Distinctio XXXIX — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

Periocha

Sola voluntatis mala dicitur actio, quamvis

Caetera virtutum sit maculata cohors,

 

Voluntas quidem ex se bona est, in quantum scilicet est naturalis potentia : mala tamen dicitur ob deordinationem, quae in ea contingit. Et hic quidem est modus dicendi seu sententia eorum, qui dicunt omnia esse bona, in quantum sunt, sed secundum Magistrum quaeri tum ab eis potest, cur non ita sit et in caeteris animae potentiis, ut memoria, et caeteris. Ubi ulterius illi dicunt, quod in actibus harum non contingit deordinatio eo modo, quo in actu voluntatis, sed ratione inordinatae voluntatis actus eorum mali fiunt. Quod quidem inde est, quod earundem actus noc sunt eiusdem generis cum actibus voluntatis, propterea quod ad concupiscendum vel respuendum non ordinantur, velut actus voluntatis, quamvis actibus eorum voluntas abuti possit. Utrum autem idem sit voluntatis motus, quo bonum eligit, et malum respuit, an diversus, Magister refert contrarias opiniones, nec desinit. Doctores autem communiter sentiunt, quod sint diversi.