia ex veteri homine everso atque conculcato fit novus homo. Corporalis autem commistio utriusque civitatis facit ut res Babyloniae ministrent, qui sunt de Ierusalem, id est boni aliquando ; et res Ierusalem illi qui sunt de Babylonia, id est mali, verbi gratia, ut tres pueri in Babylonia, et mali regnantes in Ierusalem. De illa dicitur a Deo : Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior. De hac Propheta ait : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
Pars II. Διάψαλμα.
- Verumtamen Deo subiecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.
Verumtamen. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi item se, id est animam suam subiici Deo hortatur. Quasi dicat : Illi ita. Verumtamen quidquid illi faciant, Deo subiecta esto, anima mea. Haec repetitio menti nostrae robur infigit. Et debes subiici, quoniam patientia mea, quam babeo inter tanta scandala, est ab ipso. Homo enim per se haec non toleraret. A quo ipso est ? ecce a Deo. Et vere,
- Quia ipse Deus meus et salvator meus ; adiutor meus non emigrabo.
Quia ipse est Deus meus. [Aug., Cassiod.] ergo vocat me. Et salvator meus, ergo iustificat me. Adiutor meus ; ergo glorificat me. Et non emigrabo. Inde ubi glorificor, ab inquilinatu migrabo ; de domo caelesti non emigrabo. Vel secundum aliam litteram, scilicet non ero transfuga. Sic, et quia adiutor es, ideo, non ero transfuga ab hac fidei firmitate, quia
- In Deo salutare meum, et gloria mea : Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
In Deo est salutare meum, [Cassiod., Aug.] id est salus mea, non ut in diis gentium mors. Et non solum salvus ero in Deo, id est iustus ex impio ; sed etiam gloria mea erit in Deo ; hic, et in futuro, id est gloriosus ero in eo. Et vere, quia ipse est Deus auxilii mei. Vel ita, ut de futuro accipiatur totum : In Deo est salutare meum in futuro, ut non modo salvus ero, imo et gloria mea erit in futuro : tunc salvus et gloriosus ero in eo. Et modo quid ? ipse Deus, adiutor meus est in certamine. Hoc dicit ne quid sibi deputet homo. Et spes mea in Deo est, donec veniatur ad perfectum, scilicet ad illam glorificationem, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris.
- Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra : Deus adiutor noster in aeternum.
Sperate, [Cassiod., Aug., Gl. int.] sua fide vulgata monet omnes qui superstitionibus laborant, sperate in Domino. Quasi dicat : Spes mea in Deo est. Quo exemplo sperate in eo. Quasi dicat : Imitamini me Idithum, omnis congregatio populi. Quasi dicat : Sitis unum, et sic sperare poteritis. Quomodo sperandum est ? effundite coram illo corda vestra,
[Aug., Alcuin., Aug.] id est pravas cogitationes vestras confitendo peccata, sperando bona, deprecando veniam, plorando ruinam. Per lacrymas enim cor effunditur. Effundite ergo, nolite intus retinere virus peccati. Haec effusio significatur in tunsione pectorum. Dum enim poenitentes extrinsecus pectora tundunt, quantum peccati conscientia anima pungat, monstratur. Unde : Punge oculum, et producit lacrymam : Punge cor, et producit scientiam. Et item, in hac vero pectorum tunsione, sonus est. Quo figuratur sonus et clamor confessionis peccatorum. Effundite dico, et non perit quod effunditis, quia Deus est adiutor in aeternum. Quid ergo timeas inter malos ?
Pars III. Διάψαλμα.
- Verumtamen vani filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Verumtamen. [Cassiod., Aug., Gl. int., Hier., Alcuin.] Tertia pars, ubi errantes exprobrat et monet in Deo, non in caducis confidere : quod psalmus intendit. Quasi dicat : Illi irruunt et occidunt ; verumtamen, vos boni, quasi in alto positi, misereamini eorum quos prius timebatis, et ex charitate dicite : Vani sunt filii hominum. Vel ita continua : ego sic monui, scilicet sperate, effundite. Verumtamen vani, etc. Vel ita iunge ; Deus est adiutor noster. Et licet sic operetur nobis Deus, verumtamen filii hominum, scilicet Evae et Adae, sunt vani, in se terrena petentes, et mendaces sunt filii hominum in stateris, id est in rectitudine Scripturarum, quia pervertunt Scripturas, quibus probent falsa. Vel, mendaces sunt in stateris,
[Cassiod., Hier., Aug., Cassiod.] id est in iniquis ponderibus, quibus ementes decipiunt. Unde Salomon : Pondus et pondus, mensura et mensura, minor, scilicet qua vendas ; et maior, qua emas. Utrumque abominabile est apud Deum, et item : Statera dolosa abominabilis est Deo ; et pondus aequum, voluntas eius. De utraque sententia simul proceditur hoc modo : Ad quid hoc agunt ? ut decipiant alios, ipsi dico existentes in idipsum, scilicet in unum de vanitate. Etsi enim varii sunt in suis perversis studiis, de vanitate tamen in unum sunt. Unde vulpes, quas colligavit Samson ad succendendum messes alienigenarum, in posterioribus conveniebant, facies vero diversas habebant. Haeretici enim vulpibus similes in pravitate erroris conveniunt ; sed contraria tradentes, et adversus seipsos dimicantes, victoriam Ecclesiae faciunt. Vel ita, et agit de hypocritis, qui aliud sunt, et aliud videri volunt. Et hoc est filii hominum sunt mendaces quia falso examine fallunt intuentes, quia iusti videri volunt, cum sint mendaces. Et hoc est quod subditur : Mendaces, dico, sunt in stateris, id est in libra iustitiae, per quod facilius decipiunt, ut ipsi de vanitate decepti, decipiant alios in idipsum, id est per hoc ipsum quod creduntur aequi.
10. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
Nolite. [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Hic sitiens convertit se ad eos, quasi dicat ; Spes mea est in Deo, sed o vos filii hominum, nolite sperare in iniquitate, sed sicut spes mea in Deo est, ita sit vestra, et nolite, vos, qui non habetis, quasi ex necessitate sitis rapturi, concupiscere rapinas, ubi potius rapit vos diabolus. O lucra damnosa! Invenis pecuniam, perdis iustitiam. Praeda enim quam vis rapere in muscipula est ; tenes alienum, et teneris a diabolo. Et est sensus : Nec speretis, nec cupiatis quae congregata aliis rapiantur. Ne vero solis pauperibus hoc dicere videatur, subdit : Et, o vos qui habetis, divitiae si affluant, id est si exundant, tanquam de pleno fonte currant. Nolite cor apponere, id est nolite sperare in incerto divitiarum. Hoc divitibus dicitur. Ille ergo qui non habet, non ambiat ; qui habet non superbiat. Et notandum quod non dicit nolite habere, sed cor apponere. Non enim damnat divitias, unde mereamur caelum, sed cor appositum, quod scilicet non expendit, sed recondit.
- Semel locutus est Deus ; duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
Semel locutus est Deus, etc. Duo dixit, scilicet nolite cor apponere, et sperare, quibus alia duo reddit, reddens causam praedictorum.
Quasi dicat : [Alcuin., Cassiod., Aug.] Nolite cor apponere, cur ? Quia potestas vindicandi est Dei, scilicet Filii. Dixit, sperate. Cur sperandum ? Quia tibi, Domine, est misericordia remunerandi, in quo potestas et misericordia apparet, ecce quia tu reddes unicuique iuxta opera sua. Per hoc apparet haec de Christo dici, quia Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Unde hoc scis ? quia semel, id est aeternaliter, locutus est Deus, id est disposuit omnia, inter quae omnia haec duo audivi, quia potestas, etc. Vel ita, secundum seriem litterae ; Sperate in Deo, quia semel locutus est Deus, ubi duo haec audivi. Contrarium videtur Deum semel loqui, et duo audiri. Quid est etiam quod legitur in Apostolo : Multifariam multisque modis olim Deus locutus est, sed inter homines multis modis loquitur Deus, apud se semel, quia unicum Verbum genuit, per quod omnia facta sunt, et in quo simul omnia disposita sunt, inter quae omnia haec duo quae hic opus est dici, audivit, cum et multa alia audivit quae hic memorari non est opus. Illa duo sunt potestas et misericordia, de quibus sunt omnes Scripturae, propter quae duo lex et prophetae sunt, propter quae ipse Christus missus est et apostoli. Potestas ergo timeatur, misericordia ametur, nec pro misericordia potestas contemnatur, nec pro potestate de misericordia desperetur. Et hoc est, sperate in Deo, quia Deus semel locutus est, id est Verbum aeternaliter genuit, in quo omnia fecit atque disposuit. Hoc est illud Verbum de quo pastores dixerunt : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum quod factum est. Quod non tantum ineffabile est, verum etiam nomen eius quod scribebatur in lamina aurea summi pontificis, et erat tetragrammaton,
id est quatuor litterarum quae sunt iod, he, vau, heth, id est principium passionis vitae istius. Nomen autem ex his litteris constans, ut quidam tradunt, est ia. ia. vel, ie, ie, quod dicitur ineffabile, quia, cum caetera nomina Domini rem ineffabilem significent,
hoc ineffabiliorem rem designat, iuxta litterarum interpretationes. Quasi dicat : Iste cuius, hoc est nomen est principium vitae per Adam amissae : et hoc per humilitatem passionis. Quid autem mirabilius quam quod patiendo, moriendo a morte nos liberavit ? Ineffabilis est ergo Verbi generatio, cuius etiam nomen est ineffabile et iste tamen aliquid inde capiens dicit, semel locutus est Deus, id est, aeternaliter Verbum genuit, in quo omnia disposuit. Hoc vidit iste elevatus super omnia, etiam transcendens angelos, et ad liquidum perveniens, ubi unus unum genuit. Inter quae omnia, duo haec audivi, in alto quo transilivi, quasi non a me dico hoc, sed audivi, raptus ad Verbum unigenitum, quae ? Quia potestas Dei est, id est Filii, qui non tantum in se potestatem habet, verum etiam aliis confert, quia non est potestas cuicunque nisi a Deo aequo, et si te lateat aequitas, Et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique iuxta opera sua. Haec non mutantur.
