Distinctio XXVIII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

Periocha

Nemo implere potest leges, aut vincere crimen,

Cuius in arbitrio gratia nulla sedet.

 

Indubitanter tenendum est, liberum arbitrium sine gratia praeveniente et adiuvante ad salutem non sufficere, nec meritis nostris gratiam advocari, sicut tamen haeresis asseruit Pelagiana : quae adeo gratiae dei contrariatur, ut omnia ipsius mandata implere hominem sine ea posse dicat : nec gratiam dari voluit, nisi ut facilius ea impleantur, ipsum liberum arbitrium per naturam illam esse gratiam asserens, sine qua nihil boni facere valemus, Deo per legem suam nos instruente. Itaque per haec concedebant Pelagiani dari quidem gratuito scientiam, at non sic charitatem et gratiam , sed quasi ex meritis eam acquiri. Destruunt autem et per hoc ecclesiae orationes. Et insuper parvulos sine orginalis peccati vinculo nasci contendebant. Autoritates vero Augustini quibus erronei innitebantur, ad sanum intellectum acceptae, nihil pro eis faciunt, ut in textu liquet. Igitur liberum (ut Hieronymus inquit) sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper indigere Dei auxilio : et tam illos errare, qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare no posse, quam illos qui cum Ioviniano asserunt hominem non posse peccare. Quo simul et error Pelagii eliditur.