Distinctio VIII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

Periocha

Angelus interdum commissa negotia complens,

Aere de liquido sumere membra slet.

 

Corpora naturaliter sibi unita angeli sine boni, sive mali, non habent. Et licet Augustinus eos corpora aëra habere, dicere videatur : hoc tamen non assertive, sed magis recitative ponit. Assumunt autem corpora, ut visibiliter nobis pro voluntate aut permissione dei appareant, et circa nos operentur. Unde et iterum illa corpora deponunt. In quibus etiam corporibus assumptis locuti sunt quandoque ex parte totius trinitatis, quandoque autem in persona patris, quandoque filii, quandoque et spiritus sancti. Utrum autem deus aliquando in formis corporalibus apparuerit, et utrum angeli in corporibus apparentes, in suis corporibus hoc faciant, (dato quod corporei sint) an alia quadam assumant, sub dubio relinquit Magister. Sed extra textum dicitur, quod faciunt id in corporibus assumptis. Ipsi enim corpora non habent. Essentia autem dei quia immutabilis est, nunquam in se videri potuit ab aliquo. Neque vero  diabolus vel etiam angelus bonus substantialiter menti humanae illabi potest, sed solus deus, licet daemones corpora ingredi possint et ea vexare.