Distinctio VI — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio VI – Quaestio 6
Utrum in divinis generatio Filii sit pure naturalis.
Quod non. Vel Pater volens genuit Filium, vel nolens. Si secundum, miser est, si volens, ergo generatio Filii non est pure naturalis.
Secundo : Generatio Filii est mere voluntaria, ergo antecedens patet per Richardum qui dicit : Quidquid Pater dat Filio vel Spiritui Sancto, hoc dat secundum amorem gratuitum, sed talis est pure voluntarius, ergo <etc>. Natura non est principium activum in generatione Filii, ergo consequentia tenet, cum nihil dicatur naturale, nisi habeat principium activum ipsam naturam, ut patet 2° Physicorum. Antecedens patet, quia tunc natura generaret, cuius oppositum patet distinctione praecedente.
Quarto sic : Pater non est Pater natura, ergo non genuit Filium natura et per consequens non est in generatione mere naturalis. Consequentia tenet, quia Pater non est alio Pater, nisi quo genuit. Minor patet per Augustinum 7° De Trinitate capitulo 4 , ubi dicit, quod Pater non est Pater quo Deus est, sed ipse est Deus natura, ergo etc.
Ad oppositum arguitur sic : Pater de necessitate de se producit Filium sibi similem, ergo ibi est generatio simpliciter naturalis ; consequentia tenet, cum in hoc differant naturalia a voluntariis, quod naturalia terminantur et limitantur ad unum, voluntaria vero non. Et illud idem per Hilarium Libro de Synodis, ubi sic dicit quod omnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit, Filio vero naturam dedit.
Notandum breviter quod pure naturale dicitur quod distinguatur contra voluntarium et contra violentum et quia violentatio ab aliqua necessitate fit, ideo notandum quod voluntas sive voluntarius capitur multipliciter. Est enim voluntas vel coacta, sive secundum quid, sicut proicere merces in mare, et est voluntas condicionata, ut esse in luto cum centum marcis. Alio modo est voluntas absoluta et illa est in multiplici differentia. quaedam praecedens actum, ut voluntas aedificandi domum, alia accedens, ut velle locare domum pro pretio, postquam aedificata est. Tertia est concomitans, quam habens simul operatur, et illa est naturalis appetitus, quo operans opus suum diligit et propter donum facit.
Similiter necessitas est multiplex. Est enim necessitais coactionis sive violentiae, ut quando lapis violentatur ad movendum sursum ; alia est necessitas expedientiae sive indigentiae, ut si quis vult ire per mare, necessario indiget navi, vel si homo debet vivere, necessario requirit cibum. Et talibus modis capitur necessitas ex causis extrinsecis, quae sunt agens et finis. Tertio modo est necessitas immutabilitatis, sicut necesse est hominem esse rationalem ratione formae et corruptibilem ratione materiae, quia stante natura immutabiliter, ita est quod homo est rationalis et mortalis.
Suppositio prima est : Nihil potest Deo de novo convenire quo ad operationes ad intra ; patet, quia quidquid ad intra potest Deo convenire, hoc ab aeterno convenit sibi ; alias enim non esset ibi ab aeterno summa et simplicissima perfectio.
Secunda suppositio : Omnia citra Deum ordinantur in Deum et Deus in nihil aliud tamquam in finem ; illa patet quo ad primam panem, quia Deus solus est summum bonum, et ergo omnia ordinantur in ipsum, ut patet 1° Ethicorum ; quo ad secundam panem patet, quia tunc aliquid aliud esset melius Deo, cum finis sit ultimum et optimum, et ideo finis debet esse melior ordinatis in finem.
Conclusio prima : Loquendo de voluntate secundum primam panem, notabilis, scilicet de voluntate tracta sive condicionata : generatio Filii in divinis non est voluntaria. Probatur : Talis voluntas illa non potest esse in Deo, ergo conclusio vera. Consequentia tenet de se et antecedens probatur, quia nihil est quod potest voluntatem divinam trahere vel conditionare ad aliquid operandum ad intra, ergo illa consequentia tenet et antecedens patet ex prima suppositione.
Secunda conclusio, quod simpliciter loquendo de voluntario sive voluntate absoluta praemissis duobus modis, scilicet de voluntate praecedente et accedente, generatio Filii in divinis non est voluntaria. Probatur sicut praecedens, quia talis non potest esse in Deo, nihil enim ad intra Deus de novo potest velle, ergo ibi non est voluntas sequens actum. Consequentia tenet et antecedens est prima suppositio, nec est ibi voluntas praecedens, quia tunc voluntas esset ibi prior, quam generatio Filii et sic voluntas praecederet sapientiam, quod est falsum.
Tertia conclusio : Loquendo de voluntate absoluta tertio modo, videlicet dc voluntate concomitante actum, generatio Filii in divinis est voluntaria. Probatur : Pater in divinis naturali appetitu appetit producere Filium sibi similem et secundum illum agit, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex notabili et antecedens patet, quia alias, vel non esset agens naturalissimum, vel naturali appetitu frustraretur, quod est falsum.
