Distinctio V — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)
Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I
Distinctio V – Quaestio 5
Utrum generatio in divinis solum conveniat personae.
Probatur quod non : Convenit essentiae, ergo <etc.>. Antecedens probatur : Si non, tunc nulla essentia generat, ergo nullus generans est essentia.
Secundo : Persona non generat, nisi per essentiam, ergo essentia tam principaliter generat, quam persona. Consequentia tenet : Si duo aeque concurrunt ad actionem aliquam, illa non debet minus ascribi uni, quam alteri. Antecedens probatur, quia circumscripta essentia tolleretur tota fecunditas generationis et sic non haberet quod communicaret persona generans ipsi genitae, igitur <etc.>.
Tertio sic : Sequitur quod aliqua perfectio conveniat personae, quae non conveniat essentiae. Falsitas patet, quia tunc essentia non esset summe perfecta ; consequentia tenet, cum generare sit perfectionale, quod convenit personae.
Quarto sic : Essentia est Pater Filii, ergo essentia generat Filium, Consequentia tenet a convertibili ad convertibile. Antecedens probatur : Quia essentia est Pater, vel ergo alicuius, vel nullius, non secundum quia tunc <non> esset, ergo relinquitur, quod alicuius, sed nullius nisi Filii.
Oppositum arguitur : Omne generans per actum generationis distinguit genitum a se ipso, sed essentia non distinguit aliquum rem a se, sed hoc convenit solum personae secundum proprietates relativas, ergo <etc.>. Et patet per determinationem Ecclesiae in capitulo : Damnamus extra De summa Trinitate etc.
Praemitto ad exprimendum ea, quae de summa Trinitate credimus ; oportet nos uti terminis, qui sunt impositi secundum proprietatem earum rerum, quas credimus, et ergo oportet uti terminis qui sic se habent, quod aliqui significant personas, sub ratione personarum, et aliqui, vel aliquis essentiam sub ea ratione, sicut essentia se habet in esse. Et quia essentia divina est indistincta a tribus personis, nec habet aliquam propriam unitatem, sic quod ei competant aliqua, quae personis non competunt, <quin> immo contradictoria eorum conveniunt personis, sicut quod essentia est communicabilis personae <nec> personae sunt distinguibiles et plurificabiles essentia, non oportet quod aliquod nomen sit impositum ad significandam illam rem, prout sic distincte recipit huiusmodi praedicata a personis, et hoc est ille terminus essentia, de cuius ratione sunt omnia talia. Sic etiam nomina imposita personis omnino sunt incommunicabilia, ita quod Pater nullo modo potest esse Filius, nec e contra.
Secundo praemitto quod triplicia sunt nomina significantia divinam essentiam. Quaedam significant per concretionem ad suppositum ut ille terminus Deus, quaedam per omnimodam abstractioncm, ut ille terminus essentia, qui in nullo concernit personam, et ideo nec significat nec supponit pro persona. Alia medio modo, ut lumen, sapientia, voluntas, quae non concernunt suppositum per modum inhaerentiae, sed ratione eorum, quae dicunt aliquam rationem actus vel originis ipsorum suppositorum.
Tertio praemitto, quod est duplex modus praedicandi. per identitatem, et est, quando praedicatum non importat rem distinctam, nec modum distinctum a subiecto, ut illa : humanitas est humanitas ; alius est modus per inhaerentiam, quando praedicatum importat aliquod distinctum a subiecto, quod tamen denotat esse circa significatum subiecti, ut : homo est albus.
Sic in divinis duplex est modus praedicandi : per identitatem, qui fit, quando ea, quae praedicantur de essentia, pure substantive tenentur, et tali praedicatione relativa non verificantur de essentia, nisi teneantur substantive. Alius est modus praedicandi per modum inhaerentiae seu adiacentiae, sicut quando relationes adiective tenentur, ut si dicatur : Persona generat, significat enim per modum adiacentiae distinctionem unius ab alio.
Suppositio prima est ista : Omnis propositio mere affirmativa, ubi subiectum et praedicatum non supponit pro eodem, est falsa ; illa est regula.
Secunda suppositio : Si esset communis natura abstracta a singularibus inexistens eisdem, sicut imaginantur plurimi, nullus terminus mere significans inhaerentiam vel adiacentiam circa singulare suppositum supponeret pro eodem cum termino sic abstracte significante talem naturam. Illa patet, quia licet illa esset vera : homo est albus, tamen secundum istam imaginationem, illa non esset vera : humanitas est alba. Et ex illo habet ortum illa famosa auctoritas, quod [a]ctiones sunt suppositorum.
