Distinctio XXVII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XXVII

Distinctio XXVII – Quaestio 25

 

Utrum esse Patrem et generare praecise sit idem in divinis.

 

Quod non. Quia si sic, tunc cuicumque conveniret esso patrem, illi etiam conveniret generare ; sed cum essentiae conveniat esse Patrem - verum enim est, quod essentia est Pater - etiam essentiae conveniret generare, quod est falsum.

Secundo sic : Tunc eadem ratio est in omnibus de genitore sicut de Patre, et igitur idem valeret baptisare in nomine genitoris sicut Patris, quod est falsum.

Tertio sic : Generare est prius quam esse patrem, igitur non sunt praecise idem ; consequentia nota est, antecedens patet, quia pater constituitur in esse per generare.

Quarto sic : Quorum unum potest esse sino alio, illa non sunt omnino idem ; sed aliquis potest esse pater absque hoc, quod generat, sicut notum est ; et similiter est generatio, ubi nullus pater est, ut patet de generatione mixtorum inanimatorum ; igitur <etc.>.

 

Ad oppositum arguitur : Si quaestio non esset vera, tunc non essent solum quinque notiones, sed multo plures. Et consequentia tenet ex hoc, quia iam in Patre essent tres notiones : innascibilitas, paternitas et generare, praeter communem spirationem ; et sic eodem modo in Filio alia esset notio ; filiatio, et alia : nasci, praeter communem spirationem.

Circa illam quaestionem breviter notandum, quod aliqua esse praecise idem potest intelligi dupliciter : Uno modo, utrum res significata praecise sit eadem, alio modo, utrum termini omnino eodem modo significent. Secundo nota : Aliquid esse prius alio est dupliciter : aut secundum se, ex parte rei, aut secundum modum nostrum intelligendi.

Tunc sit breviter conclusio prima illa : Esse Patrem et generare non sunt praecise idem in divinis, capiendo praecise idem secundo modo. Probatur, quia tunc termini omnino secundum formalem rationem significandi converterentur, quod patet manifeste falsum. Et ex illa patet, quod esse Filium et nasci non sunt praecise idem.

Secunda conclusio : Esse Patrem et Filium generare praecise est idem in divinis, capiendo praecise esse idem primo modo. Probatur, quia sunt praecise eadem res, quia persona Patris, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet, quia nec generare nec esse Patrem sunt distincta a persona Patris.

Ex illa sequitur primo, quod, licet non eodem modo significent generare et esse Patrem, tamen eandem notionem important. Secundo sequitur, quod omnes termini, positive significantes proprietates circa eandem personam, idem important ex parte rei, patet de se.

Conclusio secunda : Generare non est prius quam esse Patrem in divinis, nec e converso, capiendo prius primo modo. Patet primo, quia ex parte rei sunt praecise idem, igitur <etc.>. Consequentia tenet de se, et antecedens patet per praecedentem.

Quarta conclusio : Esse patrem non est prius quam generare, capiendo prius secundo modo. Probatur, quia tunc aliquis posset aliquem concipere esse patrem absque hoc, quod generaret vel genuisset, quod patet falsum.

Conclusio quinta : Generare et esse patrem non sunt aeque prima secundum modum nostrum intelligendi. Probatur : Esse patrem est propterea quod generet vel genuit et non e converso, igitur <etc.>. Consequentia tenet, quia si propter hoc est pater, quia generat, secundum e contra videtur generare esse quasi causa, vel ad minus origo, respectu illius, quod est esse patrem ; vel potest sic argui : Generare significat originem, esse patrem habitudinem secundum originem ; sed habitudo consequitur originem et non e contra, igitur <etc.>.

Ex illis sequitur, quod generare sit prius quam esse patrem, secundum modum nostrum intelligendi. Patet ex praedictis, ubi tamen advertendum, quod paternitatem possumus considerare simpliciter ut proprietatem subsistentis, vel ut suppositum subsistentis. Et sic non oportet generare consideratum per modum actus praecedere, immo ut sic per modum intellectus, prius concipientis suppositum subsistens quam actum generationis. Alio modo possumus paternitatem recipere, prout relativa est ad alterum, et secundum illam habitudinem relativam consequitur actum, quo ad modum intelligendi, licet ex parte rei nulla sit ibi prioritas.

 

Ad rationes dicendum quod prima arguit solum in sensu primae conclusionis.

Ad secundam : Circa eandem rem etc., conceditur ex parte rei in se, sed non oportet ad extra de nominibus illis, quia de forma baptismi non solum sunt nomina, sed rationes propriae ipsorum, et igitur loco illius termini non licet nobis antecedens ponere.

Ad tertiam et ad quartam patet per ultimas conclusiones ; sed quod dicitur, quod generatio potest esse sine patre, hoc non est ad propositum, quia hic quaeritur de hiis, quae solum sunt in divinis etc.