Distinctio XL — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XL
Periocha
Praecipua commendat opus bonitate voluntas,
Quamvis et propria sit ratione bonum.
Actus exteriores boni sunt quidem omnes, in quantum sunt, iuxta quod supra secundum opinionem magis probatam dictum est. Moraliter autem boni aut mali, ex recta vel inordinata voluntate iudicari debent, sic, ut hi scilicet boni simpliciter dicantur, qui bonam ac rectam causam habet ex bona facti intentione, hoc est, qui ad bonum tendunt finem ; mali vero simpliciter, qui ex perversa procedunt intentione. Hinc et dominus voluntatem arbori, et fructibus opera comparavit. Haec opinionibus aliis dimissis de omnibus actibus universaliter intelligenda sunt, exceptis tamen eis qui de se mali sunt, ut adulterari et huiusmodi. Hi enim per voluntatem boni fieri non possunt : malum nempe etiamsi pia intentione fieri videatur, bonam tamen causam veraciter habere nequit. Neque enim bonum potest esse furtum, etiam si ideo fiat, ut pauperi subveniat, neque rapina, et sic de aliis, quamvis bonas causas habere videantur.