[Aug.] Apud illum potestas, apud illum misericordia. Pertinet ad eius potestatem damnare iniquos. Treme ergo eius potestatem. Diabolus ergo quaedam potestas est, plerumque tamen vult nocere, et non potest, quia potestas ista sub potestate est ; tantum enim impellit parietem inclinatum, quantum accipit potestatem ; quoniam qui dat tentatori potestatem, ipse tentato praebet misericordiam. Non est potestas nisi a Deo. Noli dicere quare dat tantam potestatem diabolo, ut non det econtra potestatem ? Qui dat potestatem, habet aequitatem. Noli ergo timere inimicum. Tantum facit quantum acceperit potestatem.
PSALMUS LXII
PSALMUS DAVID CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE.
Deus, Deus meus. Titulus : Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae.
Sicut legitur in libro Regum David fugiens a facie Saul abscondit se in deserto Idumaeorum, de quo non agit psalmus, sed de significato.
[Alcuin., Aug., Cassiod.] Per David enim intelligitur Ecclesia, quae ariditate saeculi, velut in deserto sitit, et misericordiam a Deo piis precibus expetit, donec aeterna capiat, docens nos suo exemplo bene conversari in medio huius pravae et perversae nationis. Et est sensus : Psalmus iste attribuitur David, id est Ecclesiae, quae hic loquitur. Psalmus dico habitus de hoc quod sustinuit, cum esset in deserto Idumaeae, id est in deserto huius saeculi, ubi sunt. Et accipitur psalmus iste ex persona capitis et membrorum. Vox enim ipsius nostra est, et nostra ipsius. Intentio monet recte conversari in medio pravae nationis. Modus : Bipartitus est psalmus. Primo, dicit Ecclesia quomodo se habeat in deserto huius saeculi, scilicet sponsa Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Secundo exponit bona malaque utriusque partis, ibi, sic memor fui. Ecclesia ergo necessitatibus huius vitae aestuans ait : O
- Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Deus, [Alcuin., Aug., Cassiod., Aug.] communis omnium per potentiam, qui es Deus meus quodam modo specialiori, scilicet per cultum et sanctum desiderium. Vide affectum piae deprecationis, per hanc geminationem, vigilo ad te de luce, vel diluculo, alia littera, id est matutinali hora ad litteram, quando resurrexit Christus, scilicet ut tunc eum laudet Ecclesia, quando exemplo suae resurrectionis eam ad resurgendum animavit. Inde est quod psalmus iste in matutinis laudibus cantatur. Vel ita secundum moralem sensum, ubi per lucem lux gratiae intelligitur, quae nos vigilare facit ad Deum. Alius enim vigilat ad Deum, scilicet qui vere Dei memor est ; alius dormit ad Deum, scilicet qui Deum obliviscitur ; alius dormit mundo, vel ad mundum, dum mundi obliviscitur ; alius vigilat ad mundum amans ipsum. Ideo dicit iste, vigilo ad te, dum scilicet mundo dormio, non amans quae mundi sunt, sed te solum desiderans. Econtra ad Deum dormit, qui Deum obliviscitur, terrenis deditus. Vigilo dico, et hoc, de luce, quia suboritur mihi lux gratiae. Non enim vigilares, nisi lux oriretur quae te excitaret. Dico vigilo, ad te, et sitio anima et corpore. Et hoc est, et
- Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea.
Anima mea sitivit, [Aug.] Multis de causis, unum et beatum esse quod est in te, Alii alia desiderant, sed anima mea, non nisi ad te. Anima sitivit multis de causis, sed de pluribus sitivit caro. Et hoc est quam multipliciter, id est pro multiplici defectu, sitivit tibi, non alii rei, caro mea, quae plus eget. Patitur enim multos defectus, mutat etiam aetates, quae etiam resurrectionem sitit, quia et ei promittitur resurrectio quam desiderat, quomodo animae nostrae beatitudo. Vel de praesenti sic : quam multipliciter sitivit tibi pro praesentibus caro mea. Sitit enim et hic caro Domini, dum ab eo quaerit necessaria, hic ; deinde subdit ubi sitiat.
- In terra deserta, invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
In terra deserta. [Aug., Cassiod., Aug.] Hic sitiendum est. Hoc saeculum est desertum, hoc est Idumaea. Unde titulus agit, quod bene dicitur terra deserta, ubi scilicet nullus sanctorum habitat. Addit et invia, quia non est ibi via, unde exeas, et inaquosa, quia, dum moraris, non est ibi aqua. Malum est hoc desertum, horribile et timendum ; sed tamen Deus hic fecit tibi viam, scilicet Christum, qui est via, veritas et vita, et misit aquam verbi sui, Spiritu sancto implens praedicatores, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam : sic in sancto. Quasi dicat : Sitivit anima mea et caro, et sic, tunc apparui tibi : in sancto desiderio, id est per sanctum desiderium. Nisi enim quis prius deficiat in malo, nunquam pervenit ad bonum, quod Deus est. Et apparui tibi, non dico, ut videres me, quia omnia vides ; sed ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam, id est Christum. Quasi dicat : Vidisti me, ut viderem te. Nemo enim videt Deum, nisi prius Deus appareat, id est a Deo videatur. Sol enim luce sua facit nos videre, ita et Deus. Ergo in sancto desiderio appareamus Deo, ut ipse appareat nobis. Cui ergo non appareat Deus, sit in sancto desiderio ; et apparebit ei Christi maiestas et aequalitas, quam cum Patre habet, etsi homo fuit. Ideo haec omnia sic ago,
- Quoniam melior est misericordia tua super vitas ; labia mea laudabunt te.
Quoniam melior est misericordia tua, [Aug., Alcuin., Aug.] id est vita gratiae, quae per misericordiam non per merita datur super vitas humanas, etsi longae et prosperae sint : quae multae sunt, ut vita militis, agricolae et caeterorum. Melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Labia mea. Post beneficia Dei laudem promittit, quasi dicat : quia misericordia tua est super vitas, ideo labia mea laudabunt te ad proximum, de quo etiam sollicitor. Nisi praeveniret me misericordia tua, non possem laudare te. Et sic labiis laudo.
- Sic benedicam te in vita mea ; et in nomine tuo levabo manus meas.
Sic etiam benedicam te iam in vita mea, [Aug., Cassiod., Alcuin,] scilicet quam mihi donasti. Non in illa quam mihi elegi. Vel ita : Quia misericordia tua est super vitas, sic, id est ideo benedicam te in vita mea, id est bene vivendo. Vel ita, per misericordiam tuam laudabo te, et, sicut dedisti mihi per misericordiam laudare te, sic benedicam te in vita mea, id est misericordiae tuae tribuam vitam meam, in qua te laudabo. Et in nomine tuo, id est ad honorem tuum levabo manus meas in precibus, ad litteram. Levabo, etiam in bona opera, ut Christus suas in cruce pro nobis levavit, ut manus nostrae, tam corporis quam bonae operationis, extendantur ad Deum. In nomine Dei nempe levat manus qui bonis operibus insistens tensis manibus in figura crucis Deum orat. Unde Apostolus : Levantes puras manus in oratione sine ira et disceptatione. In huius rei figuram praecessit quod Moyses fecisse in Exodo legitur, qui, dum in oratione levaret manus ad Dominum, populus Dei vincebat Amalec ; dum vero deponebat manus, superabatur Israel, quia, dum aliquis bona opera operatur pro caelestibus, vincit Amalec, id est daemonum turbam, sanguinem nostrae perditionis lingentem ; dum autem deponit manus, id est pro terrenis operatur, vincitur ab Amalec.
- Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Sicut adipe, etc. [Aug., Hier., Cassiod., Aug.] Hoc est quod petitur levatis in oratione manibus. Quasi dicat : Levabo manus, et hoc petam : Utinam anima mea repleatur sicut adipe et pinguedine. Haec ad litteram olim placebant Deo in sacrificiis. Adeps in intestinis, pinguedo est in carne. Sub horum velamine quaedam spiritualia optat. Per adipem enim intelligitur sapientia, quae in abscondito est, quae est pinguedo animae, sine qua anima macrescit, vel ita exilis est, ut in bonis operibus cito deficiat. Per pinguedinem intelligitur fortitudo spiritus, vel pia alacritas. Et ideo apposuit, sicut, non dixit simpliciter, adipe et pinguedine.
