Distinctio II — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio II

DISTINCTIO II

 

Periocha

Tam mens spirituum quam rerum caetera moles

Mox a principio nuda creata fuit.

 

Angelica natura (quae in scriptura et sapientia quandoque dicit) omnium prima creata est, non quidem quasi tempore omnes praecedens, sed dignitate. Ipsa enim, et caelum empyreum, et tempus, et quatuor elementorum materia simul sunt condita. Unde cum dicitur, in principio creavit deus caelum et terram, per caelum secundum Augustinum intelligitur spiritualis creatura, per terram autem corporalis. Quamvis autem angelum alias creaturas omnes duratione quadam praecessisse, Hieronymus dicere videtur, hoc tamen non ex propria, sed ex aliorum opinione locutus putari debet. Denique sicut ex scripturae autoritate colligitur, in caelo empyreo creati sunt angeli. Unde et mali per peccatum inde corruerunt, et boni in eodem permanserunt. Quod quidem caelum tale dicitur, quasi igneum, et est id, de quo dicitur, quod in principio deus caelum creauit, etc. Est autem angelus primo creatus informis, quantum ad habitum gratiae spectat, secundum quam postea formatus est, et ad deum conversus. Notandum tamen extra textum, quod secundum quosdam creatus in gloria angelus tenetur.