Et illa sit prima conclusio : Actiones solum sunt attribuendae suppositis et non naturae communi vel formae. Illa probatur : Haec enim, stante semper imaginatione praemissa, esset vera : homo currit et illa non : humanitas currit, ergo <etc.>. Consequentia nota est, antecedens pro prima parte patet, cum ibi ly ‘homo’ in concreto supponit pro supposito, et ideo ibi subiectum et praedicatum supponerent pro eodem. In abstracto vero non limitatur nec contrahitur ad suppositum, sed supponeret pro natura vel forma communi, et ideo subiectum et praedicatum non supponerent pro eodem, ut patet per secundam suppositionem, ideo ipsa esset falsa per primam.
Secunda conclusio : In divinis est una natura communis abstracte considerata existens in singulis suppositis divinis. Illa patet, quia essentia divina abstractive considerari potest, quae tamen tota est in qualibet personarum, seu in quolibet suppositorum, ergo conclusio vera. Consequentia tenet et antecedens est fides catholica, et patuit ex praecedentibus.
Tertia conclusio : Nullus terminus, qui praedicatur et significat per modum inhaerentiae vel adiacentiae circa supposita divina ut sic, supponit pro eodem cum illo termino essentia. Probatur sic : Si aliqua est natura communis abstractive considerata, quae est in singulis suis supposius, tunc nullum praedicatum, mere significans inhaerentiam vel adiacentiam circa suppositum, supponit pro eodem cum termino significante abstractive illam naturam communem, sed in divinis est aliqua talis, igitur conclusio vera. Consequentia est a tota condicionali cum suo antecedente ad consequens.
Quarta conclusio : Quod in talis propositionibus Pater generat, Filius generatur, Pater et Filius spirant, Spiritus Sanctus spiratur, praedicata praedicantur per modum adiacentiae et non pure per identitatem. Probatur : In tali modo praedicandi denotatur distinctio unius ab alio, ergo conclusio vera. Consequentia tenet ex notabili tertio praemisso et antecedens patet, cum hoc sit de ratione terminorum illorum.
Conclusio quinta : Omnes illae sunt falsae : essentia generat, essentia spirat, essentia spiratur, essentia generatur. Probatur : Nullus terminus mere significans per modum inhaerentiae vel adiacentiae circa supposita in divinis ut sic, supponit pro eodem cum illo termino essentia, sed omnes illi termini iam praemissi, videlicet : generat, spirat etc., sunt huiusmodi, ergo conclusio vera. Consequentia tenet in ‘celarent’, et maior est tertia conclusio et minor quarta.
Ex illa infero sextam conclusionem quod generatio sic convenit personae in divinis, quod nullo modo est attribuenda essentiae ; patet illa ex praemissis.
Septima conclusio : Generatio per hoc, quod convenit personae, non addit ei aliquam specialem perfectionem praeter perfectionem essentiae. Probatur, quia tunc persona non generans esset minoris perfectionis quam persona generans. Et similiter essentia esset minus perfecta quam persona, quod est falsum.
Ad rationes.
Ad primam dicit Praepositinus quod illa regula de conversionibus non debet ita universaliter dici, quod de quocumque verificatur conversa, de eodem convertens, <sed> sic : De quocumque verificatur conversa, de eodem convertens vel de aliquo quod ipsum est. Alii dicunt, quod ad hoc, quod conversio de forma valeat, opertet propositionem universaliter universalificari, scilicet per ly ‘nihil’, quod est ita quod sic valeret argumentum : nihil quod est essentia generat, ergo nihil quod est generans est essentia, tunc antecedens est falsum.
Ad secundam dico quod, si intelligitur antecedens, quod non generat nisi per essentiam, sic quod essentia sit principium per quod generat effective et principaliter, nego eam. Si autem intelligitur sicut tangit argumentum : sine essentia non esset generatio, illam concedo, quia nisi Pater haberet essentiam, immo verius nisi esset essentia, non posset communicare Filio per generationem essentiam.
Ad tertiam patet per septimam conclusionem.
Ad quartam dicunt aliqui negando antecedens, quia dicunt quod illa est bene vera : essentia est Pater, quia ly ‘Pater’ tenetur substantialiter et ergo praedicatur per identitatem et valet tantum quantum illa : essentia est persona generans Filium, in illa vero : essentia est Pater Filii, ibi tenetur adiective et tantum valet, quantum : essentia generat Filium. Praepositinus vero solvit concedendo utrumque et dicit quod utrobique tenetur substantialiter et valet tantum, quantum : essentia est persona generans Filium.
