Distinctio XXXIX — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XXXIX

Distinctio XXXIX – Quaestio 35

 

Utrum simpliciter citra Deum omnia divinae providentiae pariter sint subiecta.

 

Quod non. Probatur : Deus non est provisor nisi eorum, quorum est auctor ; sed ipse non est auctor mali, ergo <etc.>. Antecedens pro prima parte patet per Augustinum libro 83 quaestionum quaestione prima ; et pro secunda notum est de se.

Secundo sic : Aliqua simpliciter sunt casualiter et fortuite, ergo <etc.>. Consequentia tenet, quia repugnat casuali et fortuito, quod facit a proposito, ut patet 2° Physicorum, sed antecedens patet de multis casualibus effectibus.

Tertio sic : Animalia irrationalia non sunt sub providentia Dei, ergo quaestio falsa. Antecedens patet per Apostolum primae <ad> Corinthios 9 : Numquid de bobus cura est Deo, quasi dicat non, ergo <etc.>.

Quarto sic : Sapientia sive concupiscentia carnis nec est, nec potest esse subiecta legi Dei, ergo nec providentia. Consequentia tenet, cum idem sit lex et providentia Dei. Antecedens est Apostoli, ad Romanos 8°.

 

In oppositum est quod dicitur Sapientiae 6°, quod aequaliter est ei cura de omnibus, ubi nomine curae intelligitur providentia, ergo <etc.>.

Notandum, quod scientia, dispositio et providentia Dei idem significant, licet alia et alia ratione. Scientia namque dicitur divina cognitio absque respectu ad creaturam, quia scientia non solum extendit se ad extra, sed etiam ad intra. Sed dispositio dicitur divina scientia, prout ipsa est ratio, secundum quam Deus ab aeterno res creandas in suis ordinibus distincte providit, et huiusmodi rationis executio dicitur creatio. Providentia vero dicitur eadem scientia, prout ipsa est in Deo ratio, secundum quam rebus creandis talia conferre disposuit, quibus in suum finem dirigantur, et huiusmodi executio  in effectu vocatur gubernatio. Unde potest providentia sic describi ; providentia est aeterna ratio, secundum quam Deus rebus creandis talia conferre disposuit, qualibus seu quibus in suos fines vel in finem dirigantur ; per hoc, quod refertur ad creaturas, differt a simplici scientia, per hoc vero, quod confert ea, quae ad finem consequendum dirigunt, differt a praescientia et dispositione.

Secundo notandum, quod aliquid subesse alicui est dupliciter : Uno modo per se, alio modo per accidens. Sic enim dicimus positivos per se esse sub generalissimo et privativos per accidens seu reductive. Sic etiam possumus intelligere, quod omnia sint sub providentia Dei tamquam sub generalissimi principis regimine, sive per se, sive per accidens sint sub eo, prout videbitur in conclusionibus.

Tertio notandum, quod adhuc illa, <quae> simpliciter et positive habent esse, dupliciter possunt dici sub provisione divina : Uno modo aliquid est sub providentia tamquam illud, cui providetur, alio modo tamquam instrumentum, per quod providetur.

Quarto notandum quod ly ‘pariter’ dupliciter potest capi : Uno modo valet tantum, quantum simul, sicut Socrates et Plato pariter habitant. Alio modo tantum valet, quantum eodem modo seu aequaliter, sicut Socrates et Plato sunt pariter intelligentes.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Quaecumque Deus facit vel facturus est, illa fecit, facit vel faciet obiective, finaliter propter semel ipsum. Probatur : Solus Deus est simpliciter summum bonum, ergo ipse solus potest esse primum et principale obiectum totius suae cognitionis et dilectionis, et ergo quicquid diligit, hoc diligit propter seipsum. Sed Deus nihil facit nisi quod diligit ; nihil enim odit eorum quae facit, ut dicitur Sapientiae 2°, ergo <etc.>.

Secunda conclusio : Omnem creaturam Deus ordinat in aliquem finem. Probatur : Omnem creaturam Deus ordinat in seipsum, ergo conclusio vera ; consequentia tenet, cum in se sit summus finis et optimus. Antecedens patet ex praecedenti.

Tertia conclusio : Omnis creatura divisim et omnes simul sunt sub providentia Dei. Probatur : Quaelibet singulariter et omnis universaliter secundum rationem aeternae dispositionis diriguntur in aliquem finem, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex descriptione providentiae. Antecedens patet per duas praecedentes conclusiones.

Quarta conclusio : Non omnia quae sunt sub praescientia Dei vel scientia sunt per se sub providentia. Probatur : Omnia futura mala et etiam praesentia sunt sub scientia et praescientia Dei, sed nulla talia sunt per se sub providentia Dei, ergo <etc.>. Maior patet de se et minor patet, cum etiam mala non habeant per se esse sub scientia Dei, sed quasi per accidens, privatio enim de se non est cognoscibilis, sed per habitum, et ergo mala de se non sunt sub providentia Dei, nisi inquantum opponuntur bonis. Et ideo sic iam Deus ordinat male operantes ad poenam.

Quinta conclusio : Sola bona sunt de se sub providentia Dei. Probatur : Quia sola bona a Deo secundum se disponuntur ad aliquem vel aliquos fines consequendos, ergo <etc.>.

Sexta conclusio : Non omnia quae per se sunt sub providentia Dei aequaliter sunt sub ea. Probatur : Non omnibus talibus Deus aequaliter providet de his, quibus ad suum finem consequendum diriguntur, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex dictis et antecedens patet, quia non aequaliter providet homini et asino nec etiam Socrati et Platoni, ergo <etc.> ; et ex alio, quia aliqua sunt sic sub providentia tamquam illa, quibus Deus providet, sicut sunt supposita agentia ; alia sunt velut instrumenta ad hoc innuentia, sed sunt omnes dispositiones, quibus res disponitur, ut aptius in finem dirigatur.

Ex illa sequitur, quod, si ly ‘pariter’ valet tantum quantum ‘aequaliter’, ita quod referatur ad res, quod illae aequaliter se habeant, quaestio est falsa.

Septima conclusio : Capiendo ly ‘pariter’ primo modo, omnia citra Deum sunt pariter subiecta divinae providentiae ita, quod nihil eam subterfugiat. Probatur : Omnia citra Deum, vel sunt bona, vel mala. Si bona, tunc de se subiecta sunt, ut dicunt quarta et quinta conclusiones. Si mala, tunc sunt reductive subiecta, ut dicit quarta, igitur <etc.>. Ex illa cum praedictis sequitur, quod quaelibet mutatio vel effectus, quantumcumque contingens ad utrumlibet, vel quantumcumque casualis aut fortuitus, est sub certa providentia Dei, quodlibet namque tale Deus secundum regulam aeternae dispositionis suae ordinat in aliquem finem et elicit ex hoc aliquod bonum, ergo <etc.>.

 

Ad rationes.

Ad primum dicendum quod verum est de provisione, prout res per se dicitur esse sub providentia Dei.

Ad secundum dicendum quod licet nobis sint aliqua casualia, Deo tamen nullum est casuale.

Ad tertiam dicendum quod Apostolus non vult excludere creaturas irrationales, sed ostendit ibi dignitatem creaturae rationalis, de quibus principalissime est intelligenda providentia Dei et ergo dicit ibi : Propter nos scripta sunt.

Ad quartam dicendum quod providentia carnis, prout mala est, non est sub providentia, nisi sicut dictum est de malis in quarta conclusione.