Distinctio IV — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio IV

Distinctio IV – Quaestio 4

 

 Utrum in divinis propria sit generatio ponenda.

 

Probatur quod non : Generatio includit imperfectionem, igitur non est ibi ponenda. Antecedens patet, cum sit species motus 5° Physicorum et in Postpraedicamentis.

Secundo sic : In omni generatione generans et genitum debent in aliquo eodem secundum speciem convenire, sed sic non est in divinis, igitur <etc.>. Antecedens pro prima parte notum est ; pro secunda patet, quia secundum essentiam non est similitudino, sed simplicissima identitas, nec secundum relationem, quia filiatio et paternitas differunt specie.

Tertio sic : Vel generatur essentia, vel relatio, vel constitutum ex utroque : nullum illorum. Antecedens pro prima parte patet, cum in divinis nihil sit praeter praedicta. Pro secunda parte probatur, quod essentia non generatur, patet infra, distinctione quinta, nec etiam relatio, quia tunc relatio personae esset terminus generationis et sic in aliud esset per se mutatio, sed hoc falsum patet 5° et 7° Physicorum.

Quarto sic : Tunc haec esset concedenda : Deus genuit Deum : falsitas consequentis patet, quia vel genuit alium Deum, vel se Deum.

Quinto : Si esset generatio Filii de Patre, tunc etiam esset ibi generatio Spiritus Sancti de Filio. Consequentia tenet, cum eodem modo procedat Spiritus Sanctus a Filio sict Filius a Patre. Falsitas est de se <nota>.

Sexto : Generatio propria est, quae fit per commixtionem seminum, sed talis non fit in divinis ; et alia in creaturis fit sine tali commixtione, sed illa est imperfecta, igitur nec illa reperitur in divinis.

 

Oppositum patet per illud Isaiae, ultimo : Ego cunctis aliis generationem tribuo, numquam sterilis ero. Et ratione arguitur sic : quidquid est verae perfectionis hoc reperitur in Deo, sed generare sibi simile est naturalissimum et per consequens in viventibus perfectissimum, igitu est in Deo. Antecedens patet in 2° De anima.

Praemitto quod generatio istorum inferiorum est transmutatio de non esse ad esse, patet per 5° Physicorum, 1° De generatione. Talis generatio non est attribuenda divinae, quia ex parte producti includit imperfectionem, scilicet inceptionem esse post non esse.

Generatio quae est in divinis sic describitur : est a producente non esse, vel producibili consubstantialis et omnino conformis esse per modum naturae immediata communicatio. Primo ponitur communicatur ipsius esse pro generatione, omnis enim generatio est communicatio, sed non e converso. Communicat enim quaelibet causa effectiva esse suo effectui, sed non semper generat. Per hoc autem quod dicitur « consubstantialis » differt a productione accidentium, sicut sol naturaliter producit lumen, sed non est proprie generatio ; per hoc enim quod dicitur « omnis conformis » innuitur quod gignens et genitum non solum in nuda ratione substantiali, sed etiam quodammodo qualitate sint conformes : per hoc autem quod dicitur « per modum naturae » excluditur productio, quae est per voluntatem. Licet enim Deus immediatissime communicet omnibus citra se esse suum, tamen quia non per modum naturae agit, sed per modum voluntatis, non dicitur causa generare. Per hoc vero quod dicitur immediata excluduntur mediatae productiones, sicut omnes homines mediate sunt producti ab Adam, non tamen omnes sunt generati ab eo.

 

Suppositio prima : In divinis sunt tres personae in una essentia realiter distinctae patet supra distinctione secunda.

<Suppositio> secunda : Quidquid est vere perfectionis, hoc est in Deo et Deo per excellentiam tribuendum.

Tertia suppositio : Nec plus nec minus perfectio est in una persona, quam in omnibus. Patet, quia alius aliqua illarum non esset Deus.

 

Tunc fit prima conclusio : Tres personae differunt secundum relationes originis. Probatur : Vel differunt secundum essentiam, vel secundum relationem. Non primum quia in illa sunt simplicissime unum, ergo relinquitur secundum. Sed non diflerunt secundum relationem rationis, quia illa nihil ponit, ergo oportet esse realem relationem et illa est originis, quae secundum suas proprietates constituit distincto personam unam ab alia. Et deducit Richardus sic : Quia necessarie est unam tantum personam esse, quae non sit ab alia, et quaelibet alia ab ea, alias enim non esset ibi ordo summus, et ideo nec summum bonum. Et tantum est una persona, quae habet esse immediate per modum naturalis perfectionis a prima persona, et tertia quae procedit a duabus et a qua nulla alia et illa tertia procedit a duabus per modum voluntatis et amoris. Unde dicit Richardus libro 6°, capitulo 6° : Communio maiestatis, ut ita dicam, fuit causa originalis unius. Communio amoris videtur velut quaedam causa originalis alterius. Ex quo patet : Quia secunda persona differt a prima et tertia secundum relationem suae originis, quin prima simpliciter a nullo alio habet esse, secunda solum ab uno sic habet esse, quod tamen tertia ab ea habeat esse et tertia sic habet originem sui esse quod a duabus est et ab ipsa nulla alia persona in divinis, ergo conclusio praemissa est vera.

Conclusio secunda : In divinis est vera et proprissime dicta generatio. Probatur : Ibi est a persona producente alteri personae consubstantialis et omnino conformis, esse, per modum naturae, immediata communicatio, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex descriptione praemissa et antecedens <patet> ex probatione conclusionis praecedentis, quia secunda persona habet per communicationem immediate, et per modum naturae totum et omnimode conforme esse, quod habet prima persona, cum sint aeque perfectae omni modo perfectionis, ergo <etc.>. Et patet ex alio, quia generatio iuxta praemissam descriptionem est merae perfectionis, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex secunda suppositione.

Tertia conclusio : Licet tertia persona in divinis totum esse recipiat a prima et secunda, tamen non generatur ab eis ; non procedit per modum naturae, sed voluntatis et amoris, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex definitione praemissa et eius declaratione, antecedens patet ex deductione conclusionis primae.

Conclusio quarta : In rebus creatis non est simpliciter vera, sed solum secundum quid generatio. Probatur : Nullibi omnino conformiter communicatur esse ipsi genito a generante, sed valde et multum imperfecte, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex praemissa descriptione generationis et antecedens patet inductive in singulis. Nihil enim noviter productum habet omnino conformem naturam cum illo vel illis a quibus genitum sive productum est, sed in multis deficit

 

Ad rationes.

Ad primam negatur antecedens ut hic capitur et proprie generatio.

Ad secundam dico quod conveniunt in essentia, quae ex quo est eadem numero, etiam est eadem specie.

Ad tertiam dico : Si intelligis per relationem non relatam ut talem, concedo, quod relatio generatur. Si autem intelligis solum rationem relationis, quae non est nisi actu animae, tuns non, et non est ad propositum auctoritas Philosophi 5° Physicorum, quia generatio sicut hic capitur non includit immo excludit mutationem.

Ad quartam conceditur consequens, ad falsitatem dicendum quod in illo sensu conceditur quod genuit alium qui est Deus.

Ad quintam negatur consequentia et patet ex tertia conclusione.

Ex sexta patet ex dictis, quia non arguunt de generatione ad propositum.