Distinctio XXV — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XXV – Quaestio 23
Utrum ille terminus ‘persona’ secundum se et absolute dicat substantiam in divinis.
Arguitur quod sic. Ille terminus ‘persona’ non est relativus, sed absolutus ; sed quilibet terminus absolutus praedicabilis de Deo dicit substantiam, nt patuit supra distinctione vicesima secunda, capitulo ‘Sciendum’. Antecedens vero est beati Augustini 7° De Trinitate, prout allegat magister supra distinctione vicesima tertia, capitulo ‘Quod autem personarum’.
Secundo sic : Idem est Deum esse et personam esse, ergo persona secundum se dicit substantiam. Consequentia patet et antecedens est Augustini ubi supra.
Tertio sic : Persona dicit illud, quod est commune tribus ; sed hoc est substantia sive essentia, igitur <etc.>. Antecedens est Augustini, prout allegat magister in hac distinctione, similiter supra distinctione vicesima tertia.
Quarto : Quidquid convenienter respondetur ad interrogationem, per quid, hoc absolute dicit substantiam, persona est huiusmodi ; igitur etc. Maior patet ex terminis ; minor patet, quia cum quaeritur, quid sit Pater in divinis, convenienter respondetur : ‘persona’.
Ad oppositum arguitur : Quicumque terminus absolute secundum se significat aliquid, ille numquam destituitur a sui significatione, nisi facta nova impositione ; sed ille terminus ‘persona’ nulla nova impositione facta destituitur a significatione substantiae ; ergo non secundum se significat substantiam. Antecedens pro prima parte videtur notum, et pro secunda parte patet per magistrum in hac distinctione, cum aliquando persona non possit significare substantiam, sed vel hypostasim vel proprietatem.
Circa istam quaestionem sunt valde diversae viae, sed dimissis ipsis praemitto breviter definitionem personae istam, quam ponit Richardus, De Trinitate : Persona est intellectualis naturae incommunicabilis exislentia. Per hoc, quod dicitur ‘intellectualis naturae’ excluduntur supposita irrationalia, quae personae dici non possunt. Per hoc vero, quo dicitur ‘incommunicabilis existentia’, excluditur essentia in divinis, quae non dicitur persona. Deinde noto, quod ‘secundum se et absolute dici’ in proposito voco, quod termino absque respectu ad aliquid secundum formalem rationem suae significationis convenit.
Suppositio illa : Sicut ratio specifica rei capitur a forma, sic ratio termini specifica sive ; essentialis capitur a formali significatione, illa satis non est.
Prima conclusio : Nulla res dicitur ideo persona, quia essentia. Probatur, quia tunc quaelibet res huius mundi esset persona.
Secunda conclusio : Nulla res ideo dicitur persona, quia substantia. Probatur similiter, quia tunc substantia, etiam irrationalis, esset persona.
Tertia conclusio : Res non dicitur ideo persona, quia essentia sive substantia intellectualis. Probatur, quia alias essentia divina esset persona.
Quarta conclusio : Res non dicitur ideo persona, quia relativa. Probatur, quia tunc nulla res absoluta esset persona. Ex illo infero, quod persona secundum se et absolute non significat substantiam. Patet, quia tunc conceptus eius absolute esset conceptus substantiae, cum terminus ab illo denominari debeat, quod est de formali ratione eius, ut dicit suppositio praemissa una cum notabili. Secundo infero, quod nec secundum se et absolute significat relationem ; patet eodem modo.
<Quinta conclusio>, persona de formali et proprio significato non significat substantiam proprietate relativa, loquendo de proprietate positiva. Probatur, quia stante, quod non esset aliqua pluralitas in divinis, adhuc esset ibi persona, et tamen non esset ibi tunc substantia cum aliqua proprietate relativa, igitur etc.
Sexta conclusio : De formali significatione personae est, ut significet ens solitarium et distinctum, incommunicabile, intellectuali natura subsistens. Illa patet ex definitione praemissa ; et etiam exclusis omnibus aliis non videtur, penes quid capi possit ratio personae.
Ex illis omnibus infero, quod ille terminus ‘persona’ secundum se et absolute non significat substantiam in divinis ; patet, quia secundum se etiam non significat substantiam, igitur nec substantiam in divinis nec in aliis. Secundo infero, quod hoc, quod persona significat suppositum cum proprietate in divinis, non est, nisi quia applicatur ille terminus ad aliquid illorum, prout est in divina natura. Patet, quia de formali significatione absolute non significat substantiam cum proprietate ; et tamen, quia suppositum in divina substantia non potest esse sine proprietate, ideo, si ille terminus ‘persona’ significat suppositum in divinis, significat ipsum non sine proprietate. Tertio infero, quod quaestio est falsa.
Conclusio septima : Ille terminus ‘persona’ per doctores et scripturas non applicatur ad supposita divina, ut significet substantiam, nec ut significet relationem, nec ut significet substantiam cum proprietate vel relatione. Probatur, quia absque illo termino ‘persona’ vel alio omnino eodem modo significante sufficienter illa omnia significantur ; igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet inductive de quolibet ; quodcumque namque suppositum significat personam, hic alio nomine magis proprie importatur.
Octava conclusio : Potissima ratio, quare hoc nomen ‘persona’ applicatur ad divina, est, ut pluralitas personarum pluraliter significetur ; et ideo, ut haberetur nomen, quod tam divisim de qualibet in singulari <quam> et de pluribus simul vel etiam omnibus in plurali dici possit, inventum est nomen ’persona’. Et est simile de hoc nomine ‘trinitas’, quod non ideo inventum, ut secundum se significet substantiam vel relationem, sed quod simul quasi collecte dici possit et non singulalim de aliqua. Et est illa conclusio manifesta beati Augustini 5° libro De Trinitate, prout prius allegatum est distinctione vicesima tertia.
Nona conclusio : ‘Persona’ non est communis terminus personis, nisi communitate praedicationis sive rationis. Probatur quia ex parte rei persona est communicabitis, ut patet ex definitione, et igitur non est eis aliter commune, nisi quod secundum eandem rationem eis convenit.
Ad rationes dicendum, quod aliter iam utuntur doctores illo termino quam quondam, sicut dicit Praepositinus et Petrus Aureoli, ita quod quondam utebantur illo termino ‘persona’, quod significaret substantiam, modo vero non, et haec fuerunt primae tres rationes cum auctoritatibus suis.
Ad quartam vero patet per ultimam conclusionem, ergo etc.
