Distinctio VIII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio VIII – Quaestio 8
Utrum soli Deo conveniat proprie esse et vere.
Quod non. Nec esse substantiam vel accidens, ergo pro secunda patet, pro prima parte patet per magistrum dicentem quod substantia solum abusive dicitur de Deo.
Secundo sic : Esse non recipit magis et minus, ergo una res non magis habet esse quam alia. Antecedens patet, cum esse sit terminus essentialis.
Tertio sic sequitur : Quod nulla res haberet esse nisi Deus. Consequentia tenet cum proprium soli conveniat. Falsitas patet de se, quia tunc tantum esset unum ens.
Quarto sic : Agens aequivocum non communicat cum effectu in ratione quam largitur effectui, sicut sol qui est causa aequivoca caloris non est calidus, igitur Deus, qui est causa aequivoca creaturae et largitur ei esse, non communicat tamen in esse.
Oppositum patet per beatum Hieronymum ad Marcellum, sicut allegat magister in lectura, ubi dicit, quod solus Deus vere nomen essentiae retinuit, sed esse dicitur ab essentia.
Nota breviter quod aliquid convenire alicui dicitur dupliciter, vel secundum se a propria natura, vel per participationem ab alia.
Secundo nota quod proprium capitur dupliciter : Uno modo prout distinguitur contra translatum ut sic proprie ridere convenit homini et prato translatione. Alio modo proprium distinguitur contra commune, sic dicimus ratiocinari proprie convenit homini, sentire vero est commune homini et bestiis, utrumque illorum insit homini.
Sit ergo conclusio prima ista : Nullus terminus pure univoce dicitur de Deo et creatura. Probatur sic : Quaelibet perfectionalis praedicatio vel terminus perfectionalis dicitur de Deo purissime per essentiam et non per participationem ab alio, sed nihil sic convenit creaturae, ergo etc. Consequentia tenet, cum talis magis sit analogica praedicatio quam univoca. Et antecedens hoc satis notum est de se.
Conclusio secunda : Esse non convenit secundum eandem rationem creaturae et creatori sive Deo ; probatur : nihil <quod> convenit Deo convenit creaturae eadem ratione univoca per praecedentem, sed esse convenit Deo, ergo <etc.>.
Conclusio tertia : Esse infinite perfecte convenit Deo. Probatur : Tam perfecte convenit Deo, quam perfecte ipse est, sed infinite ipse est, ergo etc.
Conclusio quarta : Esse creaturae comparatum ad esse Dei non meretur dici esse. Probatur : Ut sic, omnis creatura infinite deficit ab esse in potissima ratione sua considerata, ergo conclusio vera. Consequentia tenet de se et antecedens patet cum nulla creatura sit Deo comparabilis.
Ex illis infero primo quod capiendo esse secundum potissimam rationem sui non convenit creaturae, patet quia ut sic, solum convenit Deo. Secundo infero quod esse, in potissima ratione sua captum, vere et proprie convenit Deo, et ergo quaestio est vera.
Conclusio quinta : Esse in sui ratione communi, prout extendit se ad esse per participationem, vere convenit creaturae. Probatur : Quia vere creatura dicitur ens sive essentia per participationem, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, cum secundum ordinem naturae ab essentia dicatur esse, et antecedens patet, cum quodlibet ens sit sua essentia, idem enim valet ens et essentia, quando ens nominaliter capitur.
Ex illa infero aliam <conclusionem> quod esse rei non differt ab essentia secundum rem. Probatur : Quia vel esse rei est ipsa res, vel aliquid realiler distinctum ; si primum habetur intentum, si secundum, tunc imaginabile esset unum illorum esse sine alio. Et sic posset essentia esse sine esse, vel e converso, quod est simpliciter falsum. Ex illa sequitur quod opinio dicens esse rerum fuisse ab aeterno et tamen essentias non, est falsa. Patet ex conclusione et eius probatione.
Septima conclusio : Loquendo conformiter de esse secundum rationem communem non soli Deo convenit proprie esse prout ly ‘proprie’ distinguitur contra commune, patet quia sic convenit et Deo et creaturae, ergo conclusio vera.
Conclusio octava : Licet secundum se et secundum idem esse non suscipiat magis et minus secundum intentionem, tamen esse in diversis consideratum uni magis perfecte et verius convenit secundum rationem perfectionis, quam alteri : Patet quod esse secundum rationem convenit creaturae et Deo, et tamen quoad perfectionem verius convenit Deo quam creaturae, licet non praedicetur cum hiis adverbiis : magis et minus.
Conclusio nona : Capiendo proprie primo modo soli Deo convenit propriissime esse. Probatur, quia sibi soli non convenit esse secundum translationem, sed omnibus aliis aliquo modo translative convenit, puta secundum similitudinem in alio vero existente, ergo <etc.>.
Ad rationes :
Ad primam dicendum quod nullum istorum quod substantia dicitur a substando.
Ad secundum patet per ultimam conclusionem.
Ad tertiam conceditur consequentia et consequens, capiendo esse secundum potissimum suum statum, quia ut sic nulli alteri convenit.
Ad quartum dicendum, quod agens aequivocum non convenit cum effectu ratione specifica, tamen oportet quod communicet cum Deo et transcendentibus, sicut in ratione entis vel esse.
