Distinctio XXII — Livre I — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre I
Distinctio XXII
Post praedicta
Circa distinctionem 22 quaeritur :
Quaestio I
Utrum Deus sit nominabilis a nobis.
Et videtur quod non.
- Quia quod est ineffabile est innominabile ; sed Deus est ineffabilis secundum sanctos ; ergo etiam est innominabilis.
- Praeterea, quod est incognitum est innominabile ; sed Deus est incognitus cum sit iniinitus ; ergo est innominabilis.
Contra. Exodi 15 dicitur : Dominus vir pugnator omnipotens nomen eius.
Ex ista quaestione supponunt aliqui quod unumquodque sit nominabile sicut est cognoscibile. Ideo oportet primo videre quomodo Deus est a nobis cognoscibilis, sed de hoc dictum est supra Dist. 3 quaere ibidem. Nunc autem tantum declarabo si Deus est nominabilis a nobis. Et sunt hic duo articuli secundum duas opiniones.
Una est Henrici in Summa qui dicit quod nomen vocale debet esse symbolum inter loquentem et illum cui loquitur, ita quod sit notum utrique nomen illud esse impositum ad significandum rem istam. Sed divina natura est nota solo intellectui divino quantum ad rationem infinitatis vel immensitatis. Ergo divina natura sive Deus a solo Deo proprio nomine nominari potest.
Ulterius dicit quod unumquodque potest nominari sicut est cognitum et visum, et beati sive comprehensores vident et cognoscunt Deum, ideo poterunt eum nominare, proprio nomine sive illud sit impositum a Deo, sive a Sanctis.
Tertio dicit quod quia viatores non cognoscunt Deum naturaliter distincte, ideo non possunt eum distincte nominare et eo modo nominant ipsum quo ipsum cognoscunt. Sed cognoscunt eum in universali et non distincte, ideo possunt universaliter eum nominare, non quidem in universali univoco, quia nihil est univocum Deo et creaturae.
Alia est opinio Doctoris nostri qui primo praemittit quod aliquid nominari ab aliquo contingit dupliciter, vel nomen ei imponendo, vel nomine imposito utendo. Et quilibet istorum modorum dicitur dupliciter, quia potest aliquis nomen imponere perfecte vel imperfecte. Similiter potest aliquis uti nomine perfecte vel imperfecte. Perfecte, sicut homines utuntur quibusdam nominibus : imperfecte, sicut aves doctae quae aliquando loquuntur.
Secundo praemittit quod aliquis potest uti aliquo nomine quadrupliciter. Primo enim utitur aliquis nomine, ut est res talis. Secundo utitur aliquis nomine pro signo ad placitum non haibendo conceptum signati, sed tantum scit quod est nomen significativum, sicut aliquis Latinus diceret Hebraeo quod nullatenus intelligeret. Tertio utitur aliquis nomine pro signo, habendo conceptum signati tantum in universali. Quarto utitur aliquis nomine pro signo expressivo conceptus distincte et in particulari.
Ad propositum dicit quod tribus primis modis Deus sit nominabilis a nobis ; quarto autem modo non. Et quod tribus primis modis Deus sit a nobis nominabilis, probat sic : Si Deus non esset nominabilis a nobis, hoc esset pro tanto quod non haberetur conceptus distinctus de Deo ; sed illud non impedit quin Deus sit nominabilis a nobis ; ergo. Probatio minoris : aliquid potest nominari, puta substantia quae tamen distincte non concipitur a nobis pro statu isto, cuius ratio est : quia omne illud cuius praesentia est naturaliter cognoscibilis, eius etiam absentia est naturaliter cognoscibilis ; ergo substantia est naturaliter cognoscibilis pro statu isto ; sequitur quod ex puris naturalibus possemus cognoscere substantiam panis in corpore Christi, quod est falsum.
Ad primum principale, cum dicitur : quod est ineffabile est innominabile, concedo de quarto modo nominationis, quod Deus non est nominabilis a nobis naturaliter, ut dictum est.
Ad secundum patet supra Dist. 3 quomodo Deus est a nobis cognoscibilis et quomodo non, quia ibi declaratum est quod pro statu isto possumus cognoscere Deum affirmative et sub conceptu quidditativo, et inter alios conceptus perfectos possumus habere de Deo conceptum entis infiniti.
