Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio I

Distinctio I - Quaestio 1

 

Utrum Deus gloriosus sit solus obiectum ordinatae fruitionis in patria et hic in via.        

 

Quod non probatur : Illud, quod est per se bonum, est obiectum beatae frutionis. Caritas est huiusmodi, ergo etc. Maior nota, minor probatur : illud quod non potest intelligi vel esse non bonum, hoc est per se et secundum se bonum. Sed caritas non potest esse, similiter intelligi non bona, cum sit forma ceterarum virtutum et de se non potest informis.

Secundo sic : Frui est amorose quiescere finaliter in obiecto, sed hoc non convenit alicui in via, ergo etc. Antecedens pro prima parte est magistri dicentis in lectura : « Fruimur cognitis quibus voluntas propter se delectata conquiescit ». Sed pro secunda parte antecedens ; patet ex eo, quia vera quies solum erit in patria, iuxta illud psalmi : Satiabor cum apparuit gloria tua.

 

Oppositum patet quoad primam partem per Augustinum, in principio libri De doctrina christiana dicentem res, quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et allegat magister prima distinctione.

Oppositum quoad secundam partem probatur : aliquis in hac vita potest Deum diligere super omnia, ergo frui eo in hac via. Antecedens patet, quia si non, alias praeceptum dilectionis nullus posset implere in hac via, quod est falsum. Falsitas patet per Hieronymum dicentem : « Anathema sit qui Deum dicit aliquid praecepisse impossibile ».

 

Pro responsione huius quaestionis est sciendum quod frui capitur primo modo pro actu voluntatis, quo aliquid diligitur propter se sine relatione ad aliud, saltem per illum actum. Sic capit Augustinus in 1° De doctrina christiana et allegat magister in 1°.

Secundo modo capitur pro amore liberae voluntatis quo finaliter quiescit in amato, repugnante relationi in alium finem.

‘Uti’ capitur primo pro acceptare vel deacceptare aliquid propter aliud et ita dicit actus voluntatis ad aliquid relate, sive sit ordinatus sive inordinatus.

Secundo modo pro acceptare aliquid rei deacceptare propter aliud, quo fruendum est ; sic capit Augustinus 10° De Trinitate, capitulo 10°.

 

<Conclusio prima> : Quamvis accipiendo fruitionem strictissime solus Deus sit obiectum ordinatae fruitionis, tamen quodlibet ens potest esse obiectum fruitionis. Probatur : Solus Deus est ultimate et propter se diligendus irreferibiliter in aliud, igitur prima pars vera. Consequentia tenet ex acceptatione frui strictissime capti. Antecedens patet : Ipse est solus summum bonum et ultimatus finis omnis dilectionis.

Secunda pars probatur : Voluntas omni dictamini rationis, sive erroneae, sive rectae, potest se conformare ; sed ratio erronea de quocumque iudicare potest ipsum esse diligendum propter se ; igitur voluntas quodcumque potest diligere propter se et per consequens frui.

<Correlarium primum> : Solus Deus est obiectum fruitionis beatificae, inquantum fruitio. Patet, quia alias beatus frueretur aliquo, quod non esset fruendum, et per consequens fruitio beatifica non esset ordinata.

<Correlarium secundum> : Voluntas potest velle summam miseriam poenae fruitive.

 

<Conclusio secunda> : Sicut per rationem naturalem cognosci potest, quod aliqua fruitio quietans voluntatem sit homini possibilis, sic probari potest, quod ipsa sit in solo Deo obiective invenibilis. Prima pars probatur : Si non, sequitur quod totum humanum desiderium esset frustra. Falsitas patet 1° Metaphysicae et 1° Ethicorum. Consequentia probatur : Quilibet homo naturaliter appetit beatitudinem, ut patet per beatum Augustinum, quem allegat magister in quarta distinctione, ubi dicit : Capessendae retinendaeque beatitudinis voluntas una sit omnium. Constat autem, quod beatitudo includit fruitionem voluntatem quietantem, cum sit status omnium bonorum aggregatione perfectus, ut dicit Boethius in 3° De consolatione.

