Distinctio XXI — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXI
Periocha
Callidus accendens muliebria pectora daemon,
Persuasit miserae sumere poma necis.
Invidens diabolus homini quem per obedientiam ascensurum sciebat, unde per superbiam ipse corruerat, in debiliori eum parte, scilicet muliere, tentando aggressus est, dolo supplantare volens, quos virtute superare non poterat, apparens scilicet eidem in specie, non qua voluit, sed qua permissus est, in qua tamen fraus eius facile perpendi posset, per serpentem scilicet, qua si per instrumetum eidem locutus, ut angelus bonus per asinam Balaam, quem tamen mulier loquelam a deo accepisse credebat. Hinc ergo interrogatione sollicitavit, ut qua via tentando incederet, ex ipsius disceret responsione. Unde et cum quasi dubitando responderet mulier, statim intulit quod voluit, metum, scilicet mortis, si commederent mendaciter excludens, et dignitatis excellentiam falso promittens. Tentavit autem eam de gula, de vana gloria, et avaritia per dictam promissionem. Est nempe duplex tentatio, exterior scilicet, et interior : quae ultima quandoque ab hoste tantum fit sine peccato tentati, quandoque a carne : et tunc non est sine peccato, quae et quia difficilior est, quam exterior qua homo cecidit, ideo gravius puniendus erat. At quamvis levem habuit ad peccandum occasionem, quia tamen alterius suasione peccauvit, ideo remediabilis fuit : non autem diabolus, qui nullo suadente peccavit, praesertim etiam quia non tota angelica natura ceciderat, ut humana, per quam et angelica ruina fuerat reparanda. Praeceptum autem domini de non comedendo utrique datum, ad mulierem per virum convenienter pervenerat, eo quod ipsa viro subdita esse debebat : quos et Deus fecerat, ut invicem loqui possent, et ab aliis (si essent) discere.
