Distinctio XVI — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XVI

Distinctio XVI – Quaestio 16

 

Utrum visibilis Spiritus Sancti missio utilis fuerit ad salutem.

 

Quod non. Missio visibilis est manifestatio Spiritus Sancti per miraculum, ergo non est utilis ad salutem. Consequentia tenet, quia secundum Gregorium, « fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum ».

Secundo sic : Visibilis missio nihil addit super invisibilem et invisibilis sufficit ad salutem, ergo illa est omnino superflua et nullius utilitatis. Consequentia videtur nota de se et antecedens pro prima parte patet, quia alias, propter apparitionem Spiritus Sancti super Christum, fuisset maior gratia in Christo quam prius. Et pro secunda parte patet, quia alias nullus salvaretur, nisi cui fieret missio visibilis.

Tertio sic : Si fuit utilis ad salutem et cum homines in veteri testamento sancti fuerunt et indiguerunt sanctitate et his, quae requirantur ad salutem sicut et modo, videtur, quod etiam patribus veteris testamenti debuit fieri, sicut et in novo pari ratione videtur, quod debeat modo fieri, sicut et tunc.

Quarto sic : Nulla est missio visibilis Spiritus Sancti, ergo consequentia tenet et antecedens probatur, quia propter visibilem missionem Filius dicitur et est minor Patre ; sed Spiritus Sanctus nullo modo est nec debet dici minor Patre, ergo nullo modo potest sibi competere visibilis missio.

 

Ad oppositum arguitur sic : Quia de lege communi intellectus noster non intelligit sine phantasmate, ut patet 3° De anima, et ideo cognitioni intellectuali prodest sensibilis, ergo similiter missioni invisibili prodest visibilis.

Ista quaestio supponit unum et quaerit aliud. Supponit enim visibilem missionem in Spiritu Sancto factam esse, et tunc quaerit illius missionis utilitatem. Pro quibus est notandum, quod missio visibilis includit sive praesupponit invisibilem, sicut processio temporalis supponit aeternam, sed addit signum visibile. Et quia missio importat emanationem personae, quae mittitur, et inhabitationem gratiae, qua cadent persona missa spiritum rationalem inhabitat, circa quem ostenditur missio, ut aliqualiter patuit quaestione praecedenti, ideo illa omnia visibilis missio praesupponit et solum superaddit per visibile signum omnium illorum manifestationem.

Secundo advertendum, quod, quia duplex est inhabitatio gratiae - una sufficientiae, quae est satisfactionis sufficientia, sicut quaelibet gratia singulari personae sufficiens ad salutem, alia est redundantiae, quando videlicet est plenitudo gratiae non solum in persona, sed ab illa propter plenitudinem redundans in alios - et ergo missio visibilis non attenditur secundum quamlibet inhabitationem gratiae sed solum <secundum> plenitudinem, ita quod finis missionis est cognitio sive manifestatio plenitudinis gratiae in aliquo et redundantiae in alios.

Secundum hoc ergo potest visibilis missio describi : Missio visibilis est personae emanantis, sive emanationis personae, mentem rationalem inhabitantis secundum plenitudinem gratiae, prout illa plenitudo gratiae ordinatur ad redundantiam in alios, per visibile signum, manifestatio. Per hoc quod dicitur ‘personae emanantis’ differt missio ab apparitione, quia quaelibet persona, sive emanans, sive non, potest apparere ; per hoc, quod dicitur ‘inhabitantis per gratiam’, differt ab illa generali manifestatione, qua divinae personae manifestantur per vestigium ; per hoc vero, quod dicitur : ‘<secundum> plenitudinem’, differt a gratia, quae solum est sufficientiae ; et per hoc, quod dicitur ‘per visibile signum’ etc., per hoc differt a sola interiori missione.

Tunc breviter conclusio ista : Spiritus visibili missione missus est. Illa patet Matth. 3° et Luc. 3° et Actuum 2°.

Sed quantum ad quaesitum advertendum, quod duplex <est> genus credentium ; quidam enim fuerunt solum sensuales, qui non poterant nisi per sensibilia manuduci ad credendum et ideo illi signa quaesiverunt ; alii vero intellectuales et magis spirituales, qui solam credibilium intelligantiam requirunt, et pro illis non oportet signu fieri.

