Distinctio XLVI — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XLVI – Quaestio 40
Utrum voluntati Dei rectissime repugnet velle mala.
Quod non. Primo sic : Deus vult mula fieri, sive esse in hoc mundo, igitur <etc.>. Antecedens arguitur, quia vult mala esse, vel vult ea non esse. Si primum, habetur intentum, si secundum, tunc simpliciter non essent. Quidquid enim Deus vult non esse, hoc non est.
Secundo sic : Deus vult aliquem esse, vel fuisse in peccato, igitur vult esse vel fuisse malum. Consequentia tenet ex terminis, antecedens probatur : Sequitur enim : Socrates contristatur de peccato suo, igitur est vel fuit in peccato. Antecedens est volitum et consequentia est volita esse bona, igitur consequens est volilum, videlicet Socratem esse vel fuisse in peccato.
Tertio sic : Omne bonum est a Deo, malum esse est bonum, igitur mala esse est a Deo et per consequens volitum a Deo. Maior principalis nota est, minor patet, quia mala sunt ad decorem universi et commendant iustitiam Dei.
Quarto sic : Omne verum est a Deo, mala esse est verum, igitur mala esse est a Deo et per consequens Deus vult mala esse.
Ad oppositum arguitur : Nihil est ab aliquo volitum vel volibile, quod omnino displicet ei et est sibi odiosum, sed malum culpae omnino displicet et odiosum est Deo iuxta illud psalmi : Odisti omnes qui operantur iniquitatem, igitur <etc.>
Circa illam quaestionem breviter noto, quod non curo hic dicere de malo poene, prout displicet contra culpam, quia de illo non est dubium, quin Deus velit etiam sensibili poena malos punite, sed solum loquitur de malo culpae.
Notandum igitur, quod omne volibile est vel volibile per se, vel per accidens. Volibile per se est quod in se habet rationem boni, secundum quam voluntas potest illud velut bonum apprehendere et in ipso delectari, aut sibi in eo complacere. Volibile vero per accidens est, in quo non secundum se sive in se est sive apparet ratio boni, sed bene in ordine ad aliud habet rationem boni ; secundum quam voluntas illud apprehendit tamquam conferens ad aliquem finem. Sic infirmus in potione amara non invenit secundm se rationem boni, secundum quam sibi in ea complaceret, sed rationem sanitatis ad quam <credit> eam cooperari, eligit eam tamquam bonam. Sic similiter de proiectione mercedis in mare.
Tunc sit breviter conclusio prima ista : Omne volibile, prout tale, habet rationem boni. Probatur : Omne volibile est vel per se, vel per accidens volibile, igitur conclusio vera. Consequentia tenet, cum pura privatio non possit aliquid boni includere, et antecedens patet, quia in quantum malum simpliciter, nihil est.
Secumla conclusio : Malum culpae ut tale non includit nec habere potest in se aliquam rationem boni. Probatur : Malum culpae ut tale est simpliciter pura privatio boni, ergo conclusio vera. Consequenda tenet, cum pura privatio non possit aliquid boni includere, et antecedens patet, quia in quantum malum simpliciter, nihil est.
Conclusio tertia : Malum culpae, ut tale, nullo modo est volibile. Probatur : Omne volibile habet aliquam rationem boni, malum culpae nec habet, nec habere potest aliquam rationem boni, igitur <etc.>. Maior est prima conclusio, minor secunda. Ex illa sequitur, quod malum culpae ut tale nec confert, nec conferre potest ad aliquid bonum, immo semper duceret ad peius, igitur <etc.>.
Conclusio quarta : Deo non potest apparere bonum, quod non est bonum. Probatur : Deus omne cognoscibile cognoscit ita perfecte, quod perfectius cognosci non potest, et ergo circa nullum potest sibi aliter apparere quam sit. Et etiam alias deciperetur, quod est impossibile.
Quinta conclusio : Omne malum culpae obicitur voluntati divinae sub omni ratione, qua malum. Probatur : Quia alias non cognosceret quodlibet tale omni modo, quo est cognoscibile prout tale, contra praecedentem.
Sexta conclusio : Impossibile est Deum velle malum culpae. Probatur : De necessitate esse malum culpae Deus cognoscit sub omni ratione, qua malum. Ut cum malum culpae prout tale non possit habere rationem aliquam boni, sequitur quod nullo modo Deus possit hoc velle. Consequentia tenet, quia non est possibile voluntatem velle quin in volibile appareat aliqua ratio boni. Et ergo, in quo impossibile est apparere rationem boni hoc impossibile est esse volibile. Antecedens pro prima parte patet ex quinta conclusione praemissa et probatio patet ex secunda. Et probatur illa conclusio ex alio, quia si Deus posset velle malum culpae, sic ergo quod velit Socratem fornicari, tunc sequitur quod Socrates conformando se omnino divinae voluntati tam in volito, quam in modo volendi peccaret, quod est impossibile.
Ex illis omnibus ergo sequitur, quod Deus nec per se, nec per accidens potest velle mala culpae. Patet, quia Deus infinite perfecte cognoscit, quod malum nullo modo potest conferre ad bonum. Secundo sequitur quod divinae voluntati repugnet velle malum culpae et per consequens quaestio sicut est proposita est simpliciter vera.
Ad rationes.
Ad primam dicendum quod Deus nec mala quae fiunt esse, nec vult ea non esse, sed non vult ea esse, quia nullam positivam volitionem <habet> ad esse vel fieri mala, sed negative quia non prohibet.
Ad secundam negatur antecedens. Ad probationem diversimode solet dici : Aliqui dicunt, quod non est inconveniens velle antecedens et non velle consequens et tamen scire consequentiam esse bonam, ut bene sequitur : Tu es in luto cum centum marcis, ergo tu es in luto, et tamen aliquis vult antecedens et non vult consequens, et similiter in proposito. Alii aliter dicunt, quod in talibus antecedens non est volitum secundum suum ambitum, sed solum secundum unam eius partem et ratione unius partis non volitae sequitur consequens et non ratione partis volitae, ut verbi gratia : Socrates contristatur de peccato proprio, includit Socratem habere vel habuisse peccatum proprium, et intra hoc implicat gratiam, qua Deus vult remittere, sive delere peccatum. Modo non sequitur : Deus non confert Socrati gratiam, ergo habet vel habuit peccatum. Et ratione illius partis implicite antecedens est volilum a Deo, sed ratione primae partis sequitur consequens. Bene enim sequitur : Socrates habet, vel habuit peccatum proprium, ergo est vel fuit in peccato, et hoc non est volitum a Deo.
Ad tertiam : Negatur minor, nisi in proprium sensum, et similiter illa in probatione additur, quod videlicet mala esse sit ad decorem universi, hoc enim non est, nisi valde per accidens quod per mala cognoscimus differentiam bonorum et malorum. Immo si nulla mala fierent, adhuc esset pulchritudo essentialis rerum, quae nunc est.
Ad quartam negatur discursus, sed ex illis praemissis bene sequitur, quod haec propositio : ‘mala sunt' sit a Deo, hoc est verum si ipsa est <vera>, quia minor, cum sit in sensu composito, valet tantum quantum ista. Haec propositio ‘mala sunt' est vera.
