Distinctio VII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

Periocha

Non male conatur bonus angelus, aut bene pravus,

Sit licet arbitrio liber uterque suo.

 

Perstantes angeli in bono per gratiam sunt confirmati, ita ut iam peccare non possint : cadentes vero, adeo, obstinati, ut iam nihil bene aut velle aut agere possint. Neque tamen per hoc vel hi vel illi liberum amiserunt arbitrium, non obstante eo quod hoc ad utrumque se habet, cum boni adiuti gratia, spontaneae hoc faciant : mali etiam a gratia deserti et corrupti, surgere ad bonum nolint. Immo per hoc boni arbitrium habent liberius, quia peccato servire non possunt, quod ante potuerant, prout loquitur Hieronymus. Quamvis autem mali angeli per malitiam obdurati sunt, vivaci tamen sensu non sunt penitus privati, sed magno scientiae acumine vigent, tam natura quam experientia, atque etiam bonorum spirituum revelatione, quae iis quandoque sit deo id volente. Quorum et malorum scientia magicae artes Deo permittente fiunt ad fallendum fallaces, et ad monendum fideles, et ad probandum patientes. Neque vero per hoc visibilis rerum natura malis angelis ad nutum deseruit. Nec ipsi ex hoc creatores dici possunt, cum hoc sit solius dei, sed per occulta quaedam et latentia in rebus semina, ea perficiunt : sicut nec parentes filiorum dicuntur creatores, sicut in simili homo exterius docere potest, licet difficilius : sed solus deus intrinsecus iustificare. Possunt tamen et multa per naturae subtilitatem daemones, quae a deo facere non permittuntur, prohibentibus etiam quaedam bonis angelis.