Distinctio XXII — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXII
Periocha
Esse dei similis dum falsa cupiverat uxor,
Degustanda viro noxia poma dedit.
Protoparentum primi peccati origo fuit quaedam praesumptionis elatio reprimenda, ex qua primo mulier, post hoc vir in peccatum consensit, non quasi illa elatio diaboli suggestionem, sed opus peccati praeceserit. Quae tamen aliter in animo mulieris fuit, quae serpenti credebat, quam in viri, qui ideo et aliter quam mulier illectus fuit. Hinc etiam et gravius peccavit mulier, tum, quod serpenti contra Deum credidit, tum, quod elate nimis se aequalem deo fieri posse putavit, quod vir non fecit : tum etiam, quod non modo in se et proximii, ut vir : sed etiam in deum peccavit. Nec obstat quod parem fastum in utrisque fuisse Augustinus dicit. Hoc enim de excusatione intelligitur, sed non quo ad praedicta. Sed nec hi qui et virum Dei aequalitatem appetiisse dicunt, mulierem in hoc magis exarsisse tacent. Denique etsi mulier peccavit ex ignorantia, quantum ad hoc quod seducta est, vir autem seductus non est, non tamen ignoravit Dei praeceptum : unde nec per hoc excusari potest. Non enim omnis ignorantia excusat, sed invincibilis tantum. Vincibilis autem potius aggravat. Porro cum hominis natura bona esset sine vitio, consensus mali ex libero voluntatis arbitrio processit, diabolo id suggerente. Unde nec voluntas mala in quantum actus peccatum praecessit, licet in quantum quaedam natura seu naturalis potentia, praecesserit.
