Distinctio XXVIII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XXVIII – Quaestio 26
Utrum quinque notiones communiter assignatae ponant res reales in personis et realiter differentes.
Quod sic : Quinque notiones ponunt relationes in personis, sed relationes non solum ponunt respectum rationis in divinis, sicut in creaturis, igitur <etc.>.
Secundo sic : Quia si non, tunc innascibilitas non differt a paternitate, sed <differt> per magistrum distinctione vicesima octava ; et consequenda tenet, quia paternitas ponit rem realem, res autem non differt nec distinguitur a non re.
Tertio sic : Si non, tunc paternitas et communis spiratio non differt realiter, Falsitas patet, quia tunc paternitas et filiatio non differrent, vel in Patre et Filio non esset spiratio communis.
Quarto sic : Notiones non sunt nisi proprietates personarum, sed proprietates illae differunt et non possunt pluribus convenire, sola enim quae per essentiam dicuntur conveniunt pluribus, ut patet per rationem Augustini, positam distinctione vicesima septima.
Ad oppositum arguitur, quia, si sic, tunc communis spiratio differret a paternitate et a filiatione et sic sequitur quaternitas in divinis, contra determinationem : Damnamus.
Nota breviter, quod hic sunt duo modi loquendi circa materiam hanc, sicut de generatione. Aliqui enim dicunt quod essentia sit principium generandi, prout est in Patre, ut fecunditas naturae per modum non habendi ab alio ; sic etiam essentia in Patre et Filio, velut una fecunditas voluntatis respectu tertiae personae procedentis a duabus, est principium spirandi, sive vis spirativa communis et eadem in Patre et Filio. Alii vero dicunt, sicut et visum est supra distinctione quinta, quod essentia nec est principium quod generat nec quo general, et igitur habet consimiliter dicere, quod nec sit vis communis spirativa, et illos oportet aliter dicere.
Secundo notandum, quod notiones communiter assignantur illae : innascibiliias, paternitas, filiatio, activa spiratio et processio. De sufficientia vero notionum est advertendum, quod ad notionem tria requiruntur : Primo quod dicat aliquid speciale, vel simpliciter proprium uni personae vel ad maximum duabus, secundo quod pertineat ad dignitatem, quia quae non sunt alicuius dignitatis, non oportet multum notificare, tertium, quod pertineat ad originem. Possumus ergo personam divinam dupliciter considerare : Vel ut principium, vel ut a principio, et quodlibet illorum dupliciter, quia vel affirmative, vel negative. Si primo modo et in ratione principii, hoc est dupliciter : vel ut principium a quo alius per modum naturae - sic est paternitas - vel a quo alius per modum voluntatis, et illa est communis spiratio. Si vero consideratur ut a principio, hoc similiter dupliciter : Vel ut a principio per modum naturae, vel <per modum> voluntatis. Primo modo est filiatio, secundo modo processio, sive passiva spiratio. Et sic habentur quattuor notiones. Si vero consideramus negative ut principium, hoc non est alicuius dignitatis, et ergo nulla secundum hoc capitur notio, non enim importat dignitatem, quia nihil sit ab eo tamquam a principio. Si vero recipimus negative personam, secundum hoc consideramus personam esse et a nullo alio, et hoc est dignitatis et proprietas innascibilitatis et sic habemus quinque notiones.
Tunc sit breviter prima conclusio illa : Innascibilitas non ponit aliquam rem in Patre praeter paternitatem. Probatur : Innascibilitas non ponit nisi autoritatem principii et illam non esse ab alio, sed hoc nihil addit in supposito Patris, ultra relationem paternitatis, igitur ex illa patet quod non omnes ponunt res reales et ergo quaestio est falsa.
Secunda conclusio : Loquendo secundum modum primae opinionis, paternitas et activa spiratio non ponunt relationes realiler distinctas in supposito Patris. Probatur, quia secundum illam opinionem activa spiratio est essentia in Patre, sed illa non addit ad paternitatem aliquid realiter, igitur <etc.>.
Ex illa sequitur tertia <conclusio>, quod Pater et Filius non dicuntur unum principium Spiritus Sancti, nisi quia in eis est una fecunditas voluntatis ad producendum Spiritum Sanctum. Patet quia aliud nihil est commune Patri et Filio, nisi essentia, quae est in eis fecunditas voluntatis.
Quarta conclusio : Loquendo secundum modum secundae opinionis communis spiratio est relatio realis existens in Patre et Filio. Probatur, quia secundum illam opinionem, sicut essentia non est principium generationis, ita nec spirationis, et quia tamen eadem opinio sicut et omnes concedunt unam vim spirativam in Patre et Filio, et nihil est eis commune nisi essentia, igitur imaginatur illa opinio, quod sicut essentia est una communis in tribus, ita communis spiratio est una proprietas in duabus personis et distincta ab eis : et ista opinio est Petri Aureoli et Durandi et plurium aliorum.
Ex illa sequitur quinta <conclusio> secundum illam opinionem, quod communis spiratio est notio, sive relatio realiter distincta a relatione paternitatis. Patet, quia paternitas non est communis spiratio, sive vis spirativa, cum vis spirativa una et eadem realiter sit in Patre et Filio et paternitas non.
Sexta conclusio, quod secundum eandem opinionem quattuor notiones praeter innascibilitatem sunt proprietates sive relationes realiter differentes ; illa patet ex dictis.
Et sic secundum illam opinionem non restat nisi solvere primam rationem ante oppositum et principalem in oppositum.
Ad primam dicendum quod non omnes ponunt reales relationes, quia non sunt omnes positivae.
Ad aliam vero dicendum, quod determinatio damnavit quaternitatem [personarum] sive rerum [personarum] distinctarum contra abbatem loachim, sed non damnavit quaternitatem relationum, modo secundum illam opinionem communis spiratio sive vis spirativa non ponit in numerum, quod facit aliquod suppositum distinctum a Patre et Filio. Sed secundum aliam opinionem concederetur, quod innascibilitas non differt a paternitate nisi secundum modum nobis notificandi, et hoc sufficit ad hoc, quod sit notio
Ad tertiam conceditur assumptum, ut patet per conclusionem secundam, et ad falsitatem negatur consequentia ; licet enim paternitas non sit filiatio, tamen essentia, quae secundum illam opinionem est vis spirativa, est una in ambobus.
Ad quartam potest dici, quod communis spiratio non ideo dicitur notio sive relatio, quod in re realiter ponat relationem specialem in Patre et Filio, sed quo ad modum, considerandi.
