Distinctio XII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XII

Distinctio XII – Quaestio 12

 

Utrum Spiritus Sanctus prius procedat a Patre quam a Filio.

 

Quod quaestio sit vera. Probatur sic : Spiritus Sanctus procedit a Patre, aut iam nato Filio, et ita Filius prior est Spiritui Sancio, aut nondum nato et ita Spiritus Sanctus prius procedit a Patre quam a Filio.

Item. Spiritus Sanctus magis procedit a Patre quam a Filio, igitur videtur quod quaestio sit vera. Antecedens probatur sic : Quia omnis causa primaria plus est influens in suum causatum quam causa secundaria. Sed in productione Spiritus Sancti Pater est quasi causa primaria, quia est principium non de principio, Filius autem causa secundaria, quia principium de principio, unde Augustinus super Joannem dicit, quod Filius est secundus post Patrem, ergo plus influit Pater quam Filius.

Item, Spiritus procedit a Patre mediante Filio, ergo prius a Patre. Consequentia tenet et antecedens patet, quia Spiritus est tertia persona in divinis. Tertia vero persona non exit a principio nisi per medium secundum, ergo Spiritus Sanctus non erit a Patre nisi Filio mediante.

 

Oppositum patet per symbolum Athanasii, qui dicit, quod intrinsece nihil prius aut posterius aut maius aut minus est.

Notandum quod in divinis est ordo secundum Augustinum originis, quo unus est ex alio, non ordo secundum prius et posterius, quo unus sit prius alio. Unde Pater Filio aut Spiritui Sancto nullo modo est prior secundum se.

Circa illam quaestionem erunt tres articuli iuxta numerum trium argumentorum ante oppositum factorum.

Conclusio prima : Spiritus Sanctus non prius procedit a Patre quam a Filio, probatur sic : Quae tantum sunt idem natura, unum illorum non procedit prius ab uno quam ab alio est de tribus personis in divinis, quod sunt unum natura, ergo etc. Et patet etiam illa conclusio per Anselmum libro 1° De processione Spiritus Sancti, qui dicit, quod in Deo nihil prius aut posterius est natura aut tempore, ergo Spiritus Sanctus non prius procedit ab uno illorum.

Contra conclusionem istam arguitur sic : Commune est prius quam proprium, ergo quod inest alicui secundum commune, prius inest quam inest secundum proprium. Sed spirare Spiritum Sanctum inest Patri secundum communem notionem, cum Filio generare secundum propriam, ergo prius inest ei actus spirandi quam generandi, ergo spiratio Spiritus a Patre prior est quam Filii generatio, ergo prius procedit a Patre quam a Filio.

Item, Pater est principium non de principio, Filius principium de principio. Sed nota : Prius agit principium et producit sine principio, quam principium de principio, ergo secundum quod a Patre et Filio producitur, prius producitur a Patre quam a Filio.

 

Ad rationem.

Ad primam respondeo, quod verum est, ubi commune includitur in ratione proprii, sicut et naturale sibi ; sic prius est animal quam homo ; ubi autem commune sic non includitur, non oportet ; sic : esse album non est prius quam esse hominem, quamvis album sit communius. Sic etiam spiratio non includitur in ratione generationis, ergo non oportet quod sit prius, quamvis sit communius.

Ad secundam, quod prius naturaliter agit principium de principio etc., respondeo : Ubi diversa virtus est utriusque principium, verum est hoc, non una et eadem.

De secundo articulo, qui est iuxta materiam secundi argumenti sit conclusio ista : Quamvis virtutem spiratam Filius habeat a Patre, non tamen magis procedit Spiritus Sanctus a Patre quam a Filio, nec plenius. Probatur sic : Inter Patrem et Filium est summa aequalitas, ergo non est inter eos magis et minus.

Contra conclusionem arguitur sic : Causa primaria plus est influens in suum causatum quam causa secundaria ; sed in productione Spiritus Sancti Pater est quasi causa primaria, quia est principium non de principio, Filius causa secundaria, quia principium de principio. Respondetur, quod nec Pater nec Filius proprie est causa Spiritus Sancti, quia causa est cuius esse sequitur aliud, id est diversum in essentia, sed hoc non habet locum hic ; cum etiam eadem virtus sit causalis in utroque, non est unus eorum causa primaria, alter secundaria.

Quo ad tertium, qui est iuxta materiam tertii argumenti, sit conclusio ista : Respiciendo ad principium quo spirant, aeque immediate procedit a Patre sicut a Filio. Patet illa, quia illud principium ‘quo’ est idem in utroque.

Contra conclusionem istam arguitur sic : Spiritus Sanctus, tertia Persona in divinis, seu Trinitate ; tertium vero <non> exit a principio nisi per medium secundum, ergo Spiritus Sanctus non exit a Patre nisi Filio mediante, ergo non aeque immediate ab utroque.

Secunda sic : Illud per quod agit aliquid, est medium in actione, sed Pater per Filium spirat, unde Hilarius : Spiritum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear ; ergo Filius est medium in spirando.

Tertia sic : Nullus effectus procedit a duabus causis aeque mediate, eiusdem generis. Granum enim exit a virtute solis mediante virtute seminis, ergo a simili Spiritus Sanctus non procedit aeque immediate a duobus personis.

 

Ad primam respondeo, quod verum est, ubi primum et secundum omnino sunt diversa, in nullo unita ; et secundum prius et posterius ordinata, sed hoc non est hic.

Ad secundam quando dicit per quod agit aliquid etc., verum est ubi propositio pernotat habitudinem causalitatis, vel instrumenti, sed hic notat solam habitudinem auctoritatis.

Ad tertiam, quando dicit nullus effectus procedit a duabus causis immediate, respondetur quod Pater et Filius non se habent in spirando ut duae causae, quia unum sint in spirando.

 

Ad argumentum principale respondeo, quod divisio non est sufficiens, quia sermo : Natum et non natum opponuntur contradictorie, non tamen procedere iam nato Filio, aut non nati, sicut quamvis homo et non homo opponuntur contradictorie, non tamen : Esse album hominem, aut album non hominem. Neutrum ergo datum est, et est simile, si a natura splendor procedit ab igne, aut ergo iam orto calore, aut nondum orto calore, utrumque enim falsum est, sed simul dum oritur.

Ad secundum solutum est circa obiectionem factam ad conclusionem secundi articuli.

Ad tertiam in solutione argumenti primi facti ad conclusionem tertii articuli, et sic patet quaestio.