Distinctio XXXII — Livre I — Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus)

Université de Cracovie (anonyme : Utrum Deus gloriosus) - Livre I

Distinctio XXXII

Distinctio XXXII – Quaestio 29

 

Utrum quaelibet personarum divinarum seipsam et quamlibet aliam diligat Spiritu Sancto.

 

Quod non. Probatur : Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto, igitur <etc.>. Consequentia tenet et antecedens probatur, quia alias essent Spiritu Sancto, cum idem sit ibi esse et diligere.

Secundo sic : Vel diligere capitur essentialiter, vel notionaliter. Si primum, tunc sequitur inconveniens praecedentis rationis, si notionaliter hoc est falsum, quia nulla notio convenit tribus personis, ergo nec convenit omnibus diligere se Spiritu Sancto.

Tertio sic : Eadem dilectione persona in divinis diligit se et creaturam, sed non diligunt creaturam Spiritu Sancto, igitur <etc.>. Antecedens pro prima parte notum est, cum sit unica tantum dilectio in divinis. Pro secunda parte patet, quia tunc quaelibet creatura haberet Spiritum Sanctum et cuilibet daretur Spiritus Sanctus, quod est falsum.

Quarto sic : Tunc pari ratione Pater esset sapiens sapientia genita, sicut est amans vel diligens dilectione spirata, sed hoc non est concedendum, igitur <etc.>.

 

Oppositum dicitur auctoritate Augustini 6° De Trinitate, ubi dicit, quod Spiritus Sanctus est quo genitus a generante diligitur genitoremque suum diligit, et arguitur ratione, quia in creaturis nullus diligit alium nisi amore a se procedente, ergo similiter in divinis.

Circa illam quaestionem notandum, quod sunt quattuor opiniones. Una simpliciter negat illas : Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto et sic de qualibet persona similiter, tales dicunt Augustinum retractasse. Secunda opinio simpliciter concedit omnes illas sine distinctione, eo quod Spiritus Sanctus sit amor, sive nexus Patris et Filii. Tertia opinio et quarta sub distinctione respondet, sed contrario modo, una dicit quod capiendo ly ‘diligere’ essentialiter propositiones tales sunt falsae, sed notionaliter verae et concedendae alio modo, omnino per oppositum.

Secundo notandum, quod praedicata qualitativa quaedam significant per modum inhaerentis ipsi animae, ut sapientia, scientia et huiusmodi, et talia de se non important originem, vel modum originis et ideo secundum se in divinis numquam capiuntur nisi essentialiter, nisi per terminum notionalem restringantur, ut dicendo : sapientia genita. Alia vero significant per modum egredientis ab anima, ut amor et dilectio, et quia talis egressus secundum modum cognoscendi importat nobis originem et emanationem, ideo tales quandoque capiuntur notionaliter, sicut diligere vel amare.

Tertio notandum quod illa : Pater diligit etc. consimiles, habent duos sensus, unum quando diligere capitur essentialiter et est ille, id est Pater habet dilectionem, quae est essentia divina, alium habent quando capitur notionaliter et est, id est Pater agit dilectionem sive producit, et tantum valet Pater diligit, id est de se spirat amorem.

Quarto notandum, quod ablativus positus in proposito semper dicit habitudinem, vel causae efficientis, ut Dominus creat potentia, vel formalis, ut Socrates est albus albedine, vel instrumentalis, ut Plato scribit penna, vel signi, ut Socrates diligit Platonem munere, vel effectus formalis formaliter, quodammodo rem denominantis, ut arbor floret floribus.

 

Tunc sit prima conclusio ista : Pater non diligit se Spiritu Sancto, capiendo ly ‘diligere’ essentialiter et sic similiter de Filio. Probatur, quia tunc est sensus, quod Pater vel Filius habeat dilectionem, quae est essentia Spiritu Sancio, ut patet in tertio notabili, sed hoc est falsum, igitur <etc.>.

Ex illa sequitur, quod illa opinio non est tenenda, quae simpliciter tales propositiones concessit sine distinctione. Patet, cum tales in aliquo sensu sint falsae.

Secunda conclusio : Pater diligit se et Filium et Spiritum Sanctum Spiritu Sancto et similiter Filius diligit Patrem et se ipsum et Spiritum Sanctum Spiritu Sancto, capiendo ly ‘diligere’ notionaliter. Probatur, quia Pater spirando de se Spiritum Sanctum diligit se et Filium et Spiritum Sanctum et similiter Filius spirando de se Spiritum Sanctum diligit Patrem et se et Spiritum Sanctum, igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex tertio notabili et antecedens notum est de se.

Ex illa primo sequitur, quod opinio simpliciter negans tales propositiones non est tenenda, cum tales in aliquo sensu sint verae. Secundo ex illa cum praecedente sequitur, quod opinio docens tales propositiones esse veras, quando ly ‘diligere’ tenetur essentialiter et falsas, quando tenetur notionaliter, non est tenenda, patet, cum illa contradicat praemissis conclusionibus.

Tertia conclusio : Pater et Filius diligunt nos Spiritu Sancto capiendo ly ‘diligere’ ut prius, patet eadem ratione, qua praecedens.

Quarta conclusio : Spiritus Sanctus non diligit se, nec Patrem et Filium Spiritu Sancto capiendo ly ‘diligere’ notionaliter. Patet, cum illa significet, quod ipse spirando amorem diligeret, quod esse non potest. Ex illis simul sequitur quod conclusio, sicut proposita, est falsa.

Quinta conclusio : Ille ablativus ‘Spiritu Sancto’ in conclusione positus non importat habitudinem secundum tres modos, sed solum secundum quartum modum expresseum in quarto notabili. Probatur, quia Spiritus Sanctus nec est causa efficiens, nec formalis, nec instrumentalis dilectionis Patris et Filii, nec etiam dicit habitudinem signi, quia tunc haec etiam esset concedenda : Pater et Filius diligunt creatura, quia creatura est signum dilectionis Dei. Relinquitur igitur ultimum quod dicat habitudinem effectus formalis, capiendo effectum large pro omni illo, quod ab alio oritur et formale pro omni illo, quod aliud denominat, modo Spiritus Sanctus oritur a Patre et Filio et quodammodo denominat eos amantes, et illa est etiam opinio Hugonis de s. Victore.

Sexta conclusio : Licet Pater dicatur diligere Spiritu Sancto sive amore spirato, non tamen potest dici sapere sapientia genita. Probatur, quia dilegere eo, quod significat per modum egredientis, et ideo importat originem, potest capi notionaliter. Sapere vero quia significat per modum inhaerentis, et nullam importat originem, non potest capi notionaliter, ut patet in secundo notabili, igitur <etc.>.

Ex illa patet, quod Pater non est sapiens sapientia genita.

 

Ad rationes satis patet ex positione, quo modo sint solutae