Distinctio III — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO III
Periocha
Non eadem angelicas ornabant munera mentes,
Haec minor ingenio, promptior illa fuit.
Circa naturam angelicam quatuor in primis consideranda occurrunt, esseniae scilicet eorum immaterialis simplicitas, et distinctionis personalis diversitas, et intelligendi perspicacitas, et volendi libertas. Quae etsi omnes quidem angeli in sua acceperunt creatione, non tamen aequaliter omnibus impartita sunt. Nam ut in naturae gradu unus alterum excedit, sic et in cognitione, et in arbitrii quoque libertate, prout scilicet voluntatem sequitur. Nam qua ratione cogi non potest arbitrium, ea parte omnes sunt aequales. Neque vero angeli aliqui mali creati sunt, ut nihil morae intercesserit inter creationem et lapsum, ut aliqui opinati sunt, sed omnes boni creati sunt, quantum ad naturam attinet. Unde et mora aliqua intervenit inter creationem, et lapsum malorum. Nihil enim mali deus producere potest. Insuper et mox creati angelici spiritus, omnes naturalem cognitionem sui, ac creatoris, ac caeterarum creaturarum habuerunt, intelligentes quid bonum aut malum. Habebant et naturalem quendam dei et sui amorem, licet secundum Magistrum nondum eum meritorium, propterea quod (ut dicit) gratiam tunc nondum acceperint.
