Distinctio XIX — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XIX

Distinctio XIX – Quaestio 19

 

Utrum tres divinae personae sibi mutuo sint coaequales.

 

Quod non. Tres divinae personae non sunt aequales, ergo nec coaequales. Consequentia est ex terminis et antecedens probatur, quia si essent aequales, cum secundum Augustinum aequalitas consistit in his tribus : aeternitate, magnitudine et potentia, igitur <etc.>. Similiter essent, tres personae aeternae, tres magnae, tres potentes, quod est manifeste falsum.

Secundo sic : In divinis non est quantitas, ergo nec aequalitas. Consequentia tenet, cum aequale vel inaequale sit proprium quantitatis ut dicitur in Praedicamentis. Argumentum est beati Augustini, qui dicit quod Deus est magnus sine quantitate.

Tertio sic : Ubi est aequalitas, ibi est commensuratio, ubi autem est commensuratio, ibi est mensura et per consequens finitas, sed nullum istorum potest esse in Deo, igitur <etc.>.

Quarto sic : Ubi aequalitas, ibi etiam et diversitas, quia nihil dicitur sibi ipsi aequale. Sed in divinis nulla est diversitas, cum sit simplicissima unitas, igitur <etc.>.

 

Ad oppositum est Athanasius et sancta Ecclesia in Symbolo, ubi dicitur totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

Circa illam quaestionem notandum primo quod sicut patet 5° Metaphysicae, identitas fundatur super unum in substantia et hoc oportet esse unum natura, similitudo super unum in quantitate, hoc non oportet idem esse in numero, sed sufficit idem esse specie. Aequalitas fundatur super unum in quantitate et non sufficit simpliciter, quod sit unum specie, quia alias omnes lineae rectae essent aequales, sed requiritur, quod quantitus habentur in eis quae comparantur, secundum illum quantitatem, non secundum maius et minus.

Secundo advertendum, quod, quia aequalitas fundatur super quantitatem, quod duplex est quantitas : quaedam molis corporalis, alia perfectionis et virtutis.

Tertio notandum, quod quia aequalitas importat privationem maioris et minoris quod tripliciter potest dici una res maior alia. Aut enim potest res comparari ad suam originem, vel a parte ante et sic una est maior alia, quia eius origo est prior, et secundum hanc comparationem dicimus antiquiores maiores. Vel potest res secundum maioritatem considerari in se, si excedit aliam, sive corporaliter secundum extensionem, vel spiritualiter secundum virtutem sicut sapientiam etc., et sic generaliter dicimus maius quod est maioris valoris. Tertio potest considerari res respectu sui effectus, et sic dicitur maior, quae est potentior. Et ad illos modos potest generaliter reduci, omnis modus maioritatis et minoritatis.

Sit breviter prima conclusio illa : Nulla divinarum personarum est maior vel minor alia, capiendo maius primo modo. Probatur : Omnes sunt coaeternae, ergo <etc.>. Consequentia tenet et antecedens patet ex superius declaratis.

Secunda conclusio : Nulla divinarum personarum est maior vel minor alia, capiendo maius secundo modo. Probatur : Nulla est maioris valoris extensive vel intensive, ergo <etc.>. Consequentia tenet ex terminis et antecedens patet, quia tunc aliqua illarum non esset Deus.

Tertia conclusio : Nulla divinarum personarum est maior alia, capiendo maius etc., tertio modo. Probatur : Nulla potest maiorem effectum producere, quam alia, igitur <etc.>. Consequentia tenet ex terminis et antecedens patet, quia tunc aliqua non esset omnipotens et per consequens nec Deus.

Ex illis sequitur quarta <conclusio> quod nullo modo una persona est maior alia. Probatur, quia omnis modus maioritatis et minoritatis est reducibilis ad aliquem illorum modorum et nullo istorum est una maior alia, ut dicunt praecedentes, igitur <etc.>.

Quinta conclusio : In divinis non est quantitas sive magnitudo, capiendo magnitudinem sive quantitatem primo modo, scilicet pro quantitate molis corporalis. Probatur, quia alias Deus non esset summe simplex, cum sit compositus ex partibus. Ex illa sequitur, quod in divinis non est aequalitas, prout fundatur super quantitatem molis.

Sexta conclusio : in divinis est quantitas sive magnitudo, secundo modo, scilicet virtutis et perfectionis. Illa patet, quia ibi est perfectio summa omnem aliam excedens, igitur <etc.>. Ex illa sequitur, quod in divinis personis est summa aequalitas, prout fundatur super quantitatem sic captam, ut dicit conclusio. Secundo sequitur, quod divae personae sunt sibi mutuo coaequales. Probantur illae duae correlativae conclusiones sic : Ubicumque quantitas aequaliter participatur a pluribus, ibi est omnimoda participantium coaequalitas, sed sic est in divinis, ergo <etc>. Consequentia tenet de se, et maior patet ex terminis, minor vero arguitur sic : Quia in divinis est quantitas sive magnitudo perfectionis in omnibus personis et non maior, nec minor in una quam in alia, ut patet ex conclusionibus praecedentibus, igitur <etc.>. Ex his patet, quod conclusio est vera.

 

Ad rationes.

Ad primam negatur consequentia maxime propter alios terminos, scilicet : aeternae, magnae etc., sicut similiter idem deducitur in antecedente, quia tales non importat mutuam relationem in simplici, sed in composito, sicut coaeternus etiam importat relationem, et ergo non pure capitur essentialiter, et ideo trahitur ad personas et possunt pluraliter dici. Quando tamen pure termini tales capiuntur adiective et non substantive, possunt omnes concedi quod non essent aeternas, etiam ad illum sensum, quod essent tres personae aeternae, et tres personae aequales.

Ad secundam patet per quintam et sextam conclusiones.

Ad tertiam negatur antecedens, sed sufficit quod sint eadem, non solum maius et minus particulata quantitas. Commensuratio enim est actus mensurandi, qui non habet locum in divinis.

Similiter patet ad quartam, quod hoc non est verum nisi quantitate creata, quia quae secundum illum sunt aequalia, illa habent quantitates diversas in essentia, sic autem non est in divinis.