[Cassiod., Aug., Hier., Gl. int., Aug.] Et est, anima mea repleatur sicut adipe et pinguedine, scilicet scientia et pia alacritate, vel fortitudine spiritus repleatur hic, ubi sitis est, et oratio levatis manibus ; cum sitis transierit et oratio, tunc succedet laudatio. Unde subdit, et labiis. Quasi dicat : Dico impleatur anima, et sic laudabit te os meum labiis exsultationis, pro pura conscientia, cuius comes est exsultatio. Vel, secundum aliam litteram, et labiis exsultationis laudabo nomen tuum. Idem sensus. Sicca enim labia laudare non possunt. Vel ita, ut totum de futuro accipiatur, et accipitur pro eodem adeps et pinguedo, scilicet pro aeterna iucunditate. Et est, repleatur anima mea sicut adipe et pinguedine, id est, felici iucunditate, quae erit in aeterna saturitate ; et tunc, labiis exsultationis laudabit nomen tuum.
Pars II.
- Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adiutor meus.
Si memor. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Secunda pars, ubi exponuntur bona et mala utriusque partis, scilicet contra difficultates saeculi, quas hic patitur. Dicit securitatem suam esse ex Deo, in qua memor est eius, memorans inimicos perituros, et regem cum sanctis laetaturum. Quasi dicat : Laudabit te os meum, quia et in stratu, et mane memor fui tui super stratum meum, id est in quiete prosperitatis, ne ipsa dissolveret, et faceret oblivisci Deum. Et si memor fui tui in quiete, tunc in matutinis quoque, id est bonis actibus, meditabor in te, scilicet, per mane actus accipiuntur, quia mane quisque incipit bene operari. Et bene ait, si in stratu, et in mane. Si enim non es memor in quiete nec in actione. Si vero in otio, tunc et in operatione. Ne in ea deficiat, ideo addit, ostendens quare non deficiat, et sit memor, quia fuisti adiutor meus. Nisi enim adiuvet Deus hic, bona implere non possumus. Vel ita iuxta moralem sensum, et convenit in parte cum praecedenti sententia. Quasi dicat : Laudabo, si, id est quia memor fui tui super stratum meum. Per stratum in quo quiescimus prospera accipe, in quibus iste est memor Dei, quod vix homo facit. Et meditabor in te in matutinis, id est luce gratiae mihi illucescente. In nocte enim mala fiunt ; sed Christo monstrante, tanquam in luce, bona debemus facere. Nemo autem in mane operatur, nisi qui in Christo operatur. Ergo in matutinis, id est in luce Christi, meditabor in te, ut supra dixit, de luce vigilo ad te, ut filius lucis, id est Christi, ad auctorem lucis vigilet, id est Deum. Ideo in te, quia fuisti adiutor meus, in periculis Idumaeae.
- Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.
Et si quid occurrerit exsultabo in bonis operibus, in velamento alarum tuarum, id est in protectione tua, quia pullus sum. Et ideo, si non protegis, milvus rapit. Ideo exsultabo, quia adhaesit charitate, anima mea post te, id est ita adhaesit tibi charitate, ut te prae se diligeret.
[Alcuin.] Vel post te, scilicet ut sequatur te, nolens praeire, ut Petrus voluit. Ideo exsultabo, ideo adhaesit, quia me suscepit alis tegendum, a periculis dextera tua, id est propitiatio tua.
- Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Ipsi vero, [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] quasi notabiles, in vanum, quia evasi, quaesierunt animam meam. Vel hoc in persona totius Christi, id est capitis et corporis, dicitur. Quasi dicat : Ideo exsultabo, quia me totum Christum suscepit dextera tua, id est sapientia tua, verbum tuum. In Christo enim homine sapientia Dei est, et nos in illo sumus, et cum illo assumpti sed diverso modo : ille, per unionem personae ; nos, per adoptionem. Et ideo, in vanum vero, id est in vanitate, quaesierunt animam meam, in qua omnes vivunt. Haec est anima Christi, quia nil fecerunt animae Deo connexae, quaerentes eam perdere. Ipsi, scilicet quilibet persecutores, et maxime Iudaei in malitia notabiles, qui in capite et in apostolis, animam nostram quaesierunt. Et ideo introibunt, animo et desiderio, in inferiora terrae, id est in terrenitatem.
[Cassiod., Aug., Hier., Aug.] Timuerunt enim perdere terram, et ideo occiderunt Iesum, et ierunt sub terram, quae eis proposita dominata est ; non ad caelos vecti, a terra sorbentur. Malae cogitationes eorum, quia de terra sunt natae, in ima terrae, quasi in coenum vergunt. Et tamen accidit eis quod timuerunt, quia et post terram perdiderunt. Unde sequitur : Tradentur, etc., quia expugnati sunt ab hostibus. Vel, introibunt in inferiora terrae, id est in infernum, et propterea tradentur hic in manus gladii, id est potestatem Titi et Vespasiani, et partes vulpium erunt, id est principum saeculi, qui vulpibus comparantur, ut Dominus dicit de Herode : Dicite vulpi illi, etc. Partes horum inquam erunt Iudaei, quia Christum regem noluerunt habere, dicentes : Non habemus regem nisi Caesarem.
[Cassiod., Gl. int.] Agnum reiecerunt, vulpem tenuerunt. Vel per vulpes, dolosi intelliguntur. Partes ergo vulpium sunt, dum se dolosis prava voluntate coniungunt. Vel, partes vulpium, id est daemonum erunt.
- Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo ; quia obstructum est os loquentium iniqua.
Rex vero, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] id est Christus, qui vere est rex quem reiecerunt Iudaei, laetabitur, etsi visi sunt superasse, in Deo Patre. Unde : Ego in Patre, et Pater in me est. Et laudabuntur, id est laudabiles erunt, qui Christum non vulpem elegerunt, omnes qui iurant in eo, id est qui ei pollicentur, et vovent bonam vitam. Et nota quod ait, iurant in eo, non dicit per eum, ne per eum imperare videatur iuramentum ; sed ait, qui iurant in eo, promittendo ei obsequium. Post causam laetitiae subdit, quia obstructum est, vel oppilatum est, id est obstruetur in iudicio, ubi omnis iniquitas victa obmutescet, os loquentium iniqua, id est, Iudaeorum et paganorum, quia ipsi tunc destruentur, non Christiani. Nota quia in his duobus versibus confert bona et mala diversarum partium.
PSALMUS LXIII
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID.
Exaudi, Deus. Titulus : In finem psalmus David.
[Cassiod., Aug.] Psalmus iste breviter agit de passione Christi et resurrectione, ubi totus Christus loquitur, scilicet caput et corpus. Ut enim caput nostrum, ita et nos in tribulatione, rogamus. Et est psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum, attribuitur David, id est Christo, qui hic loquitur, adiuncta sibi voce corporis.
Intentio : Monet in passionibus sperare in Domino.
Modus : Bipartitus est psalmus.
Primo enumerat quae tulerit, et quomodo se habuerit contra haec, ut in passionibus speremus in Domino.
Secundo Iudaeorum pravitatem irridet, ibi, sagittae.
Totus itaque Christus in passione orat, dicens :
- Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.
Exaudi, Deus, orationem, cum tribulor ; alia littera. [Cassiod., Alcuin., Gl. int.] In hoc, audi eripe animam meam non quidem, non ut moriar, sed a timore inimici, scilicet ut eos non timeam, qui tantum corpus occidere possunt ; sed te, qui corpus et animam potes occidere et perdere. Hoc modo eripitur iste, etiam cum occiditur. Non enim hominem timet, vel cedit. Vel ita secundum litteram nostram, et distinguitur littera aliter, exaudi, Deus, orationem meam, ut me exaltes ; et eripe animam meam a timore inimici, et si non a timore mortis, quia omnis homo horret mortem, cum, id est quia, deprecor, id est totis viribus precor. Dico eripe : quod erit, quia
- Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
Protexisti me a conventu, [Aug., Cassiod., Aug.] id est a concilio malignantium, ut conciliis Iudaeorum, et a multitudine operantium, actu iniquitatem, ut eum occiderent, qui eis tot bona fecerat ; hoc quod hic dicitur, scilicet protexisti, in capite factum, nec minus quod et membra experiuntur. Hoc exemplo reliqui firmantur.
- Quia exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum.
Quia, vel, qui exacuerunt. [Aug., Alcuin., Aug.] Quasi dicat : Quid enim illi fecerunt tibi ? utique mala, quia exacuerunt, vel ita continua : Qui sunt malignantes et operantes ? Quia exacuerunt linguas suas ut gladius. Aperte inclamando mortem, et ita si non manibus, linguis occiderunt ; et loquitur hic Christus ; et intenderunt arcum, id est dolos. Arcus enim occulte, gladius aperte ferit rem amaram, licet verba sint dulcia ; gestant enim mel in ore, aculeum in dorso.
[Cassiod., Aug.] Quasi dicat : occultas insidias paraverunt, scilicet ut per discipulum traderetur, quod est res amara ut conviva sit proditor. Ad quid intenderunt, ut sagittent in occultis, quantum ad suam opinionem, per discipulum et huiusmodi, omnia facientes, ut nil fecisse viderentur. Quem ? immaculatum. Ideo esset eis timendum. Magna iniquitas Iudaeorum hic ostenditur. Et ideo inexcusabiles sunt, intenderunt arcum, et sic perficient, quia.
- Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam.
