Distinctio XX — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio XX – Quaestio 20
Utrum solus Pater sit vere omnipotens.
Quod sic. Solus Pater habet potentiam activam ad omnem actum existentem et possibilem, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex terminis, antecedens probatur, quia Pater potest in omnem actum, in quod possunt et Filius et Spiritus Sanctus, et non e converso, igitur <etc.>. Antecedens patet pro prima parte de se, pro secunda patet de potentia generandi
Secundo confirmatur idem sic : Potentia includens tam actus absolutos quam respectivos maior est quam includens solum absolutos ; sed potentia Patris est huiusmodi respectu Filii et Spiritus Sancti, quia illi non habent potentiam extendentem <se> ad omnia respectiva, sed tantummodo Pater, igitur <etc.>.
Tertio sic : Si Filio deesset potentia creandi et similiter Spiritui Sancto, nullus eorum esset coomnipotens Patri, ergo <etc.>. Si negatur eis maior potentia, similiter non erunt coomnipotentes Patri ; sed potentia generandi Filium est maior vel saltem aequalis potentiae creandi et tamen negatur eis ; igitur <etc.>.
Quarto sic : Pater est vere omnipotens et nihil aliud a Patre est omnipotens, igitur solus Pater est omnipotens. Consequentia tenet per exponentes et antecedens pro utraque parte est verum.
Ad oppositum est fides catholica dicens : Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus.
Breviter advertendum, quod argumenta iam tacta duas tangunt difficultates. Prima est, utrum dictio exclusiva possit addi terminis divinis.
Circa primum notandum, quod licet de potentia generandi sint diversae opiniones, ut patuit circa quartam et quintam distinctionem, dimissis tamen eis, conformiter dicendo dictis, ibidem est breviter notandum, quod triplex est potentia : Quaedam activa, et illa attenditur respectu effectus exterioris, alia passiva, quae est subiectum mutationis, tertia entitativa, sicut hominem esse rudibilem vel asinum.
Tunc sit prima conclusio illa : Potentia generandi in divinis non est potentia passiva. Illa patet, cum talis sit imperfectionis, quae in divinis locum non habet
Secunda conclusio : Potentia generandi in divinis non est nisi Pater potens generare. Patet illa, quia non est essentia, ut patui, distinctione quinta, igitur <etc.>.
Tertia conclusio : Potentia generandi non cadit sub potentia activa, quia illa est iam entis in actu ; sed posse generare non <est> aliud, nisi posse esse patrem, cum praecise idem sit generare et esse patrem ; igitur posse generare non potest dici potentia activa Patris.
Quarta conclusio : Posse generare vel potentia generandi est potentia entitativa, patet, quia nec est activa nec passiva, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex notabili, quod videtur omnem generaliter potentiam includere, et antecedens patet per conclusiones praecedentes.
Quinta conclusio : Omnipotentia Dei est potentia activa. Probatur, quia nec passiva, nec entitativa, igitur <etc.>. Consequentia tenet ut prius in praecedenti et antecedens pro prima parte notum est ; pro secunda patet, quia alias Deus posset esse omnia.
Ex illis sequitur, quod potentia generandi non cadit sub omnipotentia ; patet cum omnipotentia sit potentia activa respectu cuiuscumque effectus, potentia vero generandi non. Secundo sequitur, quod non posse generare non est imperfectionis ; patet, quia non est aliud nisi ipsum non posse esse patrem ; sed hoc non est imperfectionis, sicut hominem non posse esse asinum, etc.
Circa secundum notandum, quod dictio exclusiva sicut ly ‘solus’, potest dupliciter capi. Uno modo categorice, et valet tantum, quantum ‘solitarius’. Alio modo syncategorice, et sic est signum exclusivum et potest dupliciter poni in propositione : vel a parte subiecti, vel a parte praedicati. Secundo notandum, quod [quia] ly ‘solus’ dicit negationem associationis cuiuslibet diversi ab incluso, sed quae sunt idem cum incluso essentialiter vel inhaerenter, non oportet excludi ; sicut cum dicitur tantum : ‘homo currit’, non excluditur rationale vel animal ; cum dicitur : ‘sola domus est’, non excluduntur partes materialiter inexistentes ; et hoc est verum cum illo verbo ‘est’, licet cum aliis adiunctis aliter sit, sicut si diceretur : ‘sola domus est alba’, non oportet quod includatur pars ; nec sequitur igitur : paries est albus. Tertio, quod de veritate propositionum, in quibus ponuntur dictiones exclusivae, possumus loqui dupliciter : Vel secundum proprietatem sermonis, vel secundum benignitatem exponendi dicta doctorum et scripturae.
Tunc sit prima conclusio illius articuli illa : Capiendo ly ‘solus’ categorice, ly solus’ non potest addi alicui termino in divinis, sive a parte subiecti, sive a parte praedicati, quod fiat affirmativa vera. Probatur, quia ut sic ly ‘solus’ significat in divinis esse solitarie, quod est impossibile, igitur <etc.>. Et ergo omnes istae sunt falsae : solus Deus est Deus et solus Pater est Pater, etc., quia significant, quod Deus sit solitarius et quod non sint personae plures.
Secunda conclusio : Capiendo ly ‘solus’ syncategorice et loquendo secundum proprietatem sermonis, ly ‘solus’ tam a parte subiecti quam praedicati potest addi terminis divinis, faciendo propositionem affirmativam veram tam respectu terminorum essentialium quam personalium. Probatur : istud signum potest addi, ut in conclusione praemittatur, sic quod tales propositiones ambae exponentes sint simul verae, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet faciliter intuenti. Illa enim est vera : ‘solus Deus est Deus’, quia habet duas exponentes, scilicet : ‘Deus est Deus’ et ‘nullus alius a Deo est Deus’. Et illae ambae sunt verae. Similiter illa. ‘Solus Deus est Pater : et ‘solus Pater est Pater’. Si autem ponitur a parte praedicati, licet sint propositiones improprie, possunt tamen aliquae verificari, sicut dicendo : ‘Trinitas est unus solus verus Deus’, quia significat, quod Trinitas est unus verus Deus et non est alius ab illo, qui est unus solus verus Deus.
Sed quantum est de benignitate expositionis doctorum et Scripturae, aliter est in multis dicendum, quia ad verificandum dicta doctorum non oportet semper attendere exclusionem respectu principalis praedicati, sed respectu formae subiecti, ratione subintellectae implicationis. Et sic potest verificari illa : ‘solus Pater est Deus’, vel ‘solus Pater est tantus quantae sunt omnes tres personae simul’, sub hoc sensu : solus Pater est Deus, qui est Pater et non alius ab eo in divinis est Pater in divinis, vel est tantus etc. et secundum hunc modum loquitur beatus Augustinus circa principium vicesimae primae distinctionis ; et sic dictio exclusiva non excludit correlarium suum a participatione principalis praedicati, sed a participatione formae subiecti, ratione subintellectae implicationis.
Et per hoc ad rationes :
Ad primam negatur antecedens, immo potentia activa est una et eadem in omnibus tribus. Ad probationem patet ex positione, quia potentia generandi non est potentia activa, et igitur male subsumitur.
Similiter patet ad secundam et ad tertiam, quae bene procederent, si talis potentia esset potentia activa.
Ad ultimam patet per dictu in ultimo capitulo, quod falsa quo ad antecedens et non debet exponi per ‘aliud’, sed per ‘alius’, et tunc secunda exponentium est falsa, illa videlicet : Nullus alius a Patre est omnipotens.
