Distinctiones XL-XLI — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XL et XLI
Prasdestinatorum nullus.
Circa istam Distinctionem 40 et sequentem 41 in quibus tractat Magister de praedestinatione quaeritur primo :
QUAESTIO I
Utrum praedestinatus possit damnari.
Videtur quod non.
- Quia esse praeteritum est simpliciter necessarium ; sed praedestinatio est praeterita, cum sit aeterna ; ergo est simpliciter necessaria. Sed non esset necessaria si praedestinatus posset damnari, quia eveniret oppositum ; ergo.
- Praeterea voluntas creata non potest impedire actum voluntatis divinae ; sed si praedestinatus posset damnari, hoc esset per actum voluntatis, et tunc voluntas creata impediret voluntatem divinam.
Contra. Si praedestinatus non posset damnari, tunc non esset alicui persuadendum de observantia mandatorum, quia sive servaret, sive non, si est praedestinatus salvabitur, et si est praescitus damnabitur.
Praeterea, Apoc. c.3 dicitur : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.
Circa istam quaestionem sunt duo videnda :
primo, si praedestinatus possit damnari ;
secundo, si Deus possit aliquem de novo praedestinare.
Quantum ad primum dico cum Magistro, quod loquendo in sensu compositionis praedestinatus non potest damnari, immo sunt impossibilia ; loquendo autem in sensu divisionis praedestinatus potest damnari. Hoc patet sic : praedestinatio dicit actum voluntatis divinae quo ordinatur creatura rationalis ad gratiam et ad gloriam ; sed voluntas divina ordinat istam creaturam ad gratiam et ad gloriam contingenter, quia ad nihil extra necessario se habet ; non autem ordinaret eam contingenter nisi posset eam non praedestinare ; ergo praedestinatus potest non praedestinari, et per consequens damnari, non quod ambo ista ponantur simul cum sint opposita ; nec successive, quia non succedunt instantia in aeternitate ; ponitur autem utrumque divisi m in instanti aeternitatis.
De secundo articulo sunt opiniones contrariae. Una dicit quod sic, quia plus potest voluntas increata sine sui mutatione, quam voluntas creata absque omni mutatione ; sed eadem volitione qua vult finem potest de novo velle aliquid ad finem ; ergo.
Praeterea, causa uniformiter se habens, quidquid potuit ab aeterno, potest et modo ; sed Deus uniformiter se habens potuit ab aeterno aliquem praedestinare ; ergo et modo potest eum praedestinare.
Alia opinio dicit quod non, quia quidquid potest voluntas determinate velle, potest intellectus intelligere ; sed intellectus divinus non potest aliquid de novo intelligere, alias ante fuisset imperfectus ; ergo voluntas non potest aliquem de novo praedestinare.
Praeterea, nova determinatio non potest esse sine nova mutatione ; ergo si Deus aliquem de novo praedestinaret, hoc esset cum mutatione, et illa mutatio aut esset in creatura aut in Deo ; non in creatura, quia nondum erat ; nec in Deo, quia est simpliciter immutabiliter.
Teneat hic quod plus placet.
Ad argumentm principale, dico quod est ibi deceptio per falsam immaginationem, quia immaginatur praedestinationem iam fuisse in praeteritum, quod est falsum, quia semper manet idem instans aeternitatis in quo est praedestinatio.
Ad secundum dico quod voluntas creata non impediret voluntatem divinam. Tunc enim impediretur voluntas divina quando eveniret simpliciter oppositum eius quod Deus determinat ; praedestinatio autem eius est contingens, quia quidquid Deus vult extra se vult contingenter.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum sit aliquod meritum praedestinationis.
Videtur quod sic.
- 1. Quia si non esset aliquod meritum praedestinationis sequeretur quod Deus non esset summe liberalis nec summe bonus, quia non communicaret summe suam bonitaten, ex quo nulla ponitur ratio praedestinationis.
- Praeterea, sequeretur quod Deus esset acceptator personarum, cuius contrarium habetur in Actibus Apostolorum. Consequentia probatur, quia si ponuntur duo aequales in naturalibus, et unum praedestinat, alterum vero non, hoc non videtur esse sine acceptione personarum.
Contra. Apostolus ad Rom. c. 9. dicit de Iacob et Esau : Cum nondum nati essent, nec aliquid boni egissent aut mali, ex Deo vocante dictum est : maior serviet minori.
In ista quaestione est nimis temerarium multum loqui. Ideo Apostolus in Epist. ad Rom. c.11 clamat in fine huius tractatus : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam, etc. Et Augustinus super Ioan : Quare hunc trahat et istum non, noli diiudicare si non vis errare. Et Magister dicit in littera : In hoc melior est fidelis ignorantia quam temeraria scientia. Et Propheta dicit : Iudicia Dei abyssus multa ; ideo timendum est ne curiose quaerentes hunc abyssum, demergantur in abyssum.
Circa istam igitur quaestionem procedo dicta aliorum recitando, nihil asserendo.
Fuit enim aliquando opinio Augustini in illa quaestione in Epist. ad Rom. quod fides praescita est causa praedestinationis ; unde propter fidem praescitam in Iacob et non in Esau, Iacob quidem praedestinatus, Esau autem reprobatus. Sed ipsemet Augustinus hanc opinionem retractavit in Lib. Retract. innuens contra se rationem quod fides est donum Dei sicut et alia bona opera ; unde dicit : Illud non dixissem si fidem inter dona Spiritus Sancti connumerare studuissem vel scivissem.
