Distinctio XV — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XV

Distinctio XV – Quaestio 15

 

Utrum temporali processione Spiritus Sanctus possit mitti sine Filio.

 

Arguitur quod sic. Filius potest mitti sine Spiritu Sancto, ergo <etc.>. Consequentia tenet, cum ita se habeat ad Filium Spiritus sicut e contra. Antecedens patet, quia alias oportet Spiritum Sanctum esse incarnatum, cum Filius missus fuerit in carne.

Secundo arguitur sic : Spiritus quandoque missus est sine Filio, ergo <etc.>. Antecedens patet Actis 2° de linguis igneis, ergo <etc.>.

Tertio sic : Processio temporalis Spiritus Sancti est realiter dictincta a processione Filii, ergo et missio. Consequentia tenet, cum missio et processio sint idem, quando capiuntur temporaliter. Antecedens patet, cum processio temporalis Spiritus Sancti non est distincta ab aeterna, et similiter de Filio.

Quarto sic : Dona appropriata Filio sunt realiter distincta a donis appropriatis Spiritui Sancto. Consequentia tenet quia tunc dicitur mitti Spiritus, cum dona sua dantur, sicut dicit Beda et similiter Augustinus ; sed dona appropriata Filio possunt dari sine donis appropriatis Spiritui, cum sint distincta, ergo <etc.>.

 

Ad oppositum sic : Missio est respectu effectus de novo facti in creatura, per quem fit personae missae manifestatio, ergo quaestio falsa. Consequentia tenet, cum opera adextra sint indivisa.

Circa quaestionem illam notandum primo, quod <per> hoc vocabulum ‘missio’ ab illis inferioribus nobis notis transimus ad divina. Unde in inferioribus mitti est aliquam rem ab alia sumere, vel recipere esse virtutem, vel auctoritatem ad aliquid faciendum. Primo modo mittitur radius a luminoso, secundo modo telum a sagitante vel proiciente, tertio modo nuntius vel legatus a mittente. Sed quia omnes isti modi in rebus creatis multas imperfectiones includunt, ideo oportet omne, quod imperfectionis est, excludere, sicut sunt motus vel mutatio et essentialis separatio mittentis a misso, ita quod missio in divinis importat personae emanantis per aliquid creatum manifestationem.

Ubi advertendum, quod missio huiusmodi, qua manifestatur persona divina, est duplex : quaedam visibilis, quaedam invisibilis. Visibilis quae signo exteriori ostenditur, sicut Christi in carne apparitio vel Spiritus Sancti in specie columbae vel in igne ostensio. Unde, quod missio his omnibus convenire possit, potest sic describi : Missio est personae emanantis vel emanationes personae, per aliquid sibi appriopriatum actu vel habitu, manifestatio, per quod ipsa persona habetur vel haberi ostenditur personaliter.

Notandum, quod per donum aliquod approprialum personae habere divinam personam est dupliciter, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter, quando habetur ad fruitum vel fruitionem, et hoc fit per gratiam, gratum facientem ; secundum quid vero, quando quis habet dona gratiae gratis datae, per quae non habet Deum simpliciter, sed solum quo ad illa dona, et secundum hoc missio est duplex : simpliciter et secundum quid.

Tunc sic probatur conclusio ista : Loquendo de visibili missione, Spiritus Sanctus potest mitti sine Filio et e converso. Illam probant prima duo argumenta facta in principio ad quaestionem.

Secunda conclusio : Loquendo eodem modo de missione Spiritus Sanctus potest mittere tam Filium quam seipsum. Probatur, quia potest visibili signo personam Filii et sui ipsius manifestare, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex terminis.

Conclusio tertia : loquendo de missione invisibili et secundum quid, Filius potest mitti sine Spiritu Sancto, sed non e converso. Probatur : Aliquid appropriatum Filio potest haberi absque hoc, quod appropriata Spiritus Sancti habeantur, sicut patet de dono s scientiae et fide informi, quae potest haberi sine caritate. Caritas vero non potest haberi sine notitia vel fide, ergo <etc.>.

Quarta conclusio : Loquendo de missione invisibili simpliciter, nec Filius sine Spiritu Sancto nec e converso Spiritus Sanctus sine Filio potest mitti. Probatur : Filius non potest simpliciter et vere per aliquid sibi appropriatum haberi et ostendi haberi, nisi habeatur Spiritus Sanctus et haberi ostendatur, per aliquid sibi appropriatum, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex descriptione missionis prius data ; antecedens patet, quia Filius non potest sic mitti sine sapientia. Sapientia autem vera et simpliciter non potest esse sine caritate, nec e converso caritas potest esse sine sapientia. Et potest brevius probari conclusio sic : Divina persona non potest haberi, nec ostendi haberi simpliciter nisi per caritatem, ergo conclusio vera. Consequentia tenet, cum caritas non potest esse sine appropriatis Filio, sicut sunt fides et sapientia.

Conclusio quinta : Loquendo de missione, sicut dictum est, Filius potest mittere seipsum et Spiritum Sanctum et similiter Spiritus Sanctus potest mittere Filium et se ipsum. Probatur : Filius per donum appropriatum Spiritui Sancto potest facere, quod habeatur et haberi ostendatur Spiritus Sanctus, et e converso Spiritus Sanctus potest facere, quod per donum appropriatum Filio habeatur et haberi ostendatur Filius, ergo etc. Consequentia tenet ex descriptione missionis praemissa et antecedens patet, cum quodcumque una persona <potest>, nullo modo possit sine alia, quia opera ad extra sunt indivisa.

Conclusio sexta : Licet Pater possit haberi et ostendi haberi per aliquod donum creatum, non tamen potest mitti, nec a se, nec ab alio. Probatur : Pater non est persona emanans ab alia, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex descriptione missionis prius data.

Conclusio septima : Licet ad missionem requiratur personae missae emanatio, non tamen requiritur personae missae ad mittentem realis distinctio. Patet illa, quia alias Filius non posset se ipsum mittere, nec Spiritus Sanctus ; cuius oppositum dicunt praemissa.

 

Ad rationes.

Primae duae pro prima conclusione.

Ad alias duas concedendum est, quod missio Filii secundum se in esse est distincta a missione Spiritus Sancti et similiter appropriata, sed tamen una non potest haberi sine alia, maxime prout illa appropriata vere et simpliciter ostenduntur haberi divinam personam etc.