Distinctio XLIII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XLIII

DISTINCTIO XLIII

 

Periocha.

Tunc animam vitiat teterrima culpa nocentem,

Flaminis irridet cum pia dona sacri.

 

Ravissimum omnium peccatorum est id, quod in spiritum sanctum fieri dicitur, quod scilicet nec in hoc saeculo, nec in futuro remittitur, nec pro eodem orandum scriptura dicit. Quod tamen varie a diversis scribitur, nam secundum quosdam est induratae mentis obstinatio, et animus pertinax in malitia, per quam homo sit impoenitens, ac de Dei misericordia disperat, malitiam suam excedere putans divinam potestatem, an vero omnis talis obstinatio peccatum in spiritum sanctum dici debeat, etiam ea a qua homo adhuc ante mortem resipiscit et convertitur necne, duae sunt opinions : quarum prima hoc ipsum affirmans, peccatum in spiritum sanctum dicit irremissibile, pro eo quod difficulter remittatur. Alia vero dicens quod illa solum obstinatio quae est cum finali impoenitentia, sit peccatum in spiritum sanctum, sicut et cuiuslibet peccati finalis impoenitentia, et hoc ipsum penitus irremissibile dicit, et utraque est vera secundum modum, quo accipit hoc peccatum. Sed secunda magis convenit scripturae. Desinitur etiam hoc peccatum, quod est invidentia seu oppugnatio fraternae ac supernae gratiae ; quae tamen tale peccatum proprie non est, nisi cum finali impoenitentia, quae non solum neget poenitendi actum, sed etiam sit in proposito, denique et definitur esse peccatum contra bonitatem et virtutem spiritus sancti commissum. Quod tamen non sic in spiritum sanctum committi dicitur, quasi per hoc aliae personae non offendantur : sed quia contra appropriatum sit spiritui sancto, scilicet bonitatem divinam.