Subito. [Aug.] Vel repente, id est insidiose, quasi inopinati, quasi non praevisi sagittabunt eum quasi nescientem, ut eis videtur, qui se credunt Deum fallere. Quasi dicat : Scelus implebunt, et inde non timebunt, o cor durum, occidere velle hominem, qui mortuos suscitabat : et inde non timere. Ideo non timent, quia firmaverunt obstinatione, non veritate. Nullomodo. Nec etiam per iudicem obmittere volentes qui multa egit, ut refrenarentur, nec miraculis moti fuerunt sermonem nequam ; vel, malignum, ut : reus est mortis ; vel : Expedit ut unus moriatur pro populo. Et hoc sibi id est ad malum suum, non Domino, cui non nocuerunt, sed sibi, cum dicunt : Sanguis eius super nos, et super filios nostros. Deinde exponit qualiter arcum intenderunt.
- Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt ; Quis videbit eos ?
Narraverunt, [Gl. int., Cassiod., Gl. int., Aug.] vel, disposuerunt, prius apud se, postea cum discipulo, ut absconderent laqueos, ita dicentes : Si discipulus tradit, si Romani crucifigunt, quid ad nos ? Iste est mos malorum. Qui enim dolum parat, putat fallere. Unde sequitur : Dixerunt : Quis videbit eos, scilicet laqueos, id est : Quis poterit cavere. Putabant enim eum latere quem occidebant. Ideo putabant eum non videre, quia
- Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio.
Scrutati sunt iniquitates [Cassiod., Aug.] Scilicet quomodo accusarent iustum per falsos testes, vel quomodo eum perderent, et ne mundus post eum iret. Dicebant enim : Per discipulum tradatur, a iudice occidatur. Vel ita : Nihil ad nos scrutati sunt, sed ipsi scrutantes defecerunt in scrutinio, id est pravo suo consilio. Vel ita : Scrutati sunt iniquitates, ipsi dico scrutantes scrutinia, id est acerba et occulta consilia, sed quanto acutius cogitant, tanto plus defecerunt a veritate et aequitate ; et in tenebras merguntur, quia Deum non vident, et ideo putant se non videri a Deo.
- Accedet homo ad cor altum ; et exaltabitur Deus.
Accedet homo ad cor altum, vel, et cor altum. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Qui scrutatur iniqua, deficit ; sed econtra homo scrutans bonum, accedet ad cor altum, id est ad cordis intellectum altum, ut qui res divinas perquirit, quod est ad cor altum ire ; et ibi non deficit, sed crescit. Et eo pervenit, ut ab eo summus et omnipotens Deus esse credatur. Unde sequitur : Et exaltabitur Deus, scilicet in corde eius. Deus enim non in se, sed in corde hominis grandescit ; vel ita scrutati sunt, sed frustra, quia homo, Christus, qui non pateretur, nisi homo esset, accedet sponte ad passionem. Et, cor altum erat ei, id est secretum cor, quia hoc faciebat secundum altum consilium obiiciens illis hominem, id est formam humanam, in qua saevirent servans intus Deum, id est. Dei formam cuius potentia suscitaretur. Et exaltabitur Deus in resurrectione. Quasi dicat : occiditur ut homo in passione et ipse idem exaltatur ut Deus in resurrectione. Vel ita continua, non mutata sententia : Quia Christus cognoscebat laqueos eorum, cur ergo praevaluerunt ? Quia voluit. Et hoc est, quia accedet homo, Christus, etc.
Pars II.
- Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum ; et infirmatae sunt contra eos linguae eorum.
Sagittae parvulorum. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi enumeratam Iudaeorum pravitatem irridet, qui magis turbati sunt annuntiata resurrectione. Iusti vero laetati. Quasi dicat : Scrutati sunt, sed plagae eorum factae sunt sicut sagittae parvulorum, id est nil nocuerunt, ut cannae puerorum et linguae eorum. Quibus dixerunt custodibus, dicite : Nobis dormientibus venerunt discipli eius et furati sunt eum, infirmatae sunt contra eos, id est ad verecundiam eorum. Si enim dormiebant, quomodo videre potuerunt ? Si vero nihil viderunt, quomodo testes fuerunt ? Contra se ergo mentiendo locuti sunt. Vel, linguae eorum contra eos infirmatae sunt virtute resurrectionis meae in omnibus quae contra me dixerunt. Hic patet quod firmaverunt sibi sermonem nequam. Dico exaltabitur Deus, et, Deo exaltato, et visis miraculis
- Conturbati sunt omnes qui videbant eos ; et timuit omnis homo.
Conturbati sunt omnes qui videbant eos confusos, [Aug.] id est qui intelligebant eos defecisse, alii de illis turbantur, et ipsi tamen non poenitent. Conturbati fuerunt illi qui salutis suae consilium quaerentes dixerunt : Quid faciemus, viri fratres ? Et timuit Deum omnis homo, id est utens ratione. Qui ergo non timuit, non fuit homo, id est ratione usus ; sed, si timet homo Deum, non eum terreat homo quin annuntiet, sicut apostoli, quibus comminabantur principes sacerdotum, dicentes ne praedicarent in nomine Iesu, non ideo destiterunt praedicare.
- Et annuntiaverunt opera Dei ; et facta eius intellexerunt.
Et annuntiaverunt. [Aug.] Praedicatores eruti a timore inimici, sed timentes Deum, opera Dei, id est resurrectionem et ascensionem, etc., et intellexerunt facta eius, esse divina, non hominis scilicet. Cur passus ? cur non descendit de cruce ? quia moriendum erat et resurgendum. Quod tunc non fuit intellectum.
- Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo ; et laudabuntur omnes recti corde.
Laetabitur. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Hic ostenditur promissio iustorum, et est conclusio ex praedictis. Quasi dicat : Resurrexit Christus, et inde laetabitur iustus in Domino, iam non tristis est iustus, sicut fuit crucifixo Domino ; sed laetatur et sperat, quia omnia sunt manifesta ; et sperabit in eo, et in futuro, quando perversi damnabuntur, laudabuntur, vel exaltabuntur recti corde quibus per omnia placet Deus, omnes : hoc addit, ne putet de solis apostolis hoc dici.
PSALMUS LXIV
PSALMI TITULUS : IN FINEM PSALMUS DAVID. CANTICUM IEREMIAE ET AGGAEI, vel EZECHIELIS DE VERBO PEREGRINATIONIS, vel DE POPULO TRANSMIGRATIONIS CUM INCIPERENT PROFICISCI.
Te decet hymnus. Titulus : In finem psalmus David.
Canticum Ieremiae et Aggaei, vel Ezechielis de verbo peregrinationis, vel de populo transmigrationis, cum inciperent proficisci. Sicut legitur in historiis Veteris Testamenti, Nabuchodonosor rex Babyloniorum filios Israel captivavit, eosque eversa Ierusalem in Babyloniam transtulit, in qua captivitate LXX annis detenti sunt. Cuius captivitatis causa ad litteram fuit verbum quod dictum est in aula Nabuchodonosor, ubi, cum dicerentur omnes gentes deberi ei subiici, dictum est quod Iudaei rebelles erant, et ideo eos captivavit. Ideo dicitur in titulo de verbo peregrinationis
[Aug.] Hanc autem captivitatem Ieremias futuram praedixit, et praesentem vidit, et praeteritam quadruplici alphabeto in Threnis deploravit. Prophetavit etiam Ieremias post LXX annos rediturum populum in Ierusalem. Inter captivos vero erant quidam prophetae, scilicet Aggaeus, Ezechiel, et alii qui de Babylonia reditum intellexerunt in Ierusalem et praedixerunt atque cum aliis completis LXX annis captivitatis, permittente Cyro rege Persarum, Ierusalem eorum quidam redierunt : atque Aggaeo et aliis prophetis exhortantibus restitutum est templum. Huic historiae alludit titulus. Sed, quoniam in figura nostri omnia contingebant illis, haec potius ad nos spiritualiter sunt referenda. Sciendum itaque est duas esse spirituales civitates in praesenti : unam malorum quae incoepit a Cain, et dicitur Babylonia ; alteram bonorum, quae coepit ab Abel, et dicitur Ierusalem. Illius cives facit cupiditas, Ierusalem cives facit charitas. Quae licet sint mistae corpore, separatae sunt mente, quarum una peregrinatur in altera, et captiva tenetur. Quandiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino, qui de Babylonia ad Ierusalem suspiramus
[Gl. int.] id est de saeculo et corpore peccati ad caelum. Huius autem peregrinationis et suspirii nostri causa fuit, verbum quod dixit diabolus primis parentibus : Eritis sicut dii.
[Aug.] De hac tamen captivitate incipit redire, qui incipit amare. Charitas enim ad reditum movet pedem ; et sicut filii Israel completis LXX annis sub Iesu sacerdote magno redierunt, ita et nos Christo duce, qui in septuagesima septima generatione secundum Lucam natus est, redire incipimus, donec in futuro consummato huius vitae septenario, haedis positis in sinistra, nos in dextera Dei collocemur. Hanc spiritualem reversionem intellexerunt prophetae praedicti figurari in illa actuali et pro ista exsultaverunt maxime. Unde in titulo ponitur canticum. Et est sensus : Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in consummationem, est David, et est canticum, idest exsultatio, quae est vox redeuntis populi. Et hoc canticum est de populo transmigrationis, id est qui transmigravit de caelo ad terram, de perfectione ad miseriam vel confusionem.
