Distinctio III — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio III

Distinctio III – Quaestio 3

 

Utrum ex rebus creatis in solo lumine naturali homo valeat cognitionem Dei pertingere.

 

Quod non probatur, nulla res sufficit ad cognitionem cuiuscumque gignere nisi sui ipsius vel sui similis. Sed nulla creatura est Deo similis, igitur <etc.>. Maior est nota de se, cum res non possit aliter cognosci quam sicut habet esse, minor patet, quia quaelibet creatura distat infinite a Deo.

Secundo sic : Omnis cognitio hominis vel est per sensum, vel per imaginationem, vel per intellectum et rationem, Sed nulla talium potest naturaliter attingere Deum, ergo <etc.>. Maior notu ex sufficienti divisione et minor patet cum Deus non solum non sit sensibilis, sed super omnem rationem.

Tertio sic : Deus habitat lucem inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, nec videre potest, ergo quaestio falsa. Consequentia tenet et antecedens est Apostoli 1° ad Timotheum ultimo, ubi aperte glossa dicit quia nullus ad Deum accedit ex se, sed cui datur ex dono eius. Et ideo dixit propheta : Accedite ad eum et illuminamini.

Quarto sic : Deus est lux voluntarie se ostendens, igitur non potest videri nisi sicut vult. Igitur non potest ex puris naturalibus ad cognitionem eius pertingere.

 

Oppositum arguitur per istud Apostoli Rom. 1°, quod notum est Dei manifestum est illis, ubi glossa ductu rationis [quia] dicit : In se habent unde cognoscere possunt quod est noscibile de Deo, scilicet per naturales rationes.

Praemitto quod pertingere ad cognitionem alicuius rei potest multis modis intelligi, primo quia est, alio modo quid est, alio modo quanta est, alio modo qualis est, seu qualiter se habeat. Sic possumus recipere in Deo, quod uno modo potest considerari cius cognitio, quia aliquis Deus est, alio modo quid ille sit, vel qualis, aut quantus, et hoc adhuc potest esse dupliciter : uno modo quid, qualis vel quantus sit in seipso, alio modo quid, qualis aut quantus in aliis, scilicet quo ad operationem et dependentiam.

Secundo praemitto quod adhuc cognitio de aliquo est duplex, una generalis, sicut quando res universaliter intelligitur vel cognoscitur, alia specialis quando videlicet speciali et propria ratione apprehenditur.

Suppositio prima : Omnis effectus aliquo modo ducit in notitiam suae causae. Patet illa, quia eo ipso quo effectus est, ostendit quia vel est, vel fuit aliquid quod ipsum potuit in esse producere, et sic ducit in cognitionem potentiae ipsius causae operantis seu efficientis ; quia pulcher est, ducit in cognitionem sapientiae exemplaris, quod sic scivit disponere et eo quod ordinatur in aliquam utilitatem, ostendit bonitatem et intentionem tamquam causae finalis.

Secunda suppositio : Deus est causa omnium citra se efficiens, exemplaris et finalis, illa est satis nota de se.

 

<Conclusio prima> : Loquendo de cognitione quia est capiendo cognitionem generaliter prout dicit prima pars secundi notabilis, homo ex pure naturalibus, absque speciali Dei gratia, potest ad cognitionem Dei pertingere. Probatur : Homo ex creaturis et solo lumine naturali cum generali influentia potest cognoscere rem esse a qua omnia producta, exemplata et ordinata sunt, ergo <etc.>. Consequentia tenet, cum illa sit generalis cognitio, quod Deus est. Antecedens probatur : Quaelibet creatura aliquo modo ducit in cognitionem creatoris, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet ex prima suppositione, quia ex rerum magnitudine cognoscitur eius summa potentia, ex pulchritudine sapientia et ex ordine et gubernatione bonitas et clementia.

<Secunda conclusio> : Talis cognilio de Deo non est sensitiva. Patet, quia illa solum existit in sensibilibus exterioribus, sed Deus non est sensibilis.

<Conclusio tertia> : Talis cognitio habetur per rationem ex sensibilibus in ordine ad suam causam. Probatur, quia talis cognitio non est pure essentialis cognitio rei, talis enim non repraesentaret nisi ipsamet rem et igitur relinquitur quod sit per rationem captam a re in ordine ad primam causam et illam vocant doctores cognitionem per vestigium est impressio facta aliqua parte et maxime pedibus animalis per quam investigatur via incessus eius non secundum individuum animalis, sed secundum genus vel speciem debiliter repraesentans. Et ideo hic contrahitur hoc nomen pro communis et confusa notitia, qua creatura tanquam effectus repraesentat creatorem tanquam suam causam.

<Conclusio quarta> : Cognitio vestigii est prima quam habemus de Deo. Probatur : Quia si aliqua esset prior, vel esset sensitiva, vel per imaginationem. Sed non prima, ut dicit secunda conclusio, nec secunda, quia imaginatio solum est in abstractione specierum sensibilium et ergo non videtur prior cognilio, quam illa, qua unum per rationem concludimus ex alio.

<Conclusio quinta> : Loquendo de cognitione Dei quid est, quantus vel qualis secundo modo, videlicet quid sit, vel quantus, vel qualis sit in rebus, aliquo modo ex puris naturalibus potest homo habere cognitionem de Deo, capiendo cognitionem sicut prius generaliter. Probatur sicut praecedens prima conclusio, quia ex discursu rationis potest homo investigare quod Deus est substantia, sive substantia potentissima et optima, ergo conclusio vera. Consequentia tenet, cum substantia respiciat quidditatem, potentia quantitatem et bonitas qualitatem. Antecedens vero patet ex deductione primae conclusionis.

<Conclusio sexta> : Loquendo de cognitione Dei speciali, nullus homo ex puris naturalibus potest attingere cognitionem Dei, quid est, quantus vel qualis in se est. Probatur, quia ut sic totaliter est infinitus, qualiter eum nullum creatum et potissime in hac vita apprehendere potest, igitur <etc.>.

<Conclusio septima> : Loquendo de cognitione sicut dicit praecedens conclusio, aliquis homo per gratiam potest in hac vita cognoscere, quid vel qualis in se [vel alia creatura] Deus est. Probatur, quia potest per gratiam et experiri dulcedinem Dei et bonitatem et multos effectus divinae pietatis et specialiter cognoscere Deum non solum communiter per intellectum, sed etiam specialiter in a/effectu. Ex illa sequitur quod nullus malus determinata et speciali cognitione noscat Deum. Patet ex praecedentibus quia non per affectum, licet noscat per intellectum.

 

Ad rationes :

Ad primam dicendum quod immo quaelibet res est aliquo modo Deo similis, quia in ea relucet potentia, sapientia et bonitas. Ad probationem dicendum, quod cum infinita dissimilitudine stat aliqualis similitudo et ex hoc patet, quod illa consequentia non valet : illa sunt dissimilia, ergo non sunt similia, sed bene sequitur, quod non sunt omnino dissimilia.

Secunda ratio : Satis patet ex conclusionibus et secundum quam cognitionem intellectus naturaliter potest noscere et secundum quam non.

Ad tertiam similiter patet per sextam et septimam conclusiones.

Quarta ratio similiter arguit [illis] de effectu gratiae speciali, <de> quo loquitur septima conclusio et sic patet quaestio.