Distinctio XL — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XL – Quaestio 36
Utrum aliquid ab intellectu divino praescitum possit non evenire.
Quod non. Haec est necessaria : Omne praescitum eveniet, igitur haec est impossibilis : aliquid praescitum non eveniet. Consequentia tenet, cum sint contradictorie, antecedens patet, cum hoc implicet : Aliquid praescitum non eveniet. Sequitur enim : Aliquod praescitum non eveniet, igitur aliquid praescitum non est praescitum. Optime enim sequitur ‘a’ non eveniet, igitur non est praescitum.
Secundo ad idem sic : Si aliquid praescitum potest non evenire, vocetur igitur ‘a’, tunc sic : ‘A’ praescitum possibile est non evenire, igitur possibile est ‘a’ praescitum non evenire. Consequentia tenet, quia ex singularibus non differt praeponere vel postponere modum ; sed haec est impossibilis, possibile est ‘a’ praescitum non evenire, igitur et alia.
Tertio sic : Omne praescitum de necessitate est praescitum, igitur nullum praescitum potest non evenire. Consequentia tenet de se, antecedens arguitur inductive sic : Et capitur unum sic ‘b’, tunc sic haec simpliciter est necessaria : ‘b’ est praescitum, igitur ‘b’ de necessitate est praescitum. Consequentia videtur nota et antecedens patet, cum non solum sit simpliciter de praeterito, sed etiam ab aeterno vera et sic potest argui de singulis.
Quarto sic : Si a Deo praescitum et cetera, et non est maior ratio de uno quam de alio, igitur quodlibet potest non evenire et sic omnis praedestinatus posset non salvari et per consequens periret praedestinatio et non esset alicuius certitudinis, quod est falsum.
Ad oppositum arguitur sic : Haec est falsa : quodlibet ab intellectu divino praescitum necesse est evenire, igitur <etc.>. Haec est vera : Aliquid ab intellectu divino praescitum potest non evenire. Consequentia tenet per legem contradictoriorum, antecedens patet, quia alias omne futurum de necessitate eveniret.
Circa illam quaestionem breviter recolligendum est ex praemissis, quod triplex distinguitur scientia Dei : Simplicis intelligentiae et illa extendit se simpliciter ad omnia praeterita, praesentia, et futura, et possibilia ; alia est visionis et illa restringitur ad sola praeterita, praesentia et futura ; tertia approbationis et super scientiam visionis addit beneplacitum divinae voluntatis. Et quando scientia allero illorum duorum ultimorum modorum capitur et limitatur ad sola futura, tunc dicitur praescientia.
Tunc sit prima conclusio ista : Non omne scitum ab intellectu divino aliquando eveniet. Probatur : Non omne possibile aliquando eveniet, omne possibile est praescitum ab intellectu divino, igitur non omne scitum etc. Consequentia tenet in Bocardo et ambae praemissae notae sunt de se.
Secunda <conclusio> : Omne praescitum ab intellectu divino aliquando eveniet. Probatur : Si non est ista vera, igitur haec est vera : Aliquid praescitum non eveniet, sed ista manifeste implicat. Sequitur enim : ‘a’ praescitum non eveniet, igitur ‘a’ praescitum non est futurum, sed ultra ‘a’ praescitum non est futurum, igitur ‘a’ praescitum non est praescitum et hoc est contradictorie, quia negatio eiusdem de seipso.
Ex illa sequitur tertia conclusio : Impossibile est aliquid ab intellectu divino praescitum non evenire, patet quia implicat contra dictionem, ergo antecedens patet ex praecedenti.
Quarta conclusio : Aliquid futurum potest non evenire. Probatur : Non omne futurum necesse est evenire, igitur consequentia tenet per legem contradictoriorum. Et antecedens patet, quia alias esse futurum de necessitate eveniret. Aliter probatur sic : Aliquid futurum potest non esse futurum, igitur aliquid futurum potest non evenire. Consequentia ista nota est, antecedens probatur : Aliquid potest esse futurum, quod non est futurum, igitur aliquid futurum potest non esse futurum. Consequentia tenet, cum illa idem important, ut patet intuenti terminos et significationes propositionum.
Quinta conclusio : Aliquid ab intellectu divino praescitum potest non evenire. Probatur : Aliquid futurum potest non evenire ; omne, quod est vel potest esse futurum, potest esse praescitum ab intellectu divino, igitur aliquid ab intellectu divino praescitum potest non evenire. Maior est praecedens conclusio et minor nola de se et consequentia tenet in Baroco.
Sexta conclusio : Aliquis praedestinatus potest non salvari et aliquis praescitus ad damnationem potest non damnari. Probatur : Aliquis praedestinatus potest non esse praedestinatus et similiter aliquis praescitus potest non esse praescitus, igitur <etc.>. Consequentia tenet de se et antecedens probatur, sicut probata est quarta conclusio, quia aliquis qui non est praescitus, potest esse praescitus, posset enim Deus facere plures beatos, quam erunt, sicut et plura futura quam erunt. Ex quibus omnibus possunt elici illae propositiones ; licet aliquid futurum possit non esse futurum, impossibile est tamen aliquid praescitum non evenire - et licet aliquis praedestinatus possit non salvari, tamen impossibile est aliquem praedestinatum non salvari. Illae patent satis manifeste ex praedictis, differunt enim omnes illae penes compositionem et divisionem.
Ad rationes : Prima arguit pro secunda et tertia conclusionibus.
Ad secundam admittatur impositio, quod vocetur ‘a’ ; tunc, quando arguitur: ‘a’ praescitum potest non evenire, igitur possibile. Negatur consequentia et ad probationem dicendum, quod verum est, quod non refert, quando modus simplici termino singulari sine aliqua determinatione praeponitur vel postponitur, sed referi, quando terminus discretus ponitur cum determinatione. Exempli gratia mullum refert : hoc album possibile est esse nigrum, et : possibile est hoc album esse nigrum ; una enim est vera et alia falsa.
Ad tertiam negatur antecedens. Valet enim illam : Omne, quod est vel potest esse praescitum, de necessitate est praescitum ; et hoc est falsum. Immo potius omne praescitum contingenter est praescitum. Sed quando arguitur inductive : sit unum praescitum ‘a’, tunc illa est de praeterito vera : ‘a’ est praescitum, igitur est necessaria. Uno modo potest dici, quod illae propositiones : ‘a’ est praescitum, non habent veritatem a praeterito ; actus enim praescientiae non transit in praeteritum et ideo non oportet ideo eam esse necessariam, quod sit vera de praeterito, immo potius habet veritatem in ordine ad futurum. Aliter tamen potest dici negando consequentiam ; immo illa est ita contingens : Adam fuit, sicut quaecumque alia non necessaria, aliquando enim fuisset falsa, si fuisset formata, puta antequam erat creatus.
Ad quartam dicendum, quod ipsa est pro quinta et sexta conclusionibus; sed quando infertur : tunc nulla esset certitudo de divina praescientia, negatur consequentia, immo maxima certitudo, quia tanta, quod posito aliquo praescito non stat ipsum non evenire et posito quod Socrates sit praedestinatus non stat eum non salvari.