Alia est opinio Magistri quod nullum omnimo sit meritum praedestinationis et reprobationis quod probat : Primo sic : in Epist. ad Romanos dicens de Iacob et Esau, cum, inquit, nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent, ex Deo vocante dictum est : maior serviet minori.
Praeterea, Apostolus ponit idem exemplum de figulo qui ex eadem massa facit aliqua vasa in honorem et aliqua in contumeliam ; et sic non est aliqua causa ibi, nisi tantum voluntas artificis.
Praeterea, Augustinus Lib. de Praedest. Sanctorum, non quia futuros nos esse tales praescivit eligit, sed ut essemus tales per ipsam electionem.
Obicit autem Magister contra se, dictum Augustini in Malachiam prophetam pertractans illud : Iacob dilexi Esau autem odio habui. Cui, inquit, vult miseretur, et quem vult indurat ; sed voluntas Dei iniusta esse non potest ; venit ergo de occultissimis meritis, etc. Respondetur, quod hoc dicit Augustinus, sed fuit retractatum in simili, quando retractavit illud in Epist. ad Romanos. Lib. Retract.
Alia est opinio modernorum, quod praedestinatio et reprobatio habent causam in universali, sed non est assignanda causa in particulari. Causa autem universalis est duplex. Prima est perfectio universi, quia distincti gradus faciunt ad maiorem perfectionem universi. Alia causa est ad manifestandam divinam misericordiam et iustitiam, nam in praedestinatis apparet Dei misericordia, sed in reprobatis apparet Dei iustitia. Quod autem non sit assignanda causa in particulari patet per ea quae posita sunt de Apostolo supra pro opinione Magistri, et per Augustinum in Ioan. : Noli, inquit, diiudicare si non vis errare.
Alia opinio dicit quod actus praedestinationis potest considerari vel ut est a Deo agente, vel ut est in subiecto recipiente. Primo modo, praedestinationis nulla est causa nisi voluntas et bonitas sua ; secundo autem modo, esset assignare aliquam causam vel rationem praedestinationis, quia in rebus omnino aequalibus non cadit electio ; ergo si Deus hunc elegit, illum vero non, oportet quod sit aliqua causa in eis.
Et praeterea, in omnibus operibus divinae misericordiae concurrit iustitia ; sed non concurreret iustitia si essent duo aequales, et unus praedestinaretur, alius vero non ; ergo est aliqua inaequalitas in eis.
Ulterius dicit quod illa causa praedestinationis est bonus usus liberi arbitrii praevisus a Deo ; unde quia Deus praevidit Petrum bene usurum libero arbitrio et Iudam male, ideo Petrum praedestinavit, Iudam vero reprobavit.
Sed obicitur contra eam per hoc quod bonus usus liberi arbitrii pertinet ad gratiam ; ergo pertinet ad effectum praedestinationis ; et ita non erit ratio praedestinandi.
Respondet quod bonus usus quodammodo non includitur sub praedestinatione, nec sub eius effectu, licet non sit sine eius effectu, nisi sit distinctum quod est praedestinationis ab eo quod est liberi arbitrii.
Alia opinio est Scoti quae stat in duabus conclusionibus.
Prima est quod praedestinationis nulla est causa ;
secunda, quod reprobationis est causa aliqua.
Primam conclusionem probat sic : Ordinate volens finem, et ea qua sunt ad finem, prius vult finem quam ea quae sunt ad finem ; sed Deus ordinate vult finem et ea quae sunt ad finem ; ergo Deus prius vult isti finem quam quae sunt ad finem. Sed ea quae sunt ad finem, sunt gratia, fides et meritum et bonus usus liberi arbitrii ; ergo prius vult Deus isti finem, quam aliquod praedictorum.
Potest etiam ratio confirmari sic : Deus suo solo beneplacito determinat hunc hominem ad esse ; ergo ex solo beneplacito suo determinat hunc ad bene esse, idest ad gratiam et gloriam.
Secunda conclusio probatur sic : Damnatio enim non videtur bona nisi quia iusta, unde Augustinus super Genes. : Non prius Deus fit ultor quam aliquis sit peccator ; sed reprobatio sive damnatio non esset iusta, nisi subesset causa ; ergo reprobationis est aliqua causa.
Et ad evidentiam praedictorum notat quod in reprobatione et praedestinatione non est similis ordo, nam in praedcstinatione Deus primo vidit Petrum, in secundo signo vult sibi vitam aeternam, in tertio signo vult sibi ea quae sunt sibi necessaria ad hoc consequendum sicut gratia et bona opera. In reprobatione est alius ordo, quia primo occurrit Iudas, in secundo signo videntur mala opera eius, in tertio signo determinatur ad poenam aeternam.
Si teneatur ista opinio, patet ad primum principale, quod Deus est summe liberalis, quia licet praedestinationis non sit aliqua causa, verumtamen reprobationis est aliqua causa, ideo reprobatis non communicat suum summum bonum.
Ad secundum, dico quod Deus non est acceptator personarum, quia tunc ponitur acceptio personarum in voluntate nostra, quando propositis duobus bonis aequalibus, voluntas unum acceptat et aliud respuit, et hoc ideo quia bonitas in obiectis est causa acceptationis. Sed non est sic in proposito, quia voluntas divina est causa bonitatis in obiectis, et non e converso.
Si autem teneatur alia opinio, quod praedestinationis sit aliqua causa, potest responderi ad primum et ad dicta Sanctorum, quod Apostolus et Sancti redarguerunt praesumptuosos inquirentes illa quorum non sunt capaces, non autem propter inopiam reddendae rationis, ad minus in communi, quamvis in particulari nesciatur.
