Distinctio XII — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XII
Periocha
Primum materies sub inerti pondere rerum
Condita, per senos est renovata dices.
Elementorum materiam deus in principio cum angelica natura produxit informem et confusam seu indistinctam, quam postea sex diebus distinxit atque formavit secundum quosdam sanctorum, licet secundum alios illa materia simul creata sit et distincta. At primum magis consonum videtur litterae sacrae, quod et magis Magistro placet. Est autem materia illa multis et usitatis nominibus appellata, scilicet terrae, abyssi et aquae, ne unius tantum forma receptiva putaretur et ut rudes (quibus loquebatur Moyses) facilius docerentur. Tenebrae autem illae, quae super faciem abyssi fuisse dicuntur, iam lucis significant absentiam, et nihil sunt, iam vero aerem obscurum, et tunc sunt aliqua creatura. Nec tamen dictam materiam informem fuisse hoc modo accipiendum est, quasi omni forma caruerit : sed quia confusam habuit formam postea distinguendam. Erat autem illa materia ubi modo mundus est, et extendebatur ultra locum firmamenti, inferius quidem grossior, supra autem rarior. Unde et aquae illae factae sunt, quae supra firmamentum esse dicuntur. Sic ergo deus sex diebus materiam creatam distinxit, et opere perfecto septima die quievit, scilicet a facienda nova creatura. Nihilominus tamen et usque modo operatur. Non enim solum omnia in verbo disponendo, et temporaliter creando ac distinguendo operatus est, sed et alia ex aliis producendo : quod usque modo facit.