Vel De verbo peregrinationis, [Gl. int., Aug., Alcuin., Aug., Cassiod.] id est de populo peregrinante per illud verbum, eritis sicut dii. Canticum dico habitum, tunc cum inciperent mente proficisci de Babylonia huius mundi. Quasi dicat : Non inde est canticum, quia peregrinati sunt, sed quia redire incipiunt. Incipit autem exire qui incipit amare. Charitas facit civem Ierusalem ; cupiditas Babylonis. Et si ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. Et hoc canticum est Ieremiae et Aggei. Vel Ezechielis ad litteram. Ieremias interpretatur excelsus, et signat illos qui dicunt : Nostra conversatio in caelis est. Aggaeus festus Dei, et significat illos qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino. Ezechiel roboravit me Deus, et significat illos qui sunt roborati in Domino. Horum talium est canticum hoc. Vel ad litteram, canticum est illorum prophetarum qui prophetaverunt reditum in Ierusalem, in quo intellexerunt spiritualem liberationem, de qua potissimum gaudebant.
Intentio prophetae est nos consolari in hoc exsilio, ne quis desperet, quia certificat reditum, et per quem fiat, et quae divitiae sint reversis.
Modus. Bipartitus est psalmus.
Primo affirmat reditum et precatur,
secundo laudes Dei et virtutes describit, ibi spes omnium.
In voce ergo revertentium, Propheta laetus cantat, dicens :
- Te decet hymnus, Deus, in Sion ; et tibi reddetur votum in Ierusalem.
Te decet hymnus. [Alcuin.] Et quia de septuagesima mentionem fecimus, sciendum est tres septuagesimas in sancta Ecclesia memorari, unam significatam, et duas significantes quarum una in figura praecessit, scilicet septuagesima captivitatis Iudaicae, altera in repraesentatione observatur ab Ecclesia, quae incipit a circumdederunt me, et terminatur in Sabbato in Albis, quam observat Ecclesia in repraesentatione spiritualis nostrae captivitatis, qua captivi sumus, dum in corpore a Domino peregrinamur, quam eamdem figuravit septuagesima Iudaeorum et sicut Iudaei ante finem LXX annorum licentiam et facultatem revertendi habuerunt, Cyro permittente, et eisdem LXX completis plene redierunt, Iesu duce : ita et nobis, ante finem septenarii huius peregrinationis, per Christum libertas redeundi est praestita, cuius morte redempti sumus, iam secundum animas et spe liberati. Sed completo septenario huius vitae plene liberi erimus, utroque homine gloriosi. Unde et Ecclesia miserias nostri incolatus et labores, a circumdederunt me usque ad Sabbatum paschale incipiens, exponens canticum laetitiae subticet, scilicet Alleluia, et Gloria in excelsis Deo et huiusmodi. In Sabbato vero paschali iam adepta per Christi passionem facultate redeundi, et ita spe gaudens, cantat Alleluia. Sed, quia adhuc mole corruptae carnis premitur, latronumque insidias patitur, post alleluia restat tractus, Laudate, quia adhuc longis trahendi sumus laboribus, et sequenti hebdomada graduale cum alleluia cantamus, laboriosa via gradientes. Et ideo dolentes in re, sed gaudentes in spe. In Sabbato vero in Albis quasi finita septuagesima huius captivitatis duo alleluia cantamus, plene laeti, pro gemina nostrae glorificationis stola, qua in futuro glorificabimur. Nunc vero quasi ex parte liberati, et spe laeti, quasi de Babylone redeuntes cantamus ; O Deus, te decet hymnus quem cantat. qui vere Deum amat. Ubi ? In Sion, id est in caelesti patria, ubi modo sumus spe.
[Aug.] Et ideo cantamus non in Babylone, ubi suspendimus organa. Et est sensus : Illos decet laudare te qui vel mente, vel re sunt in Sion. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris. Et votum, id est anima et corpus mortale, reddetur tibi in Ierusalem, id est in caelesti patria. Hic in praesenti vovemus bene operando et cogitando, ibi reddemus pro utroque Deum laudando. Nota quod patria caelestis est Sion, eadem est Ierusalem. Et vere reddetur, quia
- Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet.
Omnis caro, [Aug., Cassiod.] id est homo ex omni genere, scilicet pauperes, divites, viri, feminae, docti, indocti, pueri, senes, veniet ad te, qui primitias de carne nostra tulisti, id est carnem immunem a peccato assumpsisti. Haec etiam est decima decimae, quae summo sacerdoti in veteri lege a minoribus dabatur. Haec etiam est nubes levis super quam ascendit Dominus ut ingrederetur Aegyptum. Ad te ergo velut ad corpus aquilae congregabuntur caeteri, ut compleatur holocaustum. Et, quia reduces alios, reduc et me, cum eis. Hoc est, exaudi orationem meam, ut cum aliis me reducas. Vel ita : Et accipitur per Sion, praesens Ecclesia ; per Ierusalem, caelestis. Unde Isaias : Vivit Dominus cuius ignis est in Sion, et caminus in Ierusalem. Hic enim charitas Dei est velut ignis, in futuro tanquam caminus. Et hoc est : O Deus, hymnus decet te, non deos gentium, et non nisi in Sion, quae interpretatur speculatio, id est nisi in contemplatione, id est in fide. Et tibi, de bonis operibus, reddetur votum, id est laus, in Ierusalem caelesti, quod illi solvebant, post praelia Marti et caeteris diis in hunc modum. Et iam nunc exaudi, hic, orationem meam, ut ibi parcas, quo omnes venturos scio, ut referat unusquisque propria corporis. Ecce prius facit iste quod a caeteris faciendum dicit, Deum, scilicet invocat et laudat. Ad te omnis. Quasi dicat : Qua spe haec oras ? Quia ad te veniet omnis caro, non solum anima, sed omnis etiam malus homo. Et necesse est ut audias, quia
- Verba iniquorum praevaluerunt super nos ; et impietatibus nostris tu propitiaberis.
Verba iniquorum, [Alcuin., Cassiod., Alcuin., Aug.] id est diaboli et primitivorum parentum, id est Adae et Evae, praevaluerunt, ut mare mergens super nos, id est proiecerunt nos in hoc exsilium. Vel ita, dico exaudi, licet simus indigni. Verba, quidem iniquorum, id est mali ritus, et mores parentum nostrorum, praevaluerunt super nos, quia nos nati in terra secuti sumus mores gentilium parentum nostrorum, qui, ut aetate, ita auctoritate praestant pueris. Pagani enim ritus suos filiis suis suaserunt, sed contra tu, o Fili, Verbum Dei, propitiaberis in hostia Christi hominis impietatibus nostris, quibus propitiatur quando ignoscit, et veniam dat. Et ideo non opprimunt nos verba iniquorum. Propitiatio ista fit per sacrificium quod sacerdos Christus obtulit. Idem est ergo sacerdos et hostia. Dico propitiaberis, et
- Beatus quem elegisti et assumpsisti ; inhabitabit in atriis tuis.
Beatus est omnis ille quem tu elegisti, [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] per gratiam a massa perditorum. Unde : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Et assumpsisti in sortem tuam, id est in aeternam requiem. Christus enim quemcunque beatum assumpsit in adoptionem filii. Quare beatus ? quia inhabitabit, non movendus, in atriis tuis, scilicet Ierusalem, cui cantant qui incipiunt exire de Babylonia. Et nos reversi,
- Replebimur in bonis domus tuae ; sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.
Replebimur, etc. [Aug., Alcuin., Hier., Cassiod.] Vel ita ab illo loco, Beatus. Quasi dicat : Propitiaberis, et hoc per beatum virum. Beatus enim est homo, quem tu elegisti, id est quo indutus es in tempore, qui eras in principio Verbum : et assumpsisti, in unitatem personae, id est ipsius hominis tibi naturam uniendo, non personam. Naturam quippe hominis assumpsit, pro quo dicitur hominem assumpsisse, non personam. Qui talis inhabitabit in atriis tuis, id est in tuo concessu. Et per eum replebitur in bonis gratiarum, quae bona sunt domus tuae, id est praesentis Ecclesiae, quae diversis munerum spiritualium exuberat bonis. Quae sunt illa bona ? bona illa sunt sanctitas in se, et aequitas ad proximum. Et hoc est templum tuum, scilicet hominis iusti, id est Ecclesia. Ipsa enim domus est, templum Dei est sanctum in se. Et mirabile in aequitate. Quantum ad proximum. Vel ita de futuro, replebimur in bonis domus tuae, id est futurae Ierusalem, quae non possunt dici. Quanta sunt illa bona ? Ecce templum tuum, caeleste est sanctum et mirabile,
[Aug., Hier., Cassiod.] non in exterioribus, ut domus terrae, quae columnis et marmoribus nitet, sed in aequitate, vel in iustitia, alia littera, quae interiori oculo pulchrior est et admirabilior : quam modo debemus esurire, ut ea satiemur. Vel domus et templum caro Christi intelligitur, cuius boni replemur, quia de plenitudine eius omnes accepimus. Et hoc templum est, sanctum. Unde quod nascetur ex te sanctum Domini vocabitur. Et, mirabile in aequitate, cum unicuique digna retribuet. Cui et dicit :
Pars II.
- Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe.
