Distinctio XXIV — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XXIV - Quaestio 22
Utrum personarum pluralitas ponat aliquem numerum in divinis.
Quod sic : Quia ponit trinarium, igitur <etc.>. Consequentia patet a specie ad genus et antecedens est notum de se.
Secundo sic : Pluralitas personarum ponit multitudinem actu numeratam vel numerabilem, igitur numerum. Consequentia patet ex terminis et antecedens patet, cum omnis pluralitas sit multitudo ; sed quaelibet finita multitudo est numerata vel numerabilis igitur <etc.>.
Tertio sic : Termini numerabiles vere praedicantur de personis ergo quaestio vera. Consequentia tenet ex eo, quia in illa est vera : ‘personae sunt tres’, igitur idem est, pro quo supponit subiectum et praedicatum ; et quia praedicatum ponit numerum, igitur et subiectum.
Quarto sic : Si non, hoc esset ideo, quod termini numerales non ponerent aliquid in divinis, sicut videtur velle magister ; sed hoc est falsum, quia tunc non plus poneretur per trinitatem personarum quam per unam, igitur <etc.>.
Ad oppositum arguitur sic : In divinis non est aggregatio ex multis unitatibus, igitur nullus est numerus. Consequentia tenet, quia a quo removetur definitio, <ab eodem> et definitum ; antecedens patet, quia est summa simplicitas.
Circa quaestionem illam breviter advertendum, quod numerus potest dici dupliciter. Uno modo large et communiter pro qualibet determinata apprehensione plurium inter se distinctorum, absque hoc quod aliquid eorum aliqua certa quantitate mensuretur, et sic numerare non est nisi aliquas res distinctas prout distinctas secundum certam rationem pluralitatis considerare. Secundo modo numerus capitur magis stricte et proprie, prout est species quantitatis distinctae, et est numerabilium distinctorum per actum mentis mensura vel mensuratio : Unde numerare proprie non est nisi distinguere vel distincta ordinare aut colligere vel aggregare, secundum distinctu mensurare. Mensurare autem non est aliud, nisi in certitudinem, quam habent distincta, inquantum distincta sunt, mente certificare, et secundum hoc formalis ratio numeri importat quandam positivam rationem claudentem atque mensurantem formaliter distincta inquantum distincta : existentem in intellectu obiective, qua formaliter numeramus numeros.
Tunc sit conclusio prima illa : Capiendo numerum primo modo, quaelibet personarum pluralitas in divinis ponit realem numerum. Probatur : Quaelibet talis est determinate secundum rationem determinationis apprehensa vel apprehensibilis, igitur <etc.>.
Ex illa sequitur, quod, secundum illum, illa posset concedi : Tres personae sunt trinarius, duae personae binarius.
Conclusio secunda : Capiendo numerum secundo modo in divinis non est unitas, prout est principium numeri. Probatur : Formalis ratio unitatis prout principium numeri est praecisa clausio per intellectum alicuius indivisi in sua indivisione ; sed intellectus noster nullam rem existentem in divinis secundum suam distinctionem potest claudere : igitur <etc.>.
Ex illa sequitur conclusio tertia, quod conformiler loquendo, in divinis nullus est numerus. Probatur : Omnis numerus constituitur ex unitatibus, prout unitas est principium numeri : sed in divinis non est aliqua talis unitas, ut dicit praecedens ; igitur <etc.>.
Ex illa sequitur, quod illa non est concedenda : ‘tres personae sunt trinarius’ vel ‘duae personae sunt binarius’ ; patet, cum ‘binarius’ et ‘trinarius’ sint species numeri. Secundo sequitur, quod termini numerales non ponunt aliquam summam numeralem in divinis. Patet, cum omnis summa talis positive in se includat numerum ; et quia ibi non est aliquis numerus, igitur conclusio vera.
Quarta conclusio : Termini numerales de divinis praedicabiles non significant solum privative. Probatur, quia tunc non plus poneretur per tres personas quam per unam vel per duas. Ex illa patet, quod termini huiusmodi positive significant res divinas, connotando eas esse distinctas.
Et quia talis distinctio est quaedam exclusio, advertendum est, quod terminus numeralis duo importat, scilicet positivam clausionem partium numeri, sicut dicendo ‘tres lapides’, per ly ‘tres’ includuntur tres res ; secundo imponat distinctionem non solum inter se, sed ad quaecumque alia, modo in divinis, quando proprie capitur numerus, tunc non est ibi talis positiva clausio, sed bene est ibi distinctio personarum adinvicem et etiam ad alias res. Et secundum illum modum posset aliquo modo opinio sustineri, scilicet magistri, quod videlicet termini numerales ponantur magis ad excludendum quam ad ponendum numeri quantitatem ; alias vero communiter magister non tenetur, et per haec satis patet.
Ad rationes.
Solutae sunt, quia secundum completam et formalem rationem numeri nullus numerus conceditur ibi, sed bene secundum completam et minus propriam ut patuit in positione.
