Distinctio XVIII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

Periocha

Olim formosi gravido de corporis osse

Scilicet enata est foemina prima viri.

 

Intra paradisum mulier formata est a Deo. Postquam enim Adam illic positus est, et animalibus ad eum adduttis, nomina eis imposuerat, immisit deus soporem in ipsum, et ex una de costis eius, Eva formavit. Noluit autem deus mulierem simul cum viro creare, et ad confundendam diaboli superbiam, qui principium aliud a deo esse voluit, et ut similitudo dei qui est omnium rerum principium, in homine per hoc fieret manifesta. Est autem mulier facta non de capite aut pedibus, sed de costa viri, ut non domina aut ancilla, sed socia illius haberetur. Et hoc ipsius dormientis, ne scilicet dolorem sentiret, et deus poten sanisuamin non excitando eum per hoc ostenderet, utque sacramentorum processus de latere Christi figurare. Nec ad costa illam aliqui suit addita materia, sed (ut cum quinque panibus factum est) materia illa virtute dei fuit multiplicata. Licet autem angeli ad hoc ministraverint, solus tamen deus quod creationis est, effecit. Neque orgazinatio corporis illius fuit ex aliqua ratione seminali, sicut in rebus a natura productis fieri solet, sed virtute divina supernaturali. Anima vero ipsius mulieris non (ut quidam sentiebant) de anima Adae, cum indivisibilis sit ac incorruptibilis, formata est, nec praecedenter etiam est creata sed creando (ut caeterae) infusa, et infundendo creata.