Secunda pars probatur : Naturaliter probari potest, quod fruitio beatifica voluntatis humanae solum est in Deo obiective, igitur. Antecedens probatur, quia per rationem naturalem constat, quod nemo potest beatifice quietari nisi in aliquo fine, eo quod omnis actio humana ordinatur in aliquem finem, 1° Ethicorum.

Tunc capio aliquem finem propter quod rationalis creatura per se agit, tunc ille, aut est simpliciter ultimus finis, aut non. Si non, tunc non quiescit in ipso ultimate, eo quod quilibet talis est bonum finitum ; sed in tali non quiescit, quod sic probatur : quodcumque bonum intellectus potest cogitare, voluntas potest amare ; sed quocumque finito dato intellectus maius potest cogitare, ergo voluntas etiam non potest quiescere in finito bono. Si autem est ultimatus finis, tunc naturaliter constat talem esse Deum, per Apostolum, Ad Romanos 1°.

<Correlarium primum> : Naturali ratione potest homo scire beatam vitam in Dei fruitione et cognitione consistere. Probatur, quia vitam beatam hominis obiective in Deo consistere docet ratio naturalis, ut patet ex conclusione, et non nisi mediantibus illis actibus, scilicet cognitione et fruitione, saltem principaliter.

<Correlarium secundum> : Visio beatifica non est obiectum fruitionis quietantis voluntatem, patet ex secunda parte conclusionis.

 

<Conclusio tertia> : Quamvis omni re dependente voluntas possit uti ordinate et generaliter, non tamen Deo, propter aliud, fruendum est nisi deordinabiliter.

Prima pars probatur : Omnem rem creatam vel increatam voluntas potest acceptare vel deacceptare propter summe acceptabile, ergo <etc.>. Antecedens patet, quia omne aliud a summe acceptabili vel est bonum, aut malum. Si bonum, potest esse acceptatum vel deacceptaium ordinate propter Deum, eo quod quodlibet tale secundum essentialem ordinem universi acceptative vel deacceptative est referibile in ipsum.

Secunda pars probatur, quia perversio est fruendis uti.

Correlarium : Nullus verus Dei amator diligit Deum nupter aliud finaliter. Patet, quia sic diligere Deum est eo uti propter aliud, quo fruendum est ; sed hoc est desordinabiliter agere, ut patet ex secunda parte conclusionis.

 

Ad rationem primam dicitur, quod illud, quod assumitur, quod hoc totum, non suffucit, sed oportet addi, quod ipsum non sit referibile in magis bonum.

 

Ad secundam praemitto, quod quiescere possumus capere dupliciter, uno modo secundum quid, alio modo simpliciter. Secundum quid res quiescere diceretur ex parte loci in quo esset, si ille non mutaretur. Simpliciter vero dicitur quiescere, quod tam in se, quam in respectu alterius immutabiliter se habet. Sic possumus dicere, quod potentia appetitiva respectu sui obiecti potest dupliciter considerari. Uno modo respectu habendi et non plene habiti, in quod movetur, sive fertur per modum desiderii, sive per spem, et sic dicitur quiescere in obiecto, quando desiderium suum in tali figit, licet variis modis in seipsa mutetur, dummodo tamen desiderare non cessat, et hoc est aliqualiter iam quiescere, licet imperfecte et secundum quid. Alio modo potest considerari respectu finalis obiecti iam habiti, cui inhaeret per delectationem et gaudium de praesenti, et de quanto sic apprehendit per amorem, de tanto simpliciter in eo quiescit.

 

Modo ad propositum : Licet aliquis secundo modo non possit in obiecto finaliter quiescere, potest tamen aliquis mediante gratia quantum ad statum praesentis vitae finaliter in Deo <delectabiliter quiescere primo modo, ex eo quod potest desiderium suum figere in Deo>, quod nulla re mundi ab ipso removeatur, qualis fuit Apostolus, qui dixit, quod nulla creatura nos separabit a caritate, quae est in Christo Iesu. Ad Romanos 8°.

Section 1 sur 41
Section suivante