Distinctio XLVIII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XLVIII

Distinctio XLVIII – Quaestio 42

 

Utrum teneamur in omnibus nostras voluntates divinae conformari.

 

Quod non. Impossibile est voluntatem hominis conformari voluntati Dei, igitur <etc.>. Consequentia nota, antecedens probatur : Inter voluntatem creatam et non creatam est infinita deformitas, igitur <etc.> ; antecedens patet de se.

Secundo sic : Vel ergo voluntas, scilicet divina et humana conformarentur secundum se et essentialiter, vel in aliquo alio, sive per participationem. Non primum, quia tunc essentialiter conformitas ista essent ipsae voluntates, et sic nihil deformitatis esset in eis ; nec secundum quia de illo alio quaereretur sicut de voluntatibus, utrum per se essent conformae, vel per aliud.

Tertio sic : In multis homo potest iuste velle, quod Deus non vult, igitur quaestio falsa. Antecedens est Augustini in Enchiridio, ubi dicit quod quandoque homo bona voluntate vult, quod Deus non vult.

Quarto sic : Deus potest aliquid velle, quod impossibile est hominem velle, saltem recta voluntate, igitur <etc.>. Antecedens probatur, quia Deus potest velle aliquem damnare et revelare sibi hoc idem, sed nullus recta voluntate potest velle damnari, igitur <etc.>.

 

Ad oppositum arguitur sic : Quilibet tenetur esse amicus Dei, ergo quilibet tenetur habere conformem voluntatem ad voluntatem Dei. Consequentia tenet ex 8° Ethicorum, cum amicorum sit idem velle et nolle. Et antecedens ex praecepto magno in lege quo praecipitur : Diliges Deum etc.

Notandum quod voluntatem nostram conformari divinae voluntatis capitur secundum probationem ipsarum in volendo. Et potest tripliciter intelligi : possunt enim <voluntates> proportionari sive comparari ad invicem quoad actum volendi, vel quoad obiectum, vel quoad modum volendi. Quoad actum est debita proportio quando vellet homo en quae vult liberaliler et caritative, sicut Deus vult omnia, quae vult ; quoad obiectum, quando homo vult idem, quod Deus vult ; quoad modum voluntas hominis diceretur conformis, quando sic vult, sicul Deus vult eam velle, licet non velit illud quod homo, sicut patet de immolatione Isaac.

Secundo notandum : Quod ea, quae Deus notificat nobis se velle, diversimode notificat per signa voluntatis, aliqua enim notificat se absolute et absque conditione velle, ut ea, quae simpliciter bona sunt, quae facit. Alia notificat non simpliciter se velle, sed magis quantum in se est eorum opposilum, ut sunt mala, quae infligit ; non enim absolute vult mala infligere, sed quin benefacere mali noluerunt. Alia notificat se velle, sicut necessaria ad salutem, ut ea, quae praecipit vel prohibet. Alia vero notificat se velle, sicut ad salutem expedientia, ut ea quae consulit.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Voluntas divina est regula totius rectitudinis moralis in voluntate creata. Probatur : Quia in omni genere est primum et supremum quod est mensura, sive regula omnium aliorum, sd voluntas divina est in <se> simpliciter prima et suprema ac dignissima, igitur <etc.>. Maior patet 10° Metaphysicae et minor nota est de se.

Secunda conclusio : Oportet omnem voluntatem creatam ad hoc quod sit recta divinae voluntati  in aliquo conformari. Probatur : Quia divina voluntas est regula totius rectitudinis creatae voluntatis, igitur nulla potest esse recta, nisi per eam reguketur, igitur <etc.>. Consequens tenet de se et antecedens est conclusio praecedens.

 Tertia conclusio : Quilibet quantum ad actum volendi tenetur se divinae voluntati conformari sic, quod conformiter velit. Probatur : Quilibet tenetur omnes actus voluntatis libere et ex caritate elicere, sicut Deus libere et sola caritas vult, quidquid voluntate beneplaciti vult, igitur <etc.>. Consequens tenet, quia hoc est se in actu conformari ut dicit notabile primum, ergo <etc.>.

