IN PSALMOS COMMENTARIUS — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - IN PSALMOS COMMENTARIUS

Praefatio

PETRI LOMBARDI IN PSALMOS DAVIDICOS COMMENTARII

 

 

PRAEFATIO

 

Cum omnes prophetas Spiritus sancti revelatione constet esse locutos,

David prophetarum eximius quodam digniori atque excellentiori modo,

velut tuba Spiritus sancti, quam alii prophetavit.

 

 

[Cassiodorus]

 

Alii namque prophetae per quasdam rerum imagines atque verborum integumenta,

scilicet per somnia ac visiones, facta ac dicta prophetarunt.

David autem solius Spiritus sancti instinctu sine omni exteriori adminiculo, suam edidit prophetiam.

Unde convenienter dicitur liber iste Soliloquiorum.

 

 

[Hieronymus et Remigius]

 

Dicitur quoque Psalterium,

quod nomen accepit a quodam musico instrumento,

quod Hebraice nablum, Graece psalterium, a Graeco ψάλλειν quod est tangere, Latine organum dicitur,

quod est decachordum et a superiori reddit sonum per manuum tactum.

Ab illo autem instrumento ad litteram ideo nominatur liber iste,

quia ad vocem illius instrumenti David decantabat psalmos ante arcam in tabernaculo Domini.

Et quemadmodum singulae modulationes illius instrumenti vocabantur psalmi,

ita et singulae istius libri particulae vel clausulae.

Iuxta spiritualem quoque intelligentiam bene ab illo instrumento nomen sortitur,

quia sicut illud instrumentum est decachordum,

ita liber iste docet observantiam decem mandatorum.

Et sicut illud instrumentum reddit sonum a superiori per manuum tactum,

sic liber iste docet bene operari, non pro terrenis,

sed pro caelestibus, quae sursum sunt.

 

Consistit autem liber iste in centum et quinquaginta psalmis, non praeter altioris significantiae rationem.

Hic enim numerus celeberrimis annotatur mysteriis.

Constat enim ex octogenario et septuagenario :

et octogenarius idem significat quod octonarius, et septuagenarius idem quod septenarius.

Octonarius vero octavam significat resurrectionis,

quia cum sint VI aetates viventium, et VII morientium, octava aetas erit resurgentium :

quae ex tunc coepit, quando animae quiescere coeperunt in passione Christi.

Per septenarium vero significatur tempus huius vitae,

quae septem dierum repetitione agitur.

Recte ergo compositus est liber iste in tali numero psalmorum,

cuius partes praefata notant mysteria,

quia sic nos in huius vitae septenario operari ac vivere docet,

ut in octava resurrectionis non induamur diploide confusionis, sed stola geminae glorificationis.

 

Vel ideo in hoc numero psalmorum est compositus,

quia ut diximus hic numerus constat ex octogenario et septuagenario,

qui idem significant quod octonarius et septenarius.

 

[Augustinus]

 

Octonarius vero significat Novum Testamentum.

Patres enim Novi Testamenti ogdoadi, id est, octonario deserviunt ;

observant enim octavam diem resurrectionis Christi,

id est Dominicam et octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis.

Per septenarium vero significatur Vetus Testamentum,

ideo quia Veteris Testamenti Patres hebdomadi, id est septenario serviebant.

Observabant enim septimum diem septimam septimanam, septimum mensem, septimum annum.

Et septimum annum septimae decadis, qui et iubileus dicitur.

Unde Salomon :

Da partes septem nec non et octo ;

et Michaeas :

Suscitabimus super eos septem pastores, et octo primates.

Bene igitur hic liber in hoc numero psalmorum est editus,

cuius partes utriusque Testamenti significant doctrinam,

ut per hoc ostendatur in hoc libro utriusque Testamenti contineri mandata.

 

Distinguitur autem liber iste per tres quinquagenas,

quibus tres status Christianae religionis significantur,

quorum primus est in poenitentia, secundus in iustitia, tertius in laude vitae aeternae.

Quocirca prima quinquagena terminatur in poenitentia,

scilicet

Miserere mei Deus, secundum, etc. :

secunda in iustitia,

Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine ;

tertia, in laude vitae aeternae,

scilicet

Omnis spiritus laudet Dominum.

Et quia haec ita docet, David in lib. hoc,

ideo haec triplex fit psalmorum distinctio.

