Distinctio XLVII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XLVII

Distinctio XLVII – Quaestio 41

 

Utrum voluntas divini beneplaciti semper et in omnibus infallibiliter impleatur.

 

Quod non. Deus voluntate beneplaciti vult omnes homines salvos fieri, sed illa voluntas umquam implebitur, igitur <etc.>. Consequentia nota et antecedens pro prima parte arguitur sic : quia vel vult voluntate signi solum, ve beneplaciti. Non primum, quia nulum signum voluntatis divinae est in omnibus hominibus, quod possit cognosci dispositio eorum ad salutem, immo a multis apparent aperta signa damnationis, relinquitur igitur secundm qod videlicet velit voluntate beneplaciti. Et confirmatur : Deus vult aliquem salvari voluntate beneplaciti et non est acceptio personarum apud Deum, igitur ab aeterno quemlibet voluit salvari voluntate beneplaciti. Sed pro secunda parte principali antecedens notum est de se ; non enim omnes salvabuntur.

Secundo arguitur sic : Omne praeceptum est beneplacitum Deo, sed multa sunt contra praecepta, igitur multa sunt contra beneplacitum Dei. Consequentia nota, antecedens pro secunda parte clarum est, sed pro prima arguitur sic : et si unum praeceptum quodcumque ‘a’, tunc sic, vel ‘a’ fieri est beneplacitum Deo, vel non. Si primum, habetur intentum, si secundum, tunc Deus praecepiret contra voluntatem suam et per consequens contra seipsum, quod est inconveniens.

Tertio sic : Deus voluntate beneplaciti vult nullum mori in peccato, sed illa voluntas non impletur, igitur <etc.>. Consequentia nota ut prius, antecedens patet Ezechiel 18° ; noli mortem morientis dicit Dominus. Sed quod illa sit voluntas beneplaciti patet, quia mori aliquem in peccato est maleplacitum Deo, igitur non mori in peccato est beneplacitum Deo.

Quarto sic : Deus non potest habere aliquam novam voluntatem et ergo si semper voluntas beneplaciti impletur, tunc dudum immo ah aeterno esset impletus numerus electorum.

 

Ad oppositum arguitur : Nihil potest impedire divinam voluntatem et nihil potest resistere Dei potestati, quin necesse sit, quidquid Deus potest et vult esse, statim poni sive sequi in esse, ergo quaestio vera et patet illa per magistrum et auctoritates allegatas in hac distinctione.

Notandum breviter quod voluntas beneplaciti est ipsa divina essentia considerata tamen per modum determinatae et actualis complacentiae ad creaturam. Talis autem duplex solet distingui, videlicet voluntas antecedens et consequens. Voluntas antecedens non est proprie voluntas beneplaciti, sed sunt ipsa dona, sive numera quibus Deus hominem ordinat ad salutem, sicut quod creavit hominem ad imaginem suam, dando sibi intellectum et rationem. Consequens vero dicitur ipsa divina voluntas prout finaliter sibi complacet in aliquo ad salutem. Velle igitur Deum antecedenti voluntate aliquem salvare non est aliud, nisi Deum conferre alicui talia per quae dirigitur ad salutem, licet non sequatur salus in effectu. Sed velle consequenter aliquem salvare est ipsa divina volunlas prout sibi finaliter et efficaciter complacet in aliquo ad salutem, et cum illa non stat, quod non salvetur, ut videbitur in conclusionibus. Voluntas vero signi, ut in quinta distinctione dictum est, non est ipse Deus, sed signum signilicans nobis voluntatem Dei, vel positive vel negative, circa creaturam.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Nihil potest impedire actionem Dei, quin omne quod vult possit agere et efficaciter adimplere. Probatur : Quia nihil est potentius Deo, ergo <etc.>. Consequentia tenet, cum omne impediens, ut tale, est fortius impediendo, quam impedimentum actionem suam prosequendo. Ex illa sequitur, quod quidquid Deus vult esse vel fieri, hoc est vel fit, patet ex conclusione.

Secunda conclusio : Nulla res citra Deum potest esse, vel in esse conservari contra voluntatem Dei. Illa patet, quia Deus est simpliciter prima causa, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, cum nulla causa secunda potest agere, nisi in virtute primae.

