Distinctio XV — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XV
Periocha
Aëra quinta dies, tellurem sexta replevit.
Septima completum sanctificavit opus.
Die quinta deus fecit opus ornatus aëris et aquae, creans volatilia, et ea in aëra sursum lenans, pisces vero in aquis relinquens.
Sexta autem die terram ornavit iumentis, reptilibus et bestiis de ea formatis. Animalia tamen nociva et venenata, creata fuerunt innoxia : sed homine peccante, facta sunt noxia : ut per ea peccata puniantur, et bonorum probetur patientia. Ea vero quae ex putrefactione nascuntur, tunc producta non fuerunt nisi materialiter. Novissime vero factus est homo, tanquam omnium dominator animalium. De creatio ne autem rerum quidam dicunt per intervalla sex dierum res esse formatas et distinctas, quod et scripturae magis videtur consonum, et ab ecclesia approbatum. Alii tamen dicunt omnia simul facta esse, quidam quidem formaliter, quaedam autem materialiter tantum, et postea distincta : de quo et supra habitum est.
Die autem septimo deus quievisse dicitur, et opus suum complevisse, per hoc quod ultra creaturam novam non condidit, quae scilicet materialiter, vel in suo simili non praefuerit, res tamen productas sanctificavit et benedixi.
Sic ergo die sexto complevit opus suum operando ; septimo autem ipsum opus sanctificando. Unde dies ille mystica quadam ratione dicitur sanctificatus.