 

Ex his ergo breviter responderi potest ad quaesitum, unde fit conclusio ad illum articulum.

Prima conclusio : Visibilis missio Spiritus Sancti non potest fieri cuilibet creaturae, patet, quia non quamlibet Spiritus potest inhabitare per gratiam ; ergo ex illa patet, quod soli rationali potest fieri visibilis missio Spiritus Sancti. Probatur : Non in quolibet tali est plenitudo gratiae redunduns in alios, ergo consequentia tenet ex descriptione praemissa et antecedens patet.

Tertia conclusio : Patribus et sanctis veteris testamenti non est visibilis missio Spiritus Sancti facta. Probatur, quia, licet sancti tales habuerint plenitudinem gratiae ad sufficientiam, non tamen habuerunt plenitudinem ad generalem redundantiam ; illa enim solum a tempore Christi facta est, ut patet ad Gal. 4°, ubi tempus gratiae vocat Apostolus plenitudinem temporis.

Quarta conclusio : Non oportet iam isto praesenti tempore hominibus fieri visibilem missionem Spiritus Sancti. Probatur : Homines iam sufficienter sunt instructi, quod plenitudo gratiae venit per Christum ; ergo <etc.>. Consequentia tenet, quia sufficienter declaratum non oportet noviter declarare.

Conclusio quinta : In primitiva ecclesia necessarium erat et valde utile, ut Christo et Apostolis fieret missio Spiritus Sancti visibilis. Probatur, quia homines tunc erant valde rudes et difficiles ad servandam fidem, quam Christus et Apostoli post cum praedicaverunt, et ideo oportuit ad hoc fieri visibile signum, quod principalissime in Christo ostenderet plenitudinem et communiter in Apostolis etiam monstraret plenitudinem gratiae, quae secundum ipsorum officium ordinabatur ad redundandum in alios. Et ideo super Apostolos apparuit in linguis igneis ad ostendendum, quod per ipsorum praedicationem et ministerium deberet gratia redundare in alios credentes.

Conclusio sexta : Missio visibilis secundum se et proprie non debet fieri mulieri. Probatur : Missio fit ad ostendendum plenitudinem gratiae, prout ex officio ordinatur ad redundantiam in alios, sicut per officium praedicationis ; sed hoc non competit mulieri, ergo <etc. >.

Conclusio septima : Licet ex speciali privilegio visibilis missio die Pentecostis super Beatam Virginem facta sit, tamen de communi lege talis missio non debuit sibi fieri. Probatur ex praecedenti, quia licet ipsa habuerit inter omnes puros homines plenitudinem gratiae maximam, non tamen illa plenitudo secundum se ordinabatur quasi ex officio ad redundandum in alios, sed fuit singularis excellentia in virgine gloriosa, ergo <etc.>.

Conclusio octava : Licet Spiritus Sanctus in aliqua <re> visibili visibiliter apparuit, nullam tamen rem visibilem ex unitate suppositi assumpsit. Illa patet, quia licet in specie columbae apparuit, non tamen propter hoc columba dici potest vel ignis. Ex illa conclusione sequitur, quod valde differunt visibilis missio Filii et Spiritus Sancti. Filius enim sic visibiliter missus, ut etiam sit ipsa res, secundum quam apparuit, scilicet quia secundum hominem apparuit et vere homo est, Spiritus Sanctus non. Ex hoc sequitur secundo, quod licet Filius ratione visibilis missionis minor Patre dici potest, non tamen Spiritus Sanctus. Per hoc ad rationem dicendum, quod licet ille non habeat meritum, qui solum crederet propter experimentum, miracula tamen fiunt ad manuducendum incredulos, ut convertantur.

Ad secundum dicendum, quod visibilis missio non superaddit de necessitate gratiam in illo, cui fit missio, sed tamen multum utilitatis confert aliis, propter quos fit.

Ad tertiam patet per tertium conclusionem secundi articuli et ad quartam per ultimam conclusionem.