Distinctio XX — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XX
Periocha
Spumat perpetuo caro foeda libidinis aestu,
Quam nimium primus commaculavit homo.
Etiam in innocentiae statu homines contra falsam quorundam opinionem filios generassent, absque libidinosa concupiscentia : genitalibus enim membris ad hoc opus, ut caeteris, pro voluntate usi fuissent. Quod autem non generaverint, id inde evenit, quia deus hoc nondum praeceperat, et paulo post mulieris formatione peccaverunt. Postea quam autem in paradiso generassent, an parentes illic relicta posteritate, statim translati fuissent ad requiem beatitudinis, an expectassent omnes, quousque beatorum numerus compleretur, tametsi ex scripturis sacris id certum non est, Magistro teste : tamen extra textum communiter prius illud amplectuntur dostores. Generassent autem etiam in hoc statu parvulos filios scilicet pro strictitudine uteri materni, qui filii secundum magis probabilem opinionem in statu corporis, loquela, aliisque huiusmodi per temporis successione profecissent. Nam ut supra dictum est, cibis quoque in eodem statu indigebant, sed et in iis quae pertinent ad animam, tempore profecissent, neque tamen poesona iis fuisset rerum inscitia, nec ob id ignorantia dici potuisset, eo quod respectu eorum quae nec scire tenebantur, fuisset. Paraverat ergo deus homini sicut bonum temporale et visibile pro natura corporis, sic invisibile et spirituale pro anima. Unde si praeceptum dei servando per stitisset, ultimo ad requiem beatitudinis fine mortis interventu ipse cum tota posteritate sua fuisset translatus.
