Distinctio IX — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

Periocha

Consecrata choris caeli nitet aula novenis,

Spirituum summo qui famulantur hero.

 

Novem esse angelorum ordines scriptura tradit, qui in tres distincti sunt hierarchias, ut Seraphin, Cherubin, Throni, et Dominationes, Virtutes, Potestates, et Principatus, Archangeli et Angeli. Dicitur autem ordo, multitude caelestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae assimilantur, ut Seraphin in charitatis ardore, Cherubin, in scientiae plenitudine, et sic de aliis. Haec autem nomina ipsis conveniunt propter nos. Et ab his nominantur quae in ipsis praecellunt, non quod alii ordines hoc non habeant, sed quia illi in hoc excellunt, scilicet respestu inferiorum. Et hi ordines inter angelos ab initio creationis eorum secundum Magistrum non fuerunt, eo quod a gratuitis denominantur, quae postea secundum eundem acceperunt, Unde nec daemones cecidisse dicuntur, quia in ordinibus fuerint : sed quia postea fuissent, dum perstitissent. Neque vero omnes eiusdem ordinis angeli sunt aequales, sed sicut in ordine apostolorum, aut martyrum, alius alio dignior est. Ad hos autem angelorum ordines, homines salvandi assumentur, et per hoc decimum dicuntur efficere chorum. Salvabuntur etiam tot ex hominibus secundum Gregorium, quot ex angelis perstiterunt. Quod nec Augustinus abnuit, licet ad minus tot quot ceciderunt, salvandos putet.