 

 

[Remigius]

 

Notandum quoque hanc Scripturam plus caeteris in ecclesiasticis frequentari officiis,

quod ideo fit,

quia in hoc libro consummatio est totius theologicae paginae ;

hic enim describuntur praemia bonorum, supplicia malorum, rudimenta incipientium,

progressus proficientium, perfectio pervenientium, vita activorum, speculatio contemplativorum.

Hic etiam docetur quid peccatum auferat, quid poenitentia restituat, quid poenitens peccati conscius dicat,

scilicet

Domine ne in furore tuo arguas me, etc. ;

et alibi :

Miserere mei, Deus, secundum magnam, etc.,

et quid per poenitentiam assequatur, subiungit :

Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

Per quod ostenditur nulli quantumcunque delinquenti de venia ac de misericordia Dei fore diffidendum,

assumpta poenitendi humilitate.

Cum enim cernimus David homicidam et adulterum per poenitentiam factum doctorem atque prophetam,

nulli poenitentiam agendi locus diffidentiae relinquitur.

Sicut et de Sauli conversione, eiusdemque in apostolum promotione de Dei misericordia plene certificamur.

Unde et Epistolis eius plusquam aliorum,

sicut prophetia David Ecclesia in officiis utitur.

Ideo quoque haec prophetia in frequentiori usu habetur,

quia inter alias dictorum excellit apertione.

Ea quippe quae alii prophetae obscure et quasi per aenigmata dixerunt de passione et resurrectione Christi,

et aeterna genitura et de caeteris mysteriis,

David prophetarum excellentissimus ita evidentissime aperuit,

ut magis videatur evangelizare quam prophetare.

 

His consideratis intueri restat quis titulus, quae sit eius materia, quae intentio ; quis modus tractandi.

Est itaque titulus talis :

 

 

Incipit liber Hymnorum, vel Soliloquiorum Prophetae de Christo.

 

Liber dicit et non libri,

contra illos qui dicebant plures libros esse

propter quinque psalmorum distinctiones quae fiunt per fiat, fiat.

Quibus quoque Hieronymus consentit,

sed haec illorum non valida est ratio.

Licet enim quinque sint distinctiones,

non tamen ideo quinque libri sunt dicendi,

sicut plures sunt distinctiones Epistolarum Pauli, et tamen unus liber.

Ex verbis quoque ipsius David hoc clarescit,

qui in Christi persona loquens ait :

In capite libri scriptum est de me.

 

[Cassiodorus]

 

Libri ait, non librorum, unum librum, et non plures fore significans.

Inde etiam in Actibus apostolorum dicitur :

Sicut scriptum est in libro psalmorum, non dixit libris.

Itaque liber unus est,

quamvis Hieronymus quinque esse dicat, propter quinque distinctiones.

 

 

HYMNORUM VEL SOLILOQUIORUM

 

[Augustinus]

 

Hymnus est laus Dei cum cantico.

Canticum est exsultatio mentis habita de aeternis in vocem prorumpens.

Bene ergo dicitur liber iste hymnorum,

quia docet nos laudare Deum cum exsultatione habita de aeternis :

et hoc non tantummodo corde, verum etiam voce,

ut qui audit, dicat : Veni,

et cortina ducat cortinam,

et fontes nostri deriventur foras.

Et sunt isti hymni apud Hebraeos metrice scripti :

quod in translatione servari non potuit.

Vel Soliloquiorum.

 

[Cassiodorus]

 

Hic videndum est quid sit prophetia, et quibus modis fiat, et secundum quae tempora.

Est igitur prophetia inspiratio vel revelatio divina, rerum eventus immobili veritate denuntians.

Unde prophetia visio, propheta videns dicitur.

Fit autem quatuor modis,

per facta, vel per dicta, per ea quae videntur dici vel fieri, id est per somnia et visiones :

Per facta

ut per arcam Noe, quae significabat Ecclesiam,

et sicut per sartaginem ferream inter prophetam Ezechielem et civitatem positam ;

per dicta,

ut per ea quae angeli dixerunt Abrahae et aliis fidelibus,

ut : In semine tuo benedicentur omnes gentes et huiusmodi ;

per visiones, sicuti factum est Ieremiae, qui vidit ollam succensam a facie aquilonis,

et sicut Moysi qui vidit rubum ardere, qui non consumebatur,

et Ezechiel vidit rotam in medio rotae ;

per somnia,

ut per somnium Nabuchodonosor,

qui vidit lapidem de monte sine manibus praecisum.

Quod autem fuit somnium regi, fuit prophetia Danieli.

Et per somnium Pharaonis, qui vidit septem boves, et septem spicas,

quod fuit prophetia Ioseph, spiritualiter intelligenti.

