Distinctio XXXV — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV

 

Periocha

Finit varia sceleris substantia lege,

Quam magis hoc complet, quod latet intus, opus.

 

Definitur peccatum, esse dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei. Vel est voluntas volendi vel retinendi quod iustitia vetat. Vel est praevaricatio legis et caelestium inobedientia praeceptorum. Quarum definitionum et prima et ultima actus tam interior, quam exterior, secunda autem interior ostenditur peccatum esse. Et cum peccatum sit in actu tam interiori quam exteriori, non obstantibus opinionibus extraneis quorumdam, principalius tamen est in actu interiori, procedens ut fructus malus ex arbore mala, scilicet prava voluntate. Quamvis aut voluntas et ipsius actus, mala quaedam dicuntur, in quantum sunt contra legem Dei, quia tunc nihil sunt : bona tamen quaedam dicuntur inquantum sunt a Deo, a quo nihil mali esse potest. A deo autem eos esse patet, quia alioqui ad ipsius non pertinerent providentiam. Adulterium ergo, et homicidium, et huiusmodi actum quidem nominant, insuper et actus de formitatem, et secundum hanc a Deo non sunt. In peccatis quoque omissionis, licet negationes significari videantur, tamen aliquid positivum in eis intelligitur scilicet recessus a bono. Neque tamen peccatum tale malum est, quale poena, quae scilicet a Deo est : sed est corruptio activa, quae nihil est. Unde sic a Deo non est : corruptio tamen passiva effectus est peccati. Nam per ipsum anima spoliatur gratuitis, et homo in naturalibus quo ad animam et corpus vulneratur. Et per hoc cessant quorundam obiectiones, ut in textu patet.