Exaudinos, etc. [Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] quasi dicat : Quibus bonis ut repleamur, Exaudi nos. Tanto ante Incarnationem petit exaudiri : o Deus qui es salutaris noster, scilicet Iesus. Ecce de quo supra dixit : Ad te omnis caro veniet. Spes omnium. Secunda pars ubi laudes Dei et virtutes describit. Quasi dicat : Exaudi nos, tu dico qui es spes non modo Iudaeae, vel Africae, sed omnium finium terrae. Ecce unde supra dixit : Omnis caro ad te veniet, etc. et etiam eorum est spes qui sunt in mari longe, id est in insulis, ad litteram. Vel ita, ut per mare, saeculum accipiatur. Et est : Tu es spes omnium qui sunt longe a patria. Ideo longe, quia sunt in mari, id est in saeculo. Mare enim dicitur in figura saeculi huius amari falsitate, et tempestuosi procellis tentationum, ubi pisces invicem se devorant. Deinde subdit per quid sit spes omnium. Quasi per hoc es tu spes omnium, quia es
- Praeparans montes in virtute tua ; accinctus potentia ; qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum eius.
Praeparans, [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] ad agendum scilicet adversus competentes, montes, id est praedicatores, quos praedicare misit, et hoc in virtute tua, non ipsorum, quia per eos fecit miracula. Quomodo praeparavit ? per hoc praeparasti, quia accinctus es potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi maiestate praecincta est, ut quod homo ex se non habuit, Deitas daret : Qui conturbas. Ecce quid per illos montes paratos fecit Deus. Qui conturbas ad poenitentiam profundum maris, quasi non superficiem, sed corda in peccatis profundius mersa, et conturbas ad poenitentiam sonum fluctuum eius, id est sonantes contradictione, et fluctuantes persecutione. Postea repetit idem apertius.
- Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis.
Turbabuntur gentes, etc. [Aug.] Vel ita ab illo loco : Accinctus. Et legitur alia littera, quam ponit Augustinus, scilicet circumcinctus potentatu tuo, hoc modo tu praeparas montes, qui es circumcinctus, id est undique cinctus a simili potentum, potentatu tuo, id est omnibus credentibus. Christus enim in medio Ecclesiae est, undique cinctus, quia omnes communiter illum habemus, qui in eum credimus ; sed quia fides non est a nobis, sed ab eo potentatu suo, cinctus dicitur, hoc est candelabrum in tabernaculo Domini, habens tria brachia hinc, et tria inde, et in singulis per tria loca scyphos, sphaeras et lilia, quia omnes sancti, quotquot ante adventum Christi, vel post fuerunt, in tribus ordinibus fidelium fuerunt, scilicet coniugatis et continentibus et rectoribus, in Christo radicantur. Unde : Qui praecedebant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna in excelsis. Dico praeparans montes. Et inde mare saeculi commotum est, et coepit sanctos conturbare et persequi. Et hoc est, qui conturbas, ad persecutionem sanctorum ; profundum maris, id est corda principum, et etiam omnium impiorum, unde omnis commotio est.
[Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Haec turbata sunt cum viderent deos suos, et spes suas ad nihilum venire. Et sonum fluctuum eius, quis suffert ? alia littera. Nullus ex se, sed ex Deo, qui praeparat montes in virtute sua. Unde magis turbabuntur, dum istos plus diis suis valere cernunt. Unde sequitur : Et turbabuntur gentes. Primo non turbatis montibus. Montes enim inconcussi manserunt, sed gentes turbabuntur primo ; et timebunt etiam qui habitant terminos terrae. Iam enim Christiani timentur ubique. Unde timebunt ? A signis tuis, id est miraculis, quae per apostolos facta sunt, non solum praedicatione. Primo turbabuntur, et post exitus matutini et vespere delectabis, id est fortes facies in prosperis et in adversis. Mane enim est prosperitas, quia laetum est mane post tristitiam noctis. Vespere est adversitas. In his duobus tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne capiatur lucris : cui Deus sunt divitiae, ne etiam adversis terreatur, pro quo passus est Deus. Et est sensus : exitus matutini et vespere, id est prosperitatis et adversitatis ; delectabis, id est delectabiles facies iam in hac vita. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris. Cui non place promissio Christi, et terret adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei. Qualiter hoc factum sit, subdit, quasi dicat : Quomodo facies hoc ? quia
- Visitasti terram et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam.
Visitasti terram, [Aug., Alcuin., Cassiod.] id est misisti nubes, quae compluerunt terram, et, earum praedicatione et doctrina, inebriasti eam, terram. Vel ita : Per praedicatores hoc facies. Nam intus doces eos, quibus praedicant ; et hoc est : visitasti terram. id est homines tuo adventu ; et, inebriasti eos, interius Spiritu sancto, et multiplicasti locupletare eam, vel ditare eam, id est multimodis donis honorasti eam. Unde ditare aquis fluminis ? Et hoc est :
- Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio eius.
Flumen Dei, [Aug.] id est populus Dei prior, fideles scilicet, qui fuerunt in primitiva Ecclesia profundi ad recipiendum, repletum est aquis, id est donis Spiritus sancti, unde alii potentur, et rigentur, iuxta illud : Qui crediderit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Tu enim parasti cibum illorum, id est panem vitae et intellectus Scripturarum. Bene dico parasti, quoniam praeparatio eius fluminis ita est, ut per misericordiam des, non quia meruerunt. Parasti, et, o Domine, inebriasti, donis Spiritus sancti, scilicet summos
- Rivos eius inebria, multiplica genimina eius ; in stillicidiis eius laetabitur germinans.
Rivos eius fluminis, [Cassiod., Aug., Cassiod.] id est doctores. Quasi dicat : primitivi inebrientur. Vel, sulcos eius inebrians, alia littera, idem sensus. Et multiplica genimina eius, id est da imitatores provectos, a rivis generatos, quasi ex credentibus alii credant. Et germinans, scilicet rudis qui incipit, in stillicidiis eius fluminis, id est in guttis doctrinae eius, laetabitur, quia inde proficit. Parvulis enim stillantur quaedam, licet minora, quid per singula ? Benedices coronae. Vel ita ab illo loco : Flumen Dei, et per flumen intelligitur Dei misericordia. Unde multiplicasti ditare ? ecce, Flumen Dei, id est misericordia Dei, quae pleno fluvio comparatur, repletum est aquis, id est repleta est refectione singulorum. Omnibus enim sufficiens expendi non potest. Post potum subdit de cibo spirituali, id est corpore Christi dicens : Parasti etiam cibum illorum, scilicet escam salutis. Vel hoc totum de sacra communione accipi potest, quando corpore eius pascimur, et sanguine potamur. Et est, flumen Dei repletum est aquis, et misericordia Dei potum sanguinis plene nobis ministrat. Parasti etiam cibum illorum, id est cibum Dominicae carnis illis parasti. Et ne quid casu fieri putaretur, subdit, vere parasti, quoniam ita est praeparatio eius cibi, sicut a Deo disponit ; sine quo nihil ibi fit. Et, o Domine, rivos eius, id est apostolos et alios qui de flumine misericordiae Dei biberunt, inebrians, ut sibi et aliis sufficiant, multiplica genimina eius, ut per successiones praedicatio non deficiat. Idem sensus cum priori. In stillicidiis eius laetabitur germinans. Nec hoc mutatur. Et vere facies quia
- Benedices coronae anni benignitatis tuae ; et campi tui replebuntur ubertate.
Benedices coronae anni benignitatis tuae, [Alcuin., Aug., Cassiod., Aug.] id est multitudini fidelium acquisitae anno benignitatis tuae, id est circulo qui est ab adventu Christi usque ad finem saeculi, id est tempore gratiae, quo seminasti semen verbi, et crescit quod seminatur. Corona ergo anni benignitatis est totus mundus, ubi est Ecclesia et circulus ab adventu Christi, usque ad finem saeculi. Et dicitur corona, quia gloria victoriae est vincenti diabolum. Et haec corona dicitur benignitatis Dei, ne quis glorietur de meritis suis. Et campi tui, id est homines aequitate pectoris et aequalitate iustitiae pleni, id est iusti, replebuntur ubertate bonorum, vel imitatorum.
- Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
Pinguescent etiam speciosa deserti, [Aug., Cassiod., Aug., Cas.] id est gentilitatis. Desertum namque sunt omnes gentes, quibus nullus propheta missus. Hae pinguedinem receperunt, quando apostoli ad eas venerunt, per quos decorae factae sunt. Ubi ergo prophetae non sonuerunt, acceptus est Dominus prophetarum. Et colles, id est quos Deus erigit per humilitatem, quia Deus erigit humiles, accingentur, id est confortabuntur ad praedicandum aliis. Et hoc in exsultatione, quia veniunt ad regnum, et
- Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent.
Arietes ovium, [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] id est apostoli, duces gregis, induti sunt exsultatione, quia gaudent de fructibus suis. Vel, induti sunt veste nuptiali, id est charitate. Et valles, id est humiles populi, abundabunt frumento, id est fruge boni operis, quia multum fructum afferunt ; et clamabunt, non in blasphemia adversus Deum, sed in hymno ; etenim hymnum dicent. Et propter hoc abundabunt frumento.
Psalmus iste cantatur in exsequiis fidelium defunctorum, quia agit de reditu Babyloniae huius mundi ad patriam caelestem, ad quam sancti in obitu de carne educti feliciter migrant, simplam stolam statim recipientes, donec in resurrectione stola geminae beatitudinis glorificentur.