Praeter haec, est et alius prophetiae modus, caeteris dignior,

quando scilicet ex sola Spiritus sancti inspiratione,

remoto omni exteriori adminiculo facti, vel dicti, vel visionis vel somnii, prophetatur.

Hoc modo prophetavit David, scilicet solius Spiritus sancti instinctu.

Unde in sequenti : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

Propterea soliloquium dicitur, quasi solius Spiritus sancti eloquium ;

licet enim et in titulis et in psalmis quibusdam alludat diversis historiis,

tamen ex eis nil didicit,

sed in eis quod per Spiritum sanctum ante cognoverat,

figurari intellexit.

Vel soliloquia dicuntur, quasi sola de Christo eloquia ;

alii namque obscure, et quasi per aenigmata prophetarunt de Christo :

Iste vero David,

quod et de incarnatione et de passione, et de aeterna genitura, et de resurrectione, evidentissime disseruit ;

et ideo dicitur liber Soliloquiorum.

Sicut autem prophetia diversis fuit modis, ita etiam secundum diversa tempora.

Est autem prophetia alia de praesenti, alia de praeterito, alia de futuro.

De praesenti,

ut Elisabeth : Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?

 

De praeterito,

ut Moyses : In principio creavit Deus caelum et terram.

De futuro,

ut : Ecce virgo concipiet, etc.

Et sit prophetia per bonos,

ut per Isaiam, Ieremiam et alios.

Et per malos,

ut per Balaam, Caipham et alios.

Item,

prophetia alia secundum praescientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri,

etiam secundum tenorem verborum,

ut : Ecce virgo concipiet, alia secundum comminationem,

ut : Quadraginta dies sunt, et Ninive subvertetur,

quae non secundum verborum superficiem, sed tacitae intelligentiae significatione impletur.

 

Prophetae per excellentiam cum dicitur Propheta sine adiectione proprii nominis intelligitur David,

ut cum dicitur Apostolus intelligitur Paulus, et Urbs Roma.

Haec autem dicit contra quosdam qui dixerunt plures fuisse psalmorum scriptores, vel auctores,

eo quod eorum nomina in titulis habeantur,

ut Asaph, Heman, Ethan et Idithum,

quod pro mysteriorum significatione quae ex interpretationibus nominum percipitur factum esse in libro ostendemus.

Non ergo illi auctores psalmorum fuerunt,

sed positio nominum rationi servit mysteriorum.

 

 

DE CHRISTO

Ecce de quo agunt Soliloquia, de Christo toto, id est de capite et corpore.

 

Materia itaque huius libri est totus Christus, scilicet sponsus et sponsa.

Intentio, homines, in Adam deformatos, Christo novo homini conformare.

Modus tractandi talis est.

Quandoque agit de Christo secundum caput, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque.

 

De Christo autem agit secundum caput tribus modis.

Quandoque secundum divinitatem

ut, Tecum principium,

aliquando secundum humanitatem,

ut, Ego dormivi et somnum coepi ;

aliquando per transumptionem,

ut quando utitur voce membrorum,

sicut ibi, Longe a salute mea, etc.

Et ibi, Deus, tu scis insipientiam meam, etc.

Item,

de Ecclesia, tribus modis :

Aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos,

interdum secundum malos qui sunt in Ecclesia corpore, non mente ; nomine, non numine.

 

De ordine quoque psalmorum,

qui a serie historiae discordant quaeri solet,

quare scilicet non sunt eo ordine dispositi quo compositi.

Quod non esse liquet, cum historia de qua agitur,

in Miserere mei, Deus,

praecesserit illud, de quo agitur,

in Domine quid multiplicati sunt.

Et : Benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas, etc.,

ante ambos praedictos psalmos editus fuerit.

Ad quod dicitur,

quia si in quibusdam possit reddi ratio ordinis, non tamen in omnibus.

Neque tamen sine ratione ita dispositi sunt.

Esdras namque propheta,

qui Psalterium et totam bibliothecam a Babyloniis combustam instinctu Spiritus sancti reformavit,

eodem Spiritu revelante, psalmos ita disposuit,

eisdem et titulos apposuit, qui sunt quasi claves psalmorum.

Sicut enim per clavem intratur in domum,

ita per congruas titulorum expositiones, subiectorum clarescit intelligentia psalmorum.

Haec autem circa totum librum advertenda sunt.

 

 

Praeter haec autem in singulis psalmis quaedam specialia consideranda sunt.

