Distinctio II — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio II - Quaestio 2
Utrum aliqua ratione probabile sit pluralitatem personarum esse in unitate divinitatis.
Quod non probatur : Pluralitas repugnat unitati, ergo <etc.>. Antecedens patet, cum ex opposito distinguantur.
Secundo : In Deo tanta est unitas, quanta bonitas ; sed summa bonitas non compatitur secum aliam, ergo ibi est tanta unitas, quod non compatitur secum aliam.
Item : Non debent poni plura, ubi omnia possint salvari per pauciora ; sed omnia spectantia ad divinitatem possunt salvari in unitate sine aliqua pluralitate, ergo <etc.>.
Item : Si esset ibi pluralitas vel esset essentialiter distinctorum, vel accidentaliter. Consequentia tenet, cum haec duo totam rationem entis includant ; sed nullum istorum, quia ibi non sunt plures essentiae sed etiam aliquod accidens.
Oppositum arguitur sic : De ratione boni est quod sit communicativum, ergo summum bonum est summe communicativum. Sed non potest se summe ad extra communicare creaturae, igitur ibi est communio ad intra ; sed non est eiusdem ad se ipsum, ergo oportet ibi ponere distinctionem in illa unitate, et quia non potest distinctio in ea esse essentialis, igitur relinquetur personalis.
Pro responsione huius quaestionis est sciendum : per rationem probabilem intelligo rationem, per quam persuaderi potest quod saltem non apparet, quin sic esse vel posse esse sit magis verisimile.
Suppositio prima : De ratione puri actus est non solum ut sit res actu existens, sed quod suum esse semper sit in agere, ita quod necessario sit actu agens, et secundum se non est in potentia ad actum ; ista patet satis 12° Metaphysicae.
Suppositio secunda : Perfecta actio vel perfectum agere requirit, quod agens agat <in> rem aliquam realiter a se distinctam. Illa patet, quia non meretur dici agens, nisi res aliqua agatur ; sed idem non potest agere seipsum, ergo suppositio vera.
Suppositio tertia : quidquid est verae prefectionis, hoc summe perfecte est in Deo. Illa patet, quia alias Deus non esset summum bonum.
Suppositio quarta : nihil in Deo ponendum est superfluum vel diminutum : patet, quia alias ibi non esset summae perfectionis ordo.
<Conclusio prima> : Deus est agens summe perfectus. Probatur, quia est purus actus et omnium actuum purissimus, ergo <etc.>. Consequentia tenet, quia quanto actus est purior, tanto in agendo perfectior ; patet ex prima suppositione et antecedens est Philosophi 12° Metaphysicae. Et probatur ratione : omnis vera perfectio est in Deo, sed esse agens vere perfectum est omnino perfectionale, igitur <etc.>. Maior est tertia suppositio, minor est <nota>, cum agentia potentialiter aliis non agentibus sint perfectiora.
<Conclusio secunda> : Puritas actus et summe perfecta actio Dei non potest attendi nec attenditur respectu alicuius exterioris producti seu effectus. Probatur : nullum citra Deum est nec potest tam perfectum esse, quin Deus possit melius et perfectius producere, ergo conclusio vera. Consequentia tenet, cum extra Deum non sit aliquid nec possibile est esse aliquid capax infinitae et summae perfectionis.
<Conclusio tertia> : Puritas actus et summe perfecta actio est ad intra in Deo. Probatur illa, quia in Deo est summa perfecta actio, per primam conclusionem ; et illa non attenditur penes aliquid ad extra, per secundam conclusionem, igitur est ad intra. Consequentia tenet, quia de necessitate vel est ad intra, vel ad extra.
Infero correlarium ; Circumscriptis omnibus exterioribus, in divinitate est distinctio realis. Probatur : ibi est summa perfecta actio, igitur correlarium verum. Consequentia tenet ex secunda suppositione, et antecedens patet ex tertia suppositione et conclusionibus iam praemissis.
<Conclusio quarta> : In divinitate non est pluralitas essentialis, ita quod essent plures dii essentialiter distincti. Probatur : Quia vel essent eiusdem perfectionis praecise, vel unus maior alio ; non primum, quia tunc unus eorum superflueret, contra quartam suppositionem, non secundum, quia deficeret Deo aliqua perfectio, contra tertiam sup positionem, ergo relinquitur conclusionem esse veram.
<Conclusio quinta> : In unitate divinae essentiae rationabiliter ponenda est pluralitas personarum. Probatur, quia posita divina essentia, ratio verisimiliter ostendit, ibi esse realem distinctionem, ut dicunt primae quatuor conclusiones, sed non est ibi distinctio essentialis, ut dicit quarta <conclusio>, nec ponenda accidentalis, sicut notum est, ergo relinquitur distinctio personalis. Aliter probatur eadem conclusio per Richardum, libro 3° de Trinitate, capitulo 2°, et assumit primo quod in Deo est summa caritas, secundo assumit quod perfecta et summa caritas non est amor privatus sed communis, tertio assumit, quod amor communis, qui non est privatus, non est solum amor in seipsum, sed etiam tendens in alterum. Tunc arguit sic : summa caritas non est amor privatus, <sed> transiens in alterum, igitur ubi non est personurum pluralitas, ibi non est summa caritas. Sed summam caritatem Deus non potest habere ad aliquid, quod Deus non est, quia nihil citra ipsum est summe diligibile, igitur oportet quod sit summa persona divina cui talis caritas exhiberi posset, et ergo oportet ponere personarum pluralitatem. Ex illis ulterius capitulo 11° eiusdem libri 3 ad ostendendum Trinitatem arguit sic : Summa et perfecta caritas requirit, ut qui diligit aliquem, velit illum ab alio summe <diligi> et perfecto sicut a se, si ergo Deus aliam personam quae etiam Deus est vult ab aliquo alio summo et perfecto amore diligi, sicut a se, non potest hoc esse nisi ibi sit tertia persona, quae etiam sit Deus. Relinquitur igitur, quod ibi sit trinitas personarum in unitate divinae essentiae. Antecedens vero huius rationis declarat Richardus dicens : Est itaque indicium magnae infirmitatis non posse pati consortium amoris, posse vero pati signum magnae perfectionis. Si magnum est pati posse, maius est gratanter accipere, maximum cius desiderio requirere. Bonum magnum illud primum, secundum melius, tertium optimum, demum ergo summo quod praecipuum, <optimo> quod est optimum.
<Correlarium> : Aliquo modo est ratione <probabile> in unitate divinae essentiae esse pluralitatem personarum. Probatur : Quia magis verisimilter rationes arguunt, quam aliae possunt oppositum ostendere, ergo correlarium verum. Consequentia tenet ex notabili praemisso, et antecedens patet per conclusiones deductas.
Ad rationes.
Ad primam dicitur quod unitas et pluralitas distinguuntur ex opposito, si praecise referantur ad idem ; sed si unum refertur ad essentiam, pluralitas ad personam non oportet.
Ad alium similiter respondetur quod unitas essentiae non compatitur secum aliam unitatem essentiae divinae, sed hoc est ibi de perfectione summae unitatis quod unica unitas essentiae et simplicissima non multiplicata est in pluribus personis.
Ad tertiam conceditur antecedens pro prima parte, sed pro secunda negetur, quia non posset summa perfectio tam in actione quam in dilectione salvari, sicut patet per praemissa, ergo <etc.>.
Ad quartam dicendum, quod nullum illorum, quia est dare distinctionem, quae nec est essentialis nec accidentalis, puta personalis.