PSALMUS LXV
PSALMI TITULUS : IN FINEM CANTICUM PSALMI RESURRECTIONIS.
Iubilate Deo, omnis terra. Titulus : In finem canticum psalmi resurrectionis.
[Aug., Cassiod.] Iudaei ex legis iustitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem beatae vitae, licet in ea non intelligerent esse alia bona, quam hic. Unde non poterant respondere quaestioni Saducaeorum de septemvira muliere quaerentium cuius de septem esset in resurrectione. Postea coepit etiam gentibus promitti resurrectio, credentibus in Christum qui resurrexit. Inde est psalmus iste contra superbiam et praesumptionem Iudaeorum, et pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocatorum, ut quo praecessit celsitudo capitis, sequatur humilitas gregis. Unde bene in titulo apponitur canticum. Et est sensus : Canticum istud, dirigens nos in finem, id est Christum, vel consummationem futurae beatitudinis, est resurrectionis, quia hic est exsultatio de resurrectione capitis quae praecessit, et corporis quae futura est. Et est hoc canticum psalmi, quia pro resurrectione monet bene operari.
Intentio : Monet ad iubilum et psalmum pro spe resurrectionis.
Modus : Quatuor sunt partitiones.
Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quae omnibus dat vitam.
Secundo incipientes invitat ad opera Dei consideranda, ut una fides iungat quos unum praemium exspectat, ibi, venite et videte.
Tertio monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum, ibi, benedicite, gentes.
Quarto item monet iam non rudes, sed devotos, exemplo suae liberationis amplius confidere in Domino, ibi, venite et audite.
Ecclesia ergo spe resurrectionis laeta, universos ad canticum et psalmum invitans, ait, o
- Iubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius ; date gloriam laudi eius.
Omnis terra, [Aug.] non solum Iudaea, iubilate Deo ineffabili affectu pro gaudio resurrectionis. Est enim iubilus gaudium ineffabile, quod nec taceri nec exprimi potest. Hoc Deo fit, qui illud percipit. Et psalmum dicite ipso opere, ita quod homines audiant, id est percipiant. Et hoc effabili affectu. Fit enim psalmus opere, et hoc hominibus fit qui noscunt. Et hoc nomini eius non vestro, ut quaeratis gloriam vestram. Et date gloriam laudi eius, non industriae vestrae, quia infirma, et ea quae non sunt elegit Deus, ne quis in in se glorietur sed in Domino. Non ergo faciatis ut Iudaei, qui meritis suis dant iustitiam, et gentibus invident gratiam. Dico iubilate, date gloriam. Et
- Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ; in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
Dicite Deo, o Domine, quam terribilia sunt opera tua ! [Cassiod., Aug., [Hier., Aug.] Breviter mysteria Incarnationis dicit. Ea enim sunt opera terribilia, scilicet quod Deus factus est homo, quod passus, quod mortuus et huiusmodi, quae dici possent amabilia ; sed terribilia dicit, ut timeas. Si enim gaudes propter praedicta, et time ne quod datum est humili, auferatur superbo, sicut factum est Iudaeis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time ne forte nec tibi parcat. Terribilia sunt opera tua, et haec opera sunt in multitudine virtutis tuae ; id est multa sunt et magna secundum virtutem tuam, sed licet sint multa opera, tamen mentientur inimici tui tibi. Vel ita, et agit de operibus et mirabilibus factis in Aegyptiis et filiis Israel. O Domine, quam terribilia, id est metuenda, sunt opera tua, de filiis Israel et Aegyptiis, quae sunt facta, in multitudine virtutis tuae, quae tunc apparuit! Et tamen, mentientur tibi inimici tui, visa virtute, quando viderunt in Aegypto virtutes, et signa in mari Rubro. Mentiti sunt, quando dixerunt : Omnia quae praeceperit nobis Deus faciemus et audiemus. Vel ita, et aliter distinguitur littera : Quam terribilia sunt opera tua, Domine. Hic distinguitur littera. Non mutatur horum verborum sensus. In multitudine virtutis tuae mentiuntur inimici tui. Quasi dicat : Opera sunt terribilia. Quae opera ? Mentiuntur tibi inimici tui, et hoc, in multitudine virtutis tuae, id est ad hoc mentientur tibi inimici tui, ut appareat potentia virtutis tuae, quae maxime apparuit in resurrectione, quam hic innuit, ad quam exclusis mendacibus Iudaeis adhibentur gentes. Ex mendacio ergo Iudaeorum qui dixerunt : Nobis dormientibus furati sunt eum discipuli ; qui et prius in multis fuerant mentiti, dicentes : In Beelzebub eiicit daemonia, multa fit tua potentia. Solent mentiri inimici cuiusquam, ut potentiam eius minuant, tibi autem econtra accidit, quia minus appareret potentia tua, si non mentirentur tibi inimici tui. Maxima potentia Christi, secundum hominem in resurrectione, unde psalmus intitulatur, apparuit. Unde hoc proprium signum potentiae, scilicet resurrectionem commendat Dominus de similitudine Ionae, dicens : Sicut fuit Ionas in ventre cetae, etc. Item : Solvite templum hoc, etc. Quo signo nihil est potentius. Fecerunt enim sancti, imo Deus in eis fecit multa miracula, et homines resuscitare, et mortuos resurgere, item morituros ; sed nullus in vitam aeternam surrexit. Ad commendationem ergo huius potentiae valuit mendacium Iudaeorum, quo ad crucem eum perduxerunt, ut sic resurgeret. Valuit et mendacium falsorum testium de solvendo templo ; quibus creditum est, et damnatur Christus. Sed resurrexit, et illi falsi sunt. Accesserunt etiam mendacio, custodes sepulcri, qui probati sunt falsi. Auctus est et numerus mendacium, ut augeatur merces credentium. Mentiti sunt, et contra mendaces apparuit Christus veracibus. Illis ergo relictis in mendacio,
- Omnis terra adoret te et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.
Te [Hier., Cassiod., Aug.] cuius potentiae mentiti sunt, adoret fide omnis terra, loco eorum substituta, et psallat tibi opere, et psalmum dicat aliis, id est aliorum instructioni. Et hoc nomini tuo, o Altissime, qui paulo ante humillimus eras inter mendaces.
Pars II,
- Venite et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum.
Venite et videte. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides iungat, quos unum praemium exspectat, ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Iudaeis. Quasi dicat : Inimici sunt mentiti. Et o gentes, relinquite mendaces Iudaeos. Et, venite, confitentes peccata, et videte, id est cognoscite, opera Dei in quibus est terribilis, quia terribilis est in consiliis habitis super filios hominum, id est super Iudaeos. Filii hominum habuerunt consilia perdendi eum ; ille habuit consilium excaecandi superbos, ut post humiliarentur, et salvandi humiles. Et quid fecit ? ecce hoc fecit consilio suo : ipse est
- Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede ; ibi laetabimur in ipso.
Qui convertit mare, [Aug., Alcuin., Aug.] id est mundum amarum in aridam, scilicet ut sitiat aquam dulcem ; et illi qui conversi sunt in aridam in flumine pertransibunt pede. Flumen est mortalitas saeculi, ubi alii veniunt, alii succedunt. Omnis qui de terra natus est, oportet ut cedat nascituro, et omnis ordo iste relabentium rerum, quasi quidam fluvius ; sed qui in Christum credit, transit pede, id est facile humilis transit, et tutius transit, non in equo superbiae quaerit transire. Et est : Conversi in aridam, pertransibunt pede, id est facile, in flumine, id est in labenti mundo. Licet enim eis remissa sint peccata, tamen in decursu immortalitatis adhuc sunt. Non enim mox immortales. Et ibi scilicet, cum flumen transierimus, iam non mortales laetabimur in ipso Deo, non in nobis, quando ipse erit omnia in omnibus. In quo ipso laetabimur ? in eo,
- Qui dominatur in virtute sua, in aeternum oculi eius super gentes respiciunt ; qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
Qui dominatur, etc. [Cassiod., Hier., Cassiod., Aug.] Vel ita sine distinctione, iunge litteram, ibi laetabimur in ipso qui dominatur in virtute sua. Idem sensus est : Aliter totum ab illo loco, venite. Quasi dicat : Terribilia sunt opera, quae ut sciatis, venite, vos longinqui, et videte, id est agnoscite, opera Dei, in quibus est terribilis, quia, terribilis est, in consiliis, habitis, super filios hominum. Et agit de actualibus operibus olim factis in populo Israel : quae sunt ea opera subdit, ipse est qui convertit mare Rubrum in aridam ad litteram : et in flumine Iordane, pertransibunt pede sicco, filii Israel, et ibi in operibus illis laetabimur, et hoc in idipsum, alia littera, id est in eorum significatis. Non enim in illis operibus propter ipsa, sed propter eorum sacramenta, id est significata laetamur. Cum ergo dicit in idipsum, iam sacramenta illorum operum ostendit, id est significata, in quibus laetantur Christiani. Maris namque transitus baptismum significat fluminis, quod mundus sine periculo potest transiri. Et in his laetantur Christiani. Et ipse est qui dominatur in virtute sua, in aeternum, quod non homo. Nobis enim quae virtus est ? Num aeterna ? si aeterna esset virtus nostra, non lapsi essemus, non cecidissemus in peccatum ; sed in eo erimus fortes, si eius participes simus. Et hoc non solum Iudaeis praestat, quia oculi eius super gentes respiciunt, id est illuminat gentes, ne praedictas promissiones putetis inanes.
