Distinctio IX — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio IX – Quaestio 9
Utrum divinae personae sint omnes aeque primae.
Quod non. Sicut corruptio habet se ad non esse, sic generatio ad esse. Sed corruptio sic se habet ad non esse, quod omne, quod corrumpitur, desinit esse, ergo <etc.>. Per oppositum : Omne quod generatur incipit esse, sed quidquid incipit esse hoc habet initium, ergo Filius in divinis in sua generatione habet initium, igitur habet prioritatem.
Secundo sic : Omne producens est prius producto, ergo antecedens probatur, quia nisi praecederet producens productum, non videtur ratio quare magis unus produceret aliud, quam e converso.
Tertio sic : Inter personas divinas est ordo, igitur est ibi prioritas et posterioritas. Consequentia tenet, cum in omni ordine oportet esse aliquid primum ad quod alia ordinantur. Et antecedens patet, ex eo quia ordo est perfectionale, modo in divinis est summa perfectio.
Quarto sic : Filius in divinis habet principium sui durationis, ergo incipit esse et per consequens habet aliquid prius eo. Consequentia nota est, antecedens probatur : Filius habet principium sui esse, igitur habet principium sui durationis. Illa consequentia tenet, cum idem sit ibi duratio et esse, et antecedens patet, cum Filius non habet esse a se ipso, sed ab alio.
Oppositum est fides catholica dicens quod in hac Trinitate nihil prius aut posterius, ergo quaestio falsa.
Nota quod ‘prius’ mullis modis capitur ut patet in Postpraedicamentis, est enim prius secundum tempus, secundum naturam sive secundum <modum> non convertendi consequentiam. Est prius secundum ordinem et est prius secundum dignitatem. Primus modus de se notus est, secundus est ut si ‘a’ secundum propriam rationem naturaliter prius cognoscitur quam ‘b’, ita quod ‘b’ non posset cognosci secundum propriam rationem sine ‘a’, sed e converso ‘a’ sine ‘b’. Ut verbi gratia animal et homo. Possum enim cognoscere animal sine conceptu hominis, sed non e converso, quia naturaliter conceptus hominis includit conceptum animalis. Prius secundum ordinem etiam satis notum est, sicut praemissae sunt priores conclusione. Prius secundum dignitatem etiam notum est, quia illud quod aliis minus dignis praefertur.
Suppositio prima est ista : Personae in divinis distinguuntur per proprietates distinctas. Illa patet, quia non distinguuntur in essentia, ergo per proprietates. Sed proprietas una non constituit nisi unam personam, ergo quaelibet habet propriam.
Secunda suppositio : In divinitate nihil est mutabile, tam quo ad essentiam quam quo ad personam. Illa patet, quia alias non esset Deus.
Conclusio prima : Pater non potuit, nec potest incipere generare Filium, nec Filius potuit nec potest incipere generari. Illa probatur sic : Generare convenit Patri ex proprietate personali, ad intra constituente personam Patris, et similiter generari convenit Filio ex proprietate personali ad intra constituente personam Filii, ergo conclusio vera. Consequentia tenet, cum proprietas talis non possit Deo accidere de novo, alioquin esset mutabilis, cum ipsa realiter constituat personam ; contra secundum suppositionem. Et antecedens patet, quia personae distinguuntur proprietatibus ut dicit prima suppositio, sed tales sunt paternitas et filiatio, secundum quas convenit Patri generare et Filio generari.
Ex illa sequitur secunda <conclusio>, quod Pater et Filius non possunt incipere spirare Spiritum Sanctum, nec Spiritus Sanctus potest incipere spirari, sive procedere a Patre et Filio. Probatur sicut praecedens, quia alias Spiritus Sanctus posset incipere esse, cum per processionem recipiat totum esse a Patre et Filio.
Tertia conclusio : Pater non potest desinere generare Filium, nec Filius potest desinere generari a Patre. Nec Pater et Filius possunt desinere spirare Spiritum Sanctum, nec Spiritus Sanctus potest desinere spirari, sive procedere. Probatur, sicut praecedens, quia alias essent mutabiles, cum relationes tales constituentes personam desinerent esse.
Ex illa infero quartam <conclusionem>, quod generatio Filii est necessaria simpliciter conclusio et aeterna et similiter processio Spiritus Sancti. Patet, quia quaelibet illarum nec potuit nec potest, nec poterit non esse, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex terminis et antecedens patet ex praecedentibus.
Ex illa sequitur quinta conclusio, quod tres personae in divinis quo ad duralionem sunt simpliciter coaeternae. Probatur : Quaelibet illarum est simpliciter aeterna, ergo consequentia tenet, cum unum aeternum non sit magis aeternum alio. Antecedens patet, quia productiones personarum illarum sunt simpliciter aeternae et tres sunt ipsaemet personae, ergo <etc.>.
Ex illa infero primo, quod loquendo de priori, scilicet secundum tempus, in divinis nec est prioritas nec posterioritas ; patet ex praemissis. Secundo infero, quod simpliciter loquendo de priori, secundum naturam, Pater non est prior Filio. Probatur : Patrem esse non est naturaliter prius Filio, immo sunt simul natura, cum sint correlativa ad invicem. Tertio infero quod loquendo de priori secundum ordinem, sed duplex est principium ordinis, primo modo Pater non est prior Filio, nec Spiritu Sancto. Probatur : Prius, ut sic, est quod velut principium secundum situm, vel ubi praecedit alia, sed talia locum non habent in Deo, cum sil una simplicissima essentia.
Sexta conclusio : Pater generando Filium communicat sibi totam perfectionem quam habet et tantum quantum habet. Illa patet, quia alias Filius non esset Deus. Et eodem modo de Spiritu Sancto quod Pater et Filius producendo Spiritum Sanctum communicat sibi omnem et tam perfecte perfectionem suam quam habuit.
Ex illa infero, quod Pater non est prior Filio secundum dignitatem, sed Pater et Filius Spiritui Sancio ; patet manifeste ex conclusione.
Ex illis omnibus infero conclusionem septimam, quod loquendo proprie de priori, nullo modo una persona in divinis est prior alia nec aliqua posterior alia. Patet illa, cum nullo illorum modorum dictorum aliqua sit prioritas in divinis vel posterioritas, et tamen omnis prioritas vel posterioritas proprie sumpta est aliqua illarum, vel saltem reducitur ad aliquem illorum modorum, ut patet ex notabili, ergo <etc.>.
Octava conclusio : Loquendo de priori secundum originem secundo modo, Pater aliquo modo potest dici prior Filio et Spiritui Sancto. Probatur : Ut sic, prius non est nisi [enim] origine, ergo conclusio vera. Consequentia tenet, quia cum Filius et Spiritus Sanctus originaliter sint a Patre et antecedens patet ex notabili.
Ad rationes :
Ad primam quod maior est vera, quod sicut corruptio habet se ad perditionem, ita generatio ad acceptionem essendi. Non autem ad inceptionem, quia incipere esse non est de ratione generationis nisi imperfectae, quae est mutatio, quae locum non habet in divinis.
Ad secundam nego maiorem, nisi intelligatur de prioritate, secundum quod dicit octava conclusio, alias non esset verum, nisi rebus inferioribus vel mutabilibus.
Et per idem patet ad tertiam.
Et ad quartam dicendum quod non est concedendum quod Filius habeat principium inceptionis sui esse, sed solum originis.
