Distinctio XXIII — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXIII
Periocha
Primum hominem ornabat numerosa scientia, quamvis
Non fuerit casus praescius ipse sui.
Quanquam deus hominem casurum praesciret, tentari tamen eum permisit ad dignitatem hominis ostendendam, qua potior est ille qui tentari quidem potest et non consentire, quanquam ei nec consentire, nec tentari potest. Quem et licet malum futurum sciret, creavit tamen ob bonum quod inde novit eventurum. Nec eum impeccabilem facere voluit, licet melius esset, eo quod hoc sit sanctorum angelorum. Neque a consensu eum praeservauit, ut sic nec infructuose esset bonus, nec malus impune. Sed nec voluntatis divinae praeter ipsam alia causa est quaerenda. Dedit autem homini mox postquam ipsum creavit, scientiam rerum creatarum, et sui ipsius, et creatoris, per quandam interiorem inspirationem, infra tamen eam quae in patria est, qua quidem scientia quid cuique deberet, satis agnovit. Et quamvis agendorum tantam habuerit scientiam, casus tamen sui praescius non fuit, ut supra de angelo malo dictum est.