Tertia conclusio : Deus solummodo volendo potest annihilare omnia citra ipsum. Probatur : Deus libere agit et conservat omnia citra ipsum, igitur potest non conservare vel non agere ; quo posito sequitur conclusio, ergo <etc.>. Ex illa sequitur, quod quidquid vult non posse, hoc non est,

Quarta conclusio : Si nulla creatura esset, non esset aliquod malum culpae. Probatur : Quia malum culpae non potest esse in nihilo et etiam non potest esse in Deo, igitur si malum culpae ponitur, oportet ponere creaturam.

Quinta conclusio : Nullum malum culpae potest fieri contra voluntatem Dei, sic quod fiat Deo illud volente non fieri. Probatur : Nulla creatura potest esse vel aliqualiter agere contra voluntatem Dei, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex eo, quia si sola voluntate Deus sufficit, quandocumque vult totam creaturam redigere in nihilum, tunc quandocumque vult potest prohibere totum malum culpae. Sed antecedens patet ex conclusionibus praemissis, quae hoc manifeste inducunt.

Sexta conclusio : Voluntas beneplaciti semper et in omnibus infallibiter impletur, sic quod in nullo frustratur. Probatur : Quidquid Deus vult esse, hoc est et quidquid Deus vult non esse, hoc non est et nihil in hoc potest impedire voluntatem Dei, quin possit facere esse sicut vult esse vel non esse, igitur <etc.>. Ex illa sequitur, quod quaestio est vera.

Septima conclusio : Voluntas signi non semper impletur secundum illud, quod videtur significare ad extra. Illa manifeste patet de multis praeceptis et praecipue de facto praecepto Abrahae de immolatione filii et similiter de consiliis et prohibitionibus.

Octava conclusio : Voluntas signi semper impletur secundum illud, quod Deus vult in tali signo. Probatur, illud, quod Deus vult in signo, hoc vult voluntate simpliciter beneplaciti, sed illa semper impletur, ut dicit sexta conclusio, igitur <etc.>. Ex illa sequitur, quod quantumcumque Deus vult in praeceptis, consiliis, etiam loquendo semper de voluntate efficaci et beneplaciti, tantum impletur ab his, quibus praecipitur, consulitur vel prohibetur, patet manifeste ex dictis. Ex illis ulterius sequitur, quod in praecepto facto Abrahae de immolatione filii praeceptum prout praeceptum fuit impletum. Patet, quia in tali Deus noluit, quod sicut sonuit ad extra impleretur, sed solum quod Abraham, promptus ad conformandum se divinae voluntati, probaretur, igitur <etc.>. Ex illis ultimo sequitur : Quod omnis voluntas Dei prout est voluntas Dei impletur. Patet, quia voluntas beneplaciti semper et infallibiliter impletur. Similiter voluntas signi, prout volito a Deo, semper impletur et omnis voluntas Dei est beneplaciti vel signi, igitur <etc.>.

Nona conclusio : Multa fiunt, quae Deus non vult fieri, patet de malis culpae.

 

Ad rationes.

Ad primam negatur antecedens, quantum est de proprietate locutionis, quia non est verum nisi de voluntute antecedente, qua Deus hominem talem creavit et dotavit, quod posset salvus fieri, licet tamen hoc stet, quod numquam in actu salvus fiat. Sed ad probationem conceditur, quod voluntate signi, quia operatione qua condidit hominem rationalem et beatitudinis capacem, et illa est antecedens et est in omnibus. Ad confirmationem dicendum, quod propter hoc non est acceptio personarum, si uni dat gratiam et alteri non, quia nulli tenetur, sed solum liberaliter dat.

Ad secundam dicendum, si intelligitur, quod omne praeceptum quoad totum ambitum suum, quoad impletionem ab omnibus, sicut sonat ad extra, sit beneplacitum, negatur antecedens : et ad probationem negatur consequentia, quod ergo praeciperet contra voluntatem suam, immo sicut ipse <voluit> illud esse praeceptum, ita praecepit ad emendationem bonorum et punitionem malorum.

Ad tertiam potest responderi sicut ad primam.

Ad quartam : Verum est ad intra non potest noviter velle, sed hoc sufficit, quod sicut ad extra vult res iuxta sibi ab aeterno placitum fieri, quod sic infallibiliter fiat et quia non ab aeterno ad extra sic voluit esse, non sequitur consequens illatum.