Ex illa infero quartam : Non omnis actus voluntarius repugnat naturali, nec omnis voluntas distinguitur contra naturam. Probatur : Aliqua voluntas naturaliter cqncomitatur naturam, ergo <etc. >. Conclusio vera et antecedens patet ex conclusione praecedenti.
Quinta conclusio : Loquendo de necessitate praemisis duobus modis, videlicet coactionis vel indigentiae, Pater non generat Filium necessitate. Probatur sic : Necessitas coactionis, illa procedit a potentiore, ergo <etc.>. Consequentia tenet, cum nihil sit potentius Deo, et antecedens patet, cum modus talis non possit fieri nisi a proportione maioris inaequalitatis, ergo prima pars conclusionis vera. Secunda arguitur sic : Necessitas indigentiae fit ratione alicuius finis, sed Deus non ordinatur in aliquem finem extra se, ut dicit secunda suppositio.
Sexta conclusio : Loquendo de necessitate tertio modo, videlicet de necessitate immutabilitatis, generatio Filii in divinis est necessaria. Probatur, quia simpliciter immutabiliter fit et non potest non fieri, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex notabili et antecedens patet, cum sit aeterna. Ex illa conclusione patet, quod necessitas sic accepta non repugnat naturae, immo consequitur et concomitatur eam.
Septima conclusio : Quo ad modum producendi, generatio Filii est pure naturalis. Illa patet partim ex dictis in conclusione quarta, et patet hoc ex alio, quia generatio Filii distinguitur contra pure voluntariam productionem et violentam, in quantum voluntarium et violentum sive necessitatum opponuntur productioni naturali, ut <patet> ex conclusionibus praecedentibus.
Est tamen hic advertendum quod in productione divinarum personarum possumus tria considerare, videlicet habitudinem producentis ad actum, vel ipsa producentia vel producta, vel ordinem productorum vel productionum.
Et de hoc possunt poni conclusiones, prima quae est octava in ordine : Si consideratur habitudo agentis ad actum, omnis productio in divinis est per modum naturae et nulla per modum voluntatis. Patet : Quaelibet ut sic est limitata ad unum ex necessitate immutabilitatis, ergo <etc.>. Consequentia tenet, cum in hoc differam naturalia a voluntariis.
Secunda conclusio, quae est nona in ordine : Si attenditur habitudo producentium ad invicem, solus Filius producitur per modum naturae et Spiritus Sanctus per modum voluntatis, patet, quia modus naturae est, quod unum procedit tantum ab uno eiusdem <gradus>, igitur et ordinis, quorum quodlibet esset per se sufficiens ad totum faciendum ; sed in voluntariis infinita possent simul concurrere. Et ergo, quia Filius immediate ab uno solo est, producitur per modum naturae, Spiritus Sanctus, quia a pluribus, per modum voluntatis.
Tertia conclusio, quae est decima in ordine : Si attenditur ordo productorum et productionum, Filius procedit per modum intellectionis, Spiritus Sanctus per modum voluntatis, patet, quia in imagine creata, quae attenditur secundum potentias et actus naturae intellectualis, prima emanatio est per intellectum, alia est sequens, in qua terminatur emanatio manens infra naturam intellectualem, quae est emanatio pertinens ad voluntatem. Primo enim et naturaliter est cognitio, deinde oritur amor boni et ibi sistit emanatio infra naturam intellectualem.
Ad rationes respondetur : Nullum illorum ad intentionem haeretici sic arguentis ; ipse enim intelligit de voluntate antecedente vel necessitate, et sic non est de illo per immediata, immo datur medium. Sed si diceret : vel genuit volens vel non volens, antecedens est verum, terminos eodem modo capiendo, sed tunc non sequitur : genuit non volens, semper capiendo voluntatem ad intentionem haeretici, igitur est miser, immo potius oppositum sequitur.
Ad secundam dicendum, quod in amore gratuito sunt duo : Primum est mera liberalitas, secundum est quod datur sine retributione. Primum illorum non habet locum in generatione Filii, scilicet quia non fit per illum modum, qui ex propria ratione dicatur mere liber, sed magis naturaliter et necessario. Secundum vero est ibi, quia Pater dat totum esse Filio et nihil recipit ab eo.
Ad tertiam dico, quod capiendo naturam pro essentia divina, neganda est consequentia ; sufficit enim, quod res naturali modo producatur in esse ad hoc, ut [quod] illa productio dicatur naturalis, nec oportet omnino fieri generationem illam, sed illam inferiorem.
Ad quartam, quando dicitur : Pater non est Pater natura, igitur nec genuit Filium natura, dico : aliter recipitur natura in prima et aliter in secunda. In prima enim capitur pro essentia et sic antecedens est verum. In secunda vero capitur pro naturali necessitate, ita quod illa : Pater genuit Filium natura, valet tantum quantum : Pater genuit Filium naturali necessitate.
