Distinctio XXXVIII — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXXVIII
Periocha
Recta voluntatem profert intentio rectam.
Et probat intenti regula finis opus.
Ex fine suo voluntas rectitudinem vel perversitatem accipit, ut a bono bona fiat, et a malo mala. Est autem finis bonus charitas, qui tamen ad ulteriorem finem ordinatur, scilicet ad Deum. Hinc bonae voluntatis finis est charitas, beatitudo, vita aeterna, et deus ipse. Finis autem malus est delectatio in aliquo vitioso. Possunt ergo tam bonae quam malae voluntatis esse plures fines intermedii, qui sunt quasi ter quoddam et via ad ultimum finem perveniendi. Cui nec obstat, quod Augustinus dicit non posse duos simul fines constitui. Hoc enim verum est, ubi unus in alterum non ordinatur, quod tamen fit in proposito. Notandum etiam non idem esse omnino voluntatem, quae nominat potentiam, et intentionem, quae motus est quo ad ipsum finem tendimus, et finem in quem tendimus. An etiam idem actus sit, quo quis vult finem, et ea quae sunt ad finem, vel sint actus diversi, Magister sub dubio relinquit. Sed doctores concedunt utrunque sub distinctione. Potest enim in utrunque voluntas absolute et secundum se ferri, et sic sunt duo motus voluntatis : vel in unum propter aliud, et sic erit unus.
