Distinctio XIX — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XIX
Periocha
Dum paradisiacis diversaretur in causa in hortis,
Nulla mortis erat lege revinctus homo.
In innocentiae statu homo mortalis erat quodam modo, et quodam modo immortalis. Poterat enim mori, poterat et non mori. Habuit ergo tunc posse non mori, post peccatum habet necesse mori, post resurrecsionem autem non poterit mori. Erat ergo tunc corpus ipsius hominis animale, cibis indigens, unde et mortale : sed postea factum est mortuum, necessitatem moriendi habens : post resurrectionem vero erit spirituale, nec cibis egens, nec mori potens. Quam tamen immortalitatem, non ex conditione naturae, sed ex dono gratiae habuit homo, ex esu scilicet ligni vitae, de quo si non edisset, peccasset, eo quod et hoc edere praeceptum ipsi fuerat, unde et moreretur. De hoc etiam ligno quidam dicunt quod non fuit totalis causa immortalitatis, sed coadiuvans. Alii autem, quod immortalitate omnino habuit ex esu ligni vitae, Sed et quibusdam videtur quod a natura quandam habuisset immortalitatem, et perfectionem eiusdem ex usu dicti assecutus fuisset. Magister autem sentit, quod ex eodem homo etiam primam imortalitatem habuerit.