 

[Hieronymus]

 

De primo itaque psalmo videamus,

ubi considerandum est quare ei titulus non praeponitur sicut et aliis,

quae sit eius materia, quae intentio, quis modus tractandi.

 

[Cassiodorus]

 

Hinc primo psalmo, ideo titulus non apponitur,

quia psalmus iste principium est et praefatio, et caput libri,

sicut in sequenti dicitur : In capite libri scriptum est de me :

et de illo agit, qui est omnium principium,

id est, de Christo, qui non habet principium.

 

[Hieronymus]

 

Ideo itaque titulo caret, ne titulus praescriptus, libri caput et initium videretur ;

vel etiam ideo quia iste psalmus, quasi titulus et prologus est sequentis operis.

Continet enim summam et materiam totius libri.

Materia autem huius psalmi eadem est, quae et totius libri scilicet Christus integer.

Similiter intentio.

Modus autem tractandi talis est.

Bipartitus est psalmus.

Primo, agit de beato viro, per beatitudinem nobis blandiens.

Secundo, agit de ultionibus iniquorum, terrens nos adversis,

ibi : Non sic impii, non sic.

De beato autem viro agit hoc modo :

Primo versu ostendit eum immunem ab omni malo ;

secundo, plenum omni bono in se, inde utilem aliis, et hoc usque ad partitionem.

Ad ostendendum vero eum immunem ab omni malo,

utitur comparatione veteris hominis, scilicet Adae,

ostendens illum plenum esse omni malo,

quia non valet melius ostendi cuiusque rei excellentia,

quam si sui contrarii vilitas atque oppressio vel depressio non taceatur.

Ostendit itaque veterem Adam triplici genere peccandi, diliquisse,

scilicet cogitatione, voluntate et actu, verbi doctrina vel consuetudine.

Item :

Cogitatio large accepta tria complectitur,

scilicet primum motum animae qui est venialis culpa,

delectationem atque consensum quae sunt mortalia.

Qui ergo peccat, consensu et cogitatione peccat.

Qui vero nec cogitatione peccat, nec consensu, vel delectatione.

Hic autem tria genera peccandi notat per tria verba

scilicet : Abiit, stetit, sedit.

Per abiit, peccatum voluntatis ;

per stetit, peccatum operis ;

per sedit peccatum verbi, vel consuetudinis.

Abiit ergo Adam a Deo, non loco,

 

[Cassiodorus]

 

sed dissimilitudine,

cum persuasioni diaboli et Evae consentiens a Deo recessit ;

 

[Alcuinus]

 

stetit,

cum pomum vetitum comedens, in peccato delectatus est ;

sedit,

cum se excusando et culpam in Creatorem referendo in superbia confirmatus est,

dicens : Mulier quam dedisti mihi seduxit me,

 

[Augustinus]

non valens redire nisi per eum liberatus,

qui nihil horum habuit.

Et dicitur hoc a simili exsulantium, qui dum sunt in via, facilius revocantur ;

cum iam stant, difficilius ;

demum difficillime, cum iam ibi magistri et domini effecti sunt.

Ita qui sola voluntate peccat facilius redit ;

qui opere, difficilius ;

qui vero consuetudine vel doctrina verbi, difficillime revocatur.

 

[Augustinus lib. I, De sermone Domini in monte, et serm. 90 De tempore.]

 

Isti sunt tres mortui, quos Dominus suscitavit, in domo, in porta, in sepulcro :

hoc est triduum quo Moyses volebat educere populum Dei de Aegypto.

Item,

nota : Peccatorum impiorum pestilentiae.

Nam impius est qui peccat in Deum, peccator in se, pestilens in proximum.

Et Adam in Deum et in se, et in proximum peccavit.

 

[Remigius]

 

Quasi diceret : Primus homo miser et infelix,

qui abiit in consilio impiorum.

 

[Glosa Interlinearis]

 

Id est serpentis et Evae, id est consensu voluntatis peccavit ;

in via peccatorum stetit, id est opere peccavit.

 

[Alcuinus]

 

Et in cathedra pestilentiae sedit, dans aliis exemplum peccandi,

id est docendo vel consuetudine peccavit.

Cathedra enim proprie doctorum est sicut thronus regum, tribunal iudicum.

 

[Remigius]

 

Ecce ostendit primum hominem tribus modis peccasse.

Peccatur enim cogitatione, actu, verbis, docendo.

Nunc quo ordine creverunt in primo homine

removeri debent a secundo.

Ac si dicat : Primus homo infelix, qui abiit, stetit, sedit,

sed secundus est beatus.

Section 1 of 32
Next section