Quarta conclusio : Quilibet ad hoc quod recte velit tenetur se in modo volendi divinae voluntati conformari. Probatur : Quicumque aliter vult quam Deus, vult eum velle male et non recte vult, igitur <etc.>. Consequens tenet de se et antecedens patet, cum hoc sit contraire et repugnare Dei voluntati, quae est rectitudo.

Quinta conclusio : Quantum ad volitum non quilibet tenetur in omnibus divinae voluntati conformari. Probatur : Non quilibet tenetur velle omnia, quae Deus vult, cum nec quilibet homo sciat omnia, quae Deus vult, igitur conclusio vera.

Sexta conclusio : Quilibet in his, quae absolute scit a voluntate scit a divina voluntate volita, tenetur voluntate deliberativa se, etiam in volito, Dei voluntati conformari, ita quod licet ei nisi condicionaliter oppositum velle. Probatur : Quilibet sit noscens absolute aliquid volitum a Deo et absque conditione volens oppositum, scienter praefert voluntatem suam divinae voluntati, igitur inordinate vult, sed conditionaliter potest velle oppositum, ut si Deo placeret. Ubi advertendum quod Hugo distinguit triplicem in nobis voluntatem videlicet rationis, pietatis et carnis, et in Christo quadruplicem. Unde dicit in libro De voluntatibus Christi loquens de Chrisoto sic : Voluntas deitatis per iustitiam dictabat, voluntas rationis per oboedientiam veritatem approbat, voluntas pietatis per compassionem in malo suspirabat ; voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat. Et ideo voluntate rationis debemus illa velle, quae solum a Deo volita, licet voluntate pietatis possimus condicionaliter velle oppositum.

Ex illis sequitur, quod tempore passionis Christi Beata Virgo licet voluntate pietatis summe pateretur et comparetur, voluit tamen voluntate rationis Christum pati. Secundo sequitur : Similiter nos debemus velle Christum esse passum, licet summe debeamus exsecrari malitiam Judaeorum et eorum, qui ipsum occiderunt. Tertio sequitur, quod similiter debemus velle sanctos ad gloriam Dei passos.

Illa omnia satis patent ex dictis, semper loquendo de voluntate deliberativa rationis, cum hoc bene stat quod ex pietate tam Christi, quam sanctorum passionibus debemus valde compati.

 

Ad rationes.

Ad primam, si per difformitatem intelligitur infinita distantia conceditur quod numquam potest esse talis conformitas, quod essentialiter sint eiusdem formae, possunt tamen aliis modis conformari, ut patet ex conclusionibus.

Ad secundam : Si intelligitur conformitas in aliquo alio per participationem, quod aliquod tertium sit participatum ab ambobus, nec conformantur essentialiter, nec per participationem, sed per proportionem ipsarum in colendo, ut dictum est. Verum est tamen, quod bene per aliquo tertium voluntas nostra divinae voluntati conformatur, quia per gratiam.

Tertia soluta est in positione.

Ad quartam negant quidam, quod Deus posset alicui revelare damnationem suam, cum nec possit velle eam, et ergo non deberet aliter intelligi nisi condicionaliter, sicut nec Deus, nisi condicionaliter vult aliquem aeternaliter damnare. Et igitur potest dici, quod quilibet ex ratione tenetur illam condictionalem velle, si Socrates, vel quicumque, decedit in peccato mortali, ipse est aeternaliter puniendus, sed capiendo specialiter damnationem pro peccato et perpetua blasphemia, Deus nullo modo vult nec potest velle aliquam damnare. Nec aliquis potest rectam voluntatem velle damnari, immo quaelibet pia mens abhorret, cum etiam naturaliter in summum bonum inclinetur et maxime ex ratione in ipsum velut in finem beatificum ordinatur, quem ut omnes adipisci valeamus nobis concedere dignitur ipsa beata Trinitas Deus noster in saecula benedictus. Amen.

 

Section précédente
Section 41 sur 41