Distinctio XIII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

 

Periocha

Tempora quo certis deus intercidet et horis,

Mox a luce suum nobile coepit opus.

 

In opere distinctionis deus primo congruenter fecit lucem, quae alia habet manisestare. Quae quidem lux et spiritualis intelligi potest, scilicet angelica natura praecedenter per caelum significata : hic autem per lucem, id est, per gratiam formata, potest et intelligi corporalis, scilicet pro nubecula aliqua lucida de praeiacenti materia producta, in ea scilicet parte, ubi modo sol est seu movetur, cuius et vices habuit, noctem et diem illo triduo distinguens. Quae nec ab aquis impediebatur propter earundem tunc raritatem. Potest autem dies tunc dicta, intelligi aut lux praedicta, aut ipsius illuminatio, aut spatium viginti quatuor horarum. At prima dies naturalis a plena luce exordium sumens, aurora et mane caruit, et per vesperam in mane sequentis diei tendens, excrevit in spatium supradiectum. Postea autem in mysterio dies a vespere incepit. Dicta vero lux, solum superiores illuminabat partes : nec ita clare, ut sol modo facit. Unde nec frustra post quarta die sol formatus est. Et hoc aut de eadem ltace, vel saltem eam coniunctam habet. Porro deus pater mundum producens, nullum vocis sonitum edidit, sed verbo suo (id est filio) non quidem ut instruntento, sed uno secum opifice, ex sese aeternaliter genito, cuncta creavit. Quod incidenter dicit Magister contra haereticos, qui in scripturarum intellectu enormiter oberrabant.