Distinctio XXIX — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXIX
Periocha
Exturbatus homo foelicibus exulat hortis,
Mox vetitum cupido dum capit ore cibum.
Indiguit homo primus gratia operante, non quidem ut ea a malo seu peccato, quod non habuit, liberaretur, sed ut ad bonum voluntas eius praepararetur. Habuit autem (opinione contraria non obstante) virtutes, ut iustitiam, et similes, quas tamen actualiter peccando amisit. Hinc et in peccati poenam a voluptatis horto exclusus fuit, et similiter ab esu ligni vitae prohibitus. De quo (non quidem post peccatum, sed ante) comedens vivere in aeternum poterat. Unde quod in Genesi legitur : Videte ne sumat de ligno vitae, etc. accipiendum est, scilicet quo indignus nunc est, de quo dum ante peccatum comedisset, immortalis esse poterat. Et in hunc etiam modum potita est custodia, ne ad paradisum homo rediret. Quanquam autem de ipso ligno vitae ante peccatum manducasse pro habiliter putari potest, non tamen statim immortalitatem permansivam assecutus est, quia ad hanc consequedam requirebatur saepe iterata eiusdem ligni comestio.