[Cassiod., Aug., Cassiod.] Unde Iudaei, qui exasperant Deum vel provocant in iram, alia littera, non exaltentur in semetipsis, id est in genere et in carnalibus observantiis, non exaltentur pro lege, quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, sed in se humiles exaltentur in Christo. Nota quod qui Deum provocat solet exaltari in se peccata sua volens defendere, quod prohibet hic.
Pars III. Διάψαλμα.
- Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis eius.
Benedicite, gentes. [Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi monet gentes benedicere Deum, qui, licet probet persecutionibus, tamen tentationibus ducit ad regnum. Haec enim videntur obviare promissae resurrectioni. Quasi dicat : oculi eius super gentes respiciunt. Et quia nos illuminavit, o gentes, benedicite Deum nostrum, in quo benedicimini. Unde : In semine tuo benedicentur omnes gentes ; et aliis auditam facite palam, ut qui diligit Deum, diligat et proximum, ei annuntiando quidquid utile est, vocem laudis eius, scilicet quam dicit Pater de Filio : Hic est Filius meus dilectus, ac si diceret : Non vos ipsos, sed eum laudetis, cuius gratia sumus quod sumus. Eius laudis dico vocem
- Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
Qui posuit animam meam ad vitam, [Aug.] quae in morte erat in se, sed in eo vivit. Hic enumerat quibus causis praedicari debeat. Posuit animam meam ad vitam, et postea opus est ut perseveret in finem. Et hoc dedit, et non dedit in commotionem pedes meos. Quae enim causa commotionis est tibi, ecce
- Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum.
Quoniam probasti nos, Deus, [Alcuin., Cassiod., Aug.] vel ita continua, non dedisti in commotionem, quoniam probasti nos, Deus, non in praeceps dedisti, sed probasti adversis. Et igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta. Vel igne tribulationis nos examinasti, non in cinerem vertisti, sed sordes abstulisti, nobis ignem adhibendo. Examinasti dico, sicut examinatur argentum, non sicut fenum, quod omnino comburitur. Et
- Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro ; imposuisti homines super capita nostra.
Induxisti nos in laqueum, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] id est in catenas, non ut capti moreremur, sed ut inde liberati experiremur. Laqueus iste non decipit, sed probat, et posuisti tribulationes, id est flagella, in dorso nostro, ut male erecti per superbiam, ad humilitatem curvemur. Et imposuisti quia eius voluntate fieri permittitur, homines, scilicet occisores, super capita nostra ; patimur enim superiores quos novimus esse peiores. Tu haec omnia fecisti, et nos
- Transivimus per ignem et aquam ; et eduxisti nos in refrigerium.
Transivimus per ignem et aquam, [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] id est per adversa et suavia. A simili alicuius, nec aestu nec pluvia, a via cessantis, ita et nos, nec prosperis, nec adversis tardamur, quae per ignem et aquam signantur. Ignis namque urit, id est adversitas ; aqua corrumpit, id est prosperitas. Et attende congruum ordinem. Prius enim ignem, et postea aquam ponit. Vas enim igne solidatum aquam non timet ; si vero solidatum igne non fuerit, tanquam lutum aqua solvetur : sic et tu igne adversitatis excoctus, prosperitatis aqua non dissolveris. Inde est quod in sacramentis Ecclesiae, scilicet in catechizando et in exorcizando prius adhibetur ignis, unde spiritus immundus clamat : Ardeo. Post venitur ad aquam baptismi, ab aqua in refrigerium. Quod autem in sacramentis, hoc in tentationibus nobis fit. Si enim igne adversitatis coctus non crepas, nec prosperitatis aqua dissolveris, in refrigerium transis. Vel ad litteram. Per haec elementa mors martyrum saepe adimpleta est. Et eduxisti spe nos, post aestum tribulationum, in refrigerium, id est in requiem aeternam, ubi est ignis optabilis, qui totum quod in nobis fragile est absumit, ut nihil nostrum remaneat, sed absorbeatur mors in victoria. Unde subdit : Et
- Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea.
Introibo, [Cassiod., Alcuin., Aug., Alcuin.] tandem in re, in domum tuam futuram. Ecce refrigerium : Ecce hic dicit quae bona Dei sint contra praecedentia mala. Introibo, in holocaustis, id est ut me offeram conspectui tuo. Vel in holocaustis bonorum operum prius in praesenti exhibitis, et tunc, scilicet cum introibo, reddam tibi cum angelis vota mea, id est laudum, quae hic voveo, id est promitto, quae vota distinxerunt labia mea. Non reddit qui non distinguit ; distinguit ille qui dicit se nihil esse, Deum omnia, et se Deo egere, non illum se. Vel ita : Introibo in domum tuam, futuram ; et interim hic reddam tibi vota mea, scilicet meipsum. Quae vota distinxerunt labia mea, id est quae ratio mea omnibus praetulit. Cain recte obtulit, sed non recte divisit, quia creaturam Creatori obtulit, sed se, quod charius est, subtraxit. Dico, reddam vota mea, quae distinxerunt labia mea.
- Et locutum est os meum in tribulatione mea.
Et quae locutum est os meum, [Gl. int., Alcuin.] id est cor meum, id est promisit in tribulatione mea, quia spe dulcis est tribulatio. Vel, quae locutum est os meum, id est quae hominibus manifestavi praevalere omnibus aliis votis, in tribulatione mea, non victus tribulatione. Et quid locutum est ? ecce
- Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.
Holocausta. [Aug., Hier., Cassiod., Aug., Alcuin.] Vel ita continua : Introibo in holocaustis, quia, dum vixero, offeram tibi holocausta mea, id est meipsum cum medulla intimi amoris. Intus enim charitas mihi est, non in superficie, ut est illis qui hominibus placent. Et haec offeram tibi, cum incenso arietum, id est cum oratione apostolorum, qui sunt duces gregis, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel secundum aliam litteram, quae est : Cum incenso et arietibus. Et est : Offeram tibi holocaustum cum incenso, quod est oratio, quasi dicat, cum oratione. Et hoc faciam cum arietibus, id est cum apostolis, quia duces gregis, maxime orant pro grege. Et offeram tibi boves, scilicet doctores, qui in vinea Domini operantur, cum hircis, id est cum peccatoribus, qui peccata eleemosynis redimunt. Si enim triturantes offeruntur, non tamen remanent peccatores ; sed per poenitentiam sanati, offeruntur et ipsi non per se, sed potius adiuncti bobus, quia fecerunt eos sibi amicos de mammona iniquitatis. Vel ita : Holocausta offeram tibi boves cum incenso arietum, alia littera, id est cum incensione et destructione bestialitatis ac repugnantiae. Vel, offeram tibi boves, id est cervicositatem, cum hircis, id est cum petulantia, haec in me mactando vitia.
Pars IV. Διάψαλμα.
- Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
Venite. [Cassiod., Gl., int., Aug.] Quarta pars, ubi iam expositis omnibus, item monet non iam rudes, sed devotos, ut suae liberationis exemplo amplius confidant in Domino, benedicens eum de exauditione. Quasi dicat : Ita ego facio, et, o vos gentes omnes, venite fide, et audite mente, et narrabo. Vos dico qui timetis Deum. Si enim Deum non timetis, non narrabo, nec vos audietis, quia timor Dei aures aperit. Narrabo quanta fecit animae meae. Si vultis, eadem faciet animae vestrae. Deinde exponens quanta fecit animae suae, subdit :
- Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
Ad ipsum ore meo clamavi. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat : Hoc fecit animae meae, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola muta clament. Et hoc fecit quod exaltavi sub lingua mea, id est quod intus habeo, extra loquor. Et est sensus : Clamavi et exaltavi, id est ipsum publice praedicavi, et in secreto confessus sum quod in ore, hoc in corde habeo. Inde holocausta sunt medullata : his duobus perfectus est Christianus. Et hoc fecit, quod
- Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
Iniquitatem non aspexi in corde meo. [Aug., Alcuin.] Quia si iniquitatem aspexi in corde meo, non ideo dicit hoc quod non suggeratur ei, sed non amatur, id est non dilexi iniquitatem in corde meo. Multi enim apud se amant quod in aliis damnant, erubescentes forte propter homines. Si, inquam, aspexi iniquitatem in corde meo, non exaudiet me Dominus, quia sic, id est non aspiciendo iniquitatem, puritas orationis auditur, et non aliter. Et nota quod ait, in corde meo. Suum enim cor est, quando non est perversum. Ecce proponit iste meritum, ut discant alii prius laborare quam praemium quaerant. Inde de praemio subdit :
- Propterea exaudivit Deus ; et attendit voci deprecationis meae.
Exaudivit. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat : Quia iniquitatem non aspexi, propterea exaudivit me Deus, et attendit voci deprecationis meae. Ecce vicissitudo ; intendentem intendit Deus, haec bona fecit Deus animae meae. Unde
- Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me.
Benedictus sit Deus, [Aug., Cassiod.] quia sic perveni spe ad resurrectionem, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me, sed perseveranter facit orare, ut non in oratione tepescam, et perseveranter miseretur. Si non amota est oratio, securus esto, quod nec misericordia, quae si differt quod dandum est, non aufert. Haec enim duo connexa sunt : si non suspenditur oratio, non protelatur misericordia.
