Distinctio XXXVII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXXVII

 DISTINCTIO XXXVII

 

Periocha

Nulla deo quenquam premit auspice culpa, tametsi

Causa voluntatis sit Deus ipse malae.

 

Praedictae sententiae qua dictum est, voluntatem malam, et actum malum in quantum actus, aliquid esse, et bona esse, ac a deo fore, licet non in quantum deformitates quaedam sunt, plurimi contradicunt, asserentes ea nulla ratione bona esse, nec aliquo modo a Deo fore, cum scriptum sit : Sine ipso factum est nihil, id est, peccatum. Solvuntque rationem supra adductam, scilicet omnia quae sunt, in quantum sunt, bona sunt, etc. dicentes hoc veritatem habere in esse naturale et substantiale habentibus qualia peccata non sunt. Dicunt enim illud per quod homo sit deterior, quale est peccatum, a deo esse non posse : neque ipsum causam esse eius quod est nihil, ut est peccatum etc. Magister vero harum opinionum iudicium lectori relinquens, nihil expresse concludit, tametsi doctores extra textum sentiunt eum prima iuxta praedicta. Nec difficile est solvere ulterius motiva, distinguendo inter peccatum in quantum actus est, et in quantum deformitas, secundum quam etiam distinctionem diversae autoritates accipi possunt et concordari. Porro cum dicitur, Deum mali causam non esse, quod omnes tenent, nomine mali poena intelligenda non est, sed peccatum. Alioqui verum non esset quod dicitur : Non est malum in civitate quod deus non fecit. Et, Ego sum deus creans malum. Poena enim malae quidem sunt malis, in quantum autem iustae sunt, a Deo sunt et bonae. Sicut et Deus dicitur mortem non fecisse, id est, hoc pro quo mors infligitur, scilicet peccatum, et tamen scriptum est mortem a Deo esse, scilicet